L. Annaei Senecae Philosophi opera omnia qvae svpersvnt, Том 3

Лицевая обложка
in libraria Weidmannia, 1805
 

Отзывы - Написать отзыв

Не удалось найти ни одного отзыва.

Избранные страницы

Другие издания - Просмотреть все

Часто встречающиеся слова и выражения

Популярные отрывки

Стр. 116 - Ulixis mala inpellit. non deest forma, quae sollicitet oculos, non hostis; hinc monstra effera et humano cruore gaudentia, hinc insidiosa blandimenta aurium, hinc naufragia et tot varietates malorum. hoc me doce, quomodo patriam amem, quomodo uxorem, quomodo patrem, quomodo nd haec tarn honesta vel naufragus navigem.
Стр. 126 - Misererer, si tarn multa supervacua legisset. In his libris de patria Homeri quaeritur, in his de Aeneae matre vera, in his libidinosior Anacreon an ebriosior vixerit, in his an Sappho publica fuerit, et alia, quae erant dediscenda, si 38 scires.
Стр. 284 - Yeniet qui te revelet dies, et ex contubernio foedi atque olidi ventris educat. Hinc nunc quoque tu quantum potes, subvola: utique etiam necessariis, quae cohaerebunt, alienus.
Стр. 351 - Quomodo Maecenas vixerit notius est, quam ut narrari nunc debeat, quomodo ambulaverit, quam delicatus fuerit, quam cupierit videri, quam vitia sua latere noluerit. Quid ergo ? Non oratio eius aeque soluta est quam ipse discinctus...
Стр. 128 - Talia sciât oporlet, qui multa vult scire. Non vis cogitare, quantum temporis tibi auferat mala valetudo, quantum occupatio publica , quantum occupatio privata, quantum occupatio quotidiana, quantum somnus ? Metire œtatem tuarii ! tam multa non capit.
Стр. 153 - ... foveret aequaliter. Quid loquar marmora, quibus templa, quibus domus fulgent ? Quid lapideas moles in rotundum ac leve formatas, quibus porticus et capacia populorum tecta suscipimus ? Quid verborum notas, quibus quamvis citata excipitur oratio et celeritatem linguae manus sequitur ? Vilissimorum mancipiorum ista commenta 26 sunt ; sapientia altius sedet nee manus edocet, animorum magistra est.
Стр. 365 - Miramur parietes tenui marmore inductos, cum sciamus, quale sit quod absconditur. Oculis nostris inponimus, et cum auro tecta perfudimus, quid aliud quam mendacio gaudemus ? Scimus enim sub illo auro foeda ligna latitare. Nee tantum parietibus aut lacunaribus ornamentum tenue praetenditur ; omnium istorum, quos incedere altos vides, bratteata felicitas est.
Стр. 222 - Non mutata feminarum natura, sed victa est; nam cum virorum licentiam aequaverint, corporum quoque virilium incommoda aequarunt. Non minus pervigilant, non minus potant, et oleo et mero viros provocant; aeque invitis ingesta visceribus per os reddunt et vinum omne vomitu remetiuntur; aeque nivem rodunt, solacium stomachi aestuantis. Libidine vero ne maribus quidem cedunt, pati natae, di illas deaeque male perdant!
Стр. 248 - Errant enim, Lucili, qui aut boni aliquid nobis , aut mali iudicant tribuere fortunam : materiam dat bonorum ac malorum , et initia rerum apud nos in malum bonumve exiturarum. Valentior enim omni fortuna animus est ; in utramque partem ipse res suas ducit , beataeque ac miserae vitae sibi causa est.
Стр. 237 - ... quaeris, quid intersit ? alter praecepta virtutis dat, alter exemplar. descriptiones has et, ut publicanorum utar verbo, iconismos ex usu esse confiteor: proponamus laudanda, invenietur imitator3.

Библиографические данные