Изображения страниц
PDF
EPUB

seculi » [diabolus]; ex Epistola ad Trallianos. Οἱ A nos persecutionem excitaverat,in epistola ad Roma

δοῦλοι μὴ ἐράτωσαν ἀπό κοινοῦ ἐλευθεροῦσθαι, ἀλλ ̓ εἰς δόξαν Θεοῦ πλέον δουλευέτωσαν, ἵνα κρείττονος ἐλευθερίας ἀπὸ Θεοῦ τύχωσιν. «Servi non desiderent a communi liberi fieri; sed in gloriam Dei plus serviant,at meliori libertate a Deo potiantur; »ex Epistola ad Polycarpum. Σπουδάσατε μὴ ἀντιτάσσεσθαι τῷ ἐπισκόπῳ, ἵνα ἦτε θεῷ ὑποτασσόμενοι, καὶ ὅσου βλέπετε σιγῶντα τὸν ἐπίσκοπον, πλέον αὐτὸν φο θεῖσθε, πάντα γὰρ ἂν πέμπει ὁ οἰκοδεσπότης εἰς ἰδίαν οἰκονομίαν, οὕτως δεῖ ἡμᾶς αὐτὸν δέχεσθαι ὡς αὐτὸν τὸν πέμποντα· τὸν οὖν ἐπίσκοπον ὡς αὐτὸν τὸν Κύ ριον δεῖ προσβλέπειν. « Date operam ne resistatis episcopo,ut sitis Deo subjecti : et quo magis lacitum videritis episcopum, tanto magis eum metuite. Quemcumque enim mittit paterfamilias ut rei domesticæ præsit, sic decet nos excipere,ut ipsum qui mittit. Episcopum igitur tanquam Dominum ipsum oportet suscipere ; » ex Epistola ad Ephesios, Πάνω τας βάσταξε ὥς σε ὁ Κύριος,πάντων ἀνέχου ἐν ἀγάπῃ· αὐτοῦ σύνεσιν πλείονα ἧς ἔχεις. Πάντων τὰς νόσους βάσταζε, ὅπου γὰρ πλείων κόπος, πολὺ τό κέρδος. «Omnes ferto,ut te Dominus;omnes sustine in charitate.Postula prudentiam majorem ea quam habes. Omnium morbos porta; ubi enim plus laboris, ibi lucri multum ; » ex Epistola ad Polycarpum.

B

"

C

Nono sæculo assigno Andream Hierosolymitanum, Cretensium archiepiscopum, qui Homilia in Nativitatem B. Virginis secunda, aqud Oxonienses mss. hæc habet : Ὣς φησί που ἅγιος ἀνήρ. Ἰγνάτιος ὄνομα αὐτῷ· Καὶ ἔλαβε τὸν ἄρχοντα τοῦ αἰῶνος [ τούτου ἡ παρθενία Μαρίας, καὶ ὁ τόπος αὐτῆς, ὁμοίως καὶ ὁ θάνατος τοῦ Χριστοῦ, τρία μυστή μια φρικτά, ἅτινα ἐν ἡσυχίᾳ Θεοῦ ἐπράχθη. "Ut ait sanctus vir, cui nomen Ignatius : « Principem hujus sæculi latuit virginitatis Mariæ, et partus ejus,similiter et mors Christi,tria tremenda mysteria, quæ in silentio Dei facta sunt; » ex Epistola ad Ephesios.

Freculphus Lexoviensis, qui circa A. C. 840 scripsit,omnia quæ a S. Hieronymo de epistolis S Ignatii in Catalogo scripta sunt, in historiam suam transtulit,et tacito ejus nomine pro suis haberi voluit. Michael Syngelus, qui aliquando destinabatur patriarcha Constantinopolitanus, et Nicephori successor, in Encomio Dionysii Areopagita, ad illa verba: Γράφει δὲ ὁ θεῖος Ἰγνάτιος· Ὁ ἐμὸς D ἔρως ἐσταύρωται,« Scribit autem divinus Ignatius :» « Amormeus crucifixus est,» hæc habet: Τοῦτο γὰρ τὸ ῥητὸν ὁ θειφόρος Ιγνάτιος μέλλων ἐν Ῥώμῃ μαρτυρικῶς ἀθλήσειν, καὶ τοῖς λέουσι βορὰ κατὰ τὴν τοῦ τυράννου Τραϊανοῦ πρόσταξιν παραβληθήσεσθαι, περὶ τό τῆς αὐτοῦ τυραννείας ἔννατον ἔτος κατὰ τῶν εὐσε βεστάτων Χριστιανῶν διωγμὸν ἐγείραντος, Ρωμαίοις ἐπιστέλλων γέγραφε. « Hanc enim sententiam deifer Ignatius, cum jam Romæ martyrium subiturus,et tanquam escaleonibus projiciendus esset, secundum Trajani tyranni decretum, qui circa, annum tyrannidis suae nonum adversus piissimos Christia

nos scripsit » Ita ille quidem simul et Ignatium et Dionysium defendens,quem,ut Ignatii epistolam videret,non ante finem imperii Trajani obiisse vult. E contra Photius eodem sæculo.dum argumenta repetit,quibus Theodorus presbyter respondit, interque ea illud de Ignatii Epistola ad Romanos paulo ante martyrium scripta, simul et defensionem Dionysii infirmam esse indicat, et epistolam eam ab ipso Ignatio, paulo ante martyrium,scriptam fuisse confirmat, codice primo. Idemque codice 228 dum patriarchæ Ephræmii sententiam suis verbis recitat: Ὅπερ οὖν εἴρηται κατὰ τὸ τρίπον κεφάλαιον, ἔκ τε τῶν εὐαγγελικῶν φωνῶν, καὶ ἐκ τῶν ἀποστο λικῶν, καὶ δὴ καὶ ἐκ τῶν μακαρίων πατέρων ἡμῶν, Ἰγνατίου τοῦ θεοφόρου, καὶ Ἰουλίου, καὶ Ἀθα νασίου, καὶ Γρηγορείων, καὶ Βασιλείου, διελέγχει τοὺς δυσσεβεῖς ὡς ἡ τῶν ἄρθρων χρήσις (πάντες γὰρ οὗτοι τούτοις ἐχρήσαντο) οὐδεμιαν τομὴν ἤ διαι ρεσιν ἐπινοεῖ τὴς ἐνώσεως.« Quod igitur tertio capite dictum tum ex scriptis evangelicis apostolicisque, tum ex beatis Patribus nostris, Ignatio deifero, Julio,Athanasio,Gregoriis et Basilio, convincit impios, quod articulorum usus (omnes enim hi illis usi sunt) nullam sectionem aut divisionem unitatis subindicat,» satis ostendit se epistolas illas Ignatii pro veris et genuinis habuisse.

Sub initio decimo sæculi Simeon ὁ Δογοθέτης, qui dictus est Metaphrastes, martyrium S. Ignatii longa oratione exornavit, Epistolam ad Romanos eidem intexuit, Irenæi etiam et Polycarpi testimonia protulit.

Undecimo sæculo assignandum puto auctorem Locorum communium mss. in Bibliotheca Oxoniensi, qui sententiam illam, τέλειοι ὄντες τέλεια φρο νεῖτε, ex Epistola ad Smyrnaos citat. Circa medium hujus sæculi Gervinus abbas,inter XXXVI volumina in Bibliotheca abbatia Centulensis, primo loco ponendas curavit epistolas Ignatii, ut ostendit Chronici Centulensis Auctor lib. iv, cap. 32.

Duodecimo sæculo vixit Honorius Augustodu. nensis, qui in lib. De luminaribus Ecclesiæ hæc habet : « Ignatius, Antiochenæ Ecclesia post Petrum apostolum tertius episcopus,scripsit Ecclesiæ Ephesiorum epistolam, alteram ad Magnesianos tertiam ad Trallenses, quartam ad Romanos, deinde ad Philadelphios, et Smyrnæos. Hic passus est sub Trajano. >>

Sub initio decimi tertii sæculi Nicetas Choniates eadem protulit in Thesauro, quæ antea sub Anastasii Sinaita nomine produximus.Georgius autem Pachymeres ad Dionysium Areopagitam, Φέρει γοῦν τὸν Σολομῶνα μάρτυρα, καὶ τὸν μέγαν Ἰγνάτιον. Epistolæ igitur ad Romanos auctorem, quem citat Dionysius, magnum Ignatium appellat. Robertus autem Lincolniensis episcopus, vir sui temporis doctissimus, Commentariorum in Dionysii Ecclesiasticam hierarchiam cap. 3, hæc ex Epistola ad Smyrnaos profert : « Est enim eucharistia, secun

dum beatum Ignatium, caro Salvatoris nostri Jesu A Filium Dei creatoris mundi, dicetque quod est illic

Christi pro peccatis nostris passa, quam benignitate Pater resuscitavit » Et ad librum De divinis nominibus cap. 4, tradit Ignatium ita vehementer dilexisse, quod optavit etiam tradi malis punitionibus diaboli, ut ipso frueretur; ex Epistola ad Romanos.

Decimi quarti sæculi testis est Nicephorus Callistus,qui ex veteribus Ecclesiastica Historia scriptoribus plurima congessit,omnia quæ ab Eusebio de Ignatii epistolis scripta sunt in historiam suam transtulit, lib. in, cap. 19. Auctor Memorialis historiarum, libri in Bibliotheca Cantabrigiensi ms. : << Beatus autem Dionysius, in scientia tam profundus, adducit quasi pro auctoritate, de B. Ignatio dicens in lib. De divinis nominibus: Amor meus crucifixus est. Idem etiam adducit loca S. Polycarpi et B S. Irenæi, verbaque etiam ex Epistola ad Romanos ab Eusebio transcripta Macarius Chrysocephalus inter codices Barocianos Oxonii ms. in magna Alphabeto, sive Catena, quam in ea Lucæ quæ non sunt in Matthæo scripsit, apposito nomine Ignatii haec inseruit: Εγεννήθη γὰρ καὶ ἐβαπτίσθη ἵνα τὸ θνητὸν ἡμῶν καθαρισθῇ, «natus est enim et baptizatus ut mortale nostrum purificaretur. »>Gulielmus Wodeford Anglus,ex academia Oxoniensi theologiæ doctor,contra Trialogum Wiclefi hæc Ignatii laudat. « Considerate qualiter Anthropomorphi a communione et oratione sanctorum recedunt, propterea quod non habent confiteri eucharistiam carnem esse Salvatoris; ex Epistola ad Ephesios. Denique Joannes Tissington, etiam Anglus, in Confessione contra C Wiclefum, in Bibliotheca Usseriana ms.: «< Considerate qualiter [Anthropomorphi] a communione et oratione sanctorum recedunt,propter non confiteri eucharistiam carnem esse Salvatoris, quam Pater sua benignitate resuscitavit. Contradicentes huic dono perscrutantes. Decens est a talibus recedere, et nec communiter nec seorsim cum eis loqui, » ex eodem loco.

Præter hæc veterum testimonia suo quæque sæculo assignata, aut ex Græcis aut Latinis scriptoribus producta, est et aliud ex Arabico depromptum; cujus cum nec auctor satis certo, nec ætas mihi hactenus innotuit,illud postremo loco adjungendum putavi, quemadmodum a viro docto Bernardo Oxoniensi e codice ms. D. Thevenoti, qui numero octavus est in Catalogo Verlanii, exscriptum, mihique communicatum est. Ita igitur Ibn Zorha Jacobita (si bene meminit amicus noster), libri sui Adversus Eutychen cap. 4: « Dicit Ignatius patriarcha Antiochensis tertius a Petro apostolo in epistola sua ad Smyrnenses, dicit (inquam): « Et vos etiam estote persuasi in Domino nostro Jesu Christo,qui ex semine Davidis prophetæ quoad corpus, at Filius Dei in veritate ejus, natus ex Maria virgine, et baptizatus a Joanne, et crucifixus propter nos sub præfectura Ponti Pilati. Et dicit etiam in Epistola sua ad Antiochenses: « Qui credit nunc in Christo, et non in oblatione sua (esse eum)

D

filius alius, et substituet eum loco ejus, de quo vaticinati sunt prophetæ,quemque prædicarunt discipuli,palatium est diaboli.» Ex quibus duobus locis apparet, Jacobitam illum istam Ignatii editionem habuisse, quam nos ex Mediceo codice habemus. Citat quidem Epistolam ad Antiochenos.quæ inter spurias fuit; verba autem priora ex Epistola ad Smyrnæos non interpolata, sed genuina prorsus sunt deprompta. Neque enim ea habet quæ ab intorpolatore sunt inserta. τον πρωτότοκον πάσης κτί σείος, τὸν Θεὸν Λόγον, τὸν μονογενής Υιόν. Usus igitur est Jacobita ille editione tertia, qua genuinæ et hactenus integræ Ignatii epistolæ continebantur cum aliquot etiam fictis, qualem Damascenus et Antonius usurpabant; adeoque testatur, epistolas Ignatii genuinas non tantum a Græcis et Latinis, sed etiam ab Arabibus. non tantum catholicis, sed et hæreticis receptas fuisse.

CAPUT III.

Argumenta pro S. Ignatio, partim a testibus, partim a testimoniis petita. A testiam numero, antiquitate et serie. A testimoniorum tum generali, tum particulari indicatione.

Cum tot omnium sæculorum testimonia adduxerimus,nihil ulterius, quod ad argumentum externum attinet,desiderari posse videatur; tò yàp tosοὗτοις μάρτυσιν ἀντιτείνειν παραπληξίας ἐσχάτης. <<< Tot enim et tantis testibus refragari extremæ dementiæ est, ut loquitur Theodoretus dialogo 1. Et tamen repertus est Blondellus. qui in Præfatione rotunde dixerit: «Sed plenam illis ipsis quas confictas putamus epistolis fidem habuere Patres! Quid tum ?» Ain vero, quid tum? Tum certe habemus argumentum a testimoniis petitum de scripto viri apostoli ecclesiastico locupletissimum firmissimumque, et quale nunquam adhuc quemquam fefellit; neque si cætera respondeant, quæ in argumento interno afferemus, fallere potuisse putandum est. Hoc ut dilucidius appareat,ex ante dictis nonnulla observabimus, et quam ea vim ad fidem faciendam habeant, tum ex testibus ipsis, tum ex ipsorum testimoniis perpendemus.

A testibus non unum suminus argumentum. Ut a numero incipiamus, sunt illi sane quamplurimi; neque ulla scripta tam brevia tot fautores et testes, tot excerptores laudatoresque adhuc uspiam nacta sunt. Est enim vel una S. Clementis epistola ad Corinthios scripta his septem S. Ignatii haud paulo prolixior; præsertim si folium illud ms. excisum consideremus, quod octo ad minimum paginas, ut nunc Clemens editus est,exæquat.Et quamvis Dallæus de numero testium provocet ad testimonia Ignatio ab Usserio, Clementi a Junio præfixa; observandum illi prius fuit, ab Armachano partem longe maximam esse prætermissam,a Junio quamplurimos esse adductos, qui nullum epistolæ testimonium perhibent, quales sunt S. Paulus, Ignatii interpolator, Optatus,Ruffinus, Augustinus, Euche

rius, Ivo Carnotensis, Zonaras, Hugo de S. Victore, A garis æræ annum: stantibus enim Hierosolymis et Albertus Stadensis; qui omnes Clementem quidem aliquo, epistolam nullo modo nominant. Sunt autem testes nostri, qui epistolis ipsis, quas defendimus, suffragantur, oppido multi; et si perpendamus quam pauca veterum ecclesiasticorum scriptorum opera nunc exstant, quam multo plura perierunt aut adhuc cum blattis et tineis certant, non possumus non hanc testium nubem satis amplam putare, et ex his quos adduximus, eorum numerum,quos adducere non possumus aut negleximus, infinitum pene æstimare. Et hæc omnino premenda erant adversus Dallæum, qui Hammondum «< ne quatuor quidem Patres ex omni secundi, tertii et quarti sæculi copia nominare potuisse » tam falso pronuntiavit.

[ocr errors]

eam exaratam esse non dubitant; cui sententia etiam illa in initio Epistola verba, Δι' αἰφνιδίους καὶ ἐπαλλήλους γενομένας ἡμῖν συμφορὰς καὶ παρ. εunts, ut aliquando, Deo volente, ex antiquissimo illo ms. legendum ostendemus, suffragari videantur. Jam quis primum huic epistolæ testimonium perhibuit? Non illi quos præfixit Junius, Ignatius et Justinus, neuter enim verus est; sed Dionysius, quem non nominavit, Corinthiorum episcopus, epistola ad Romanos, Soteri episcopo nuncupata.«At Soter præfuisse dicitur Ecclesiæ Romanæ ab a. D. 178 ad 179,» inquit Blondellus. Ante igitur a. 178 scriptam fuisse Dionysii epistolam non apparet. Quare plures quam centum anni sunt Belapsi,antequam quisquam, quod novimus, S. Clementis Epistolæ testimonium perhibuit. E contra qui primum Ignatianis testimonium perhibet est S. Polycarpus, S Ignatio non tantum synchronus, sed et familiaris, qui ipsi Smyrnæ aderat, cum quatuor epistolas inde mitteret, qui unam ad se datam, ad Smyrnæos suos aliam Troade recepit, qui intra paucos menses septem collegit, edidit,et suæ subjunctas Philippensibus misit.Secundus pro Clementina testis forte afferri poterat Hegesippus : de ea enim quædam commemoravit, sed quæ ignorare nos voluit Eusebius. Anastasius quidem Bibliothecarius (ut hunc Junii Catalogo testem addam) in Historia ecclesiastica hæc de S. Clemente refert: Hujus epistola fertur ad Corinthios missa, quam tota recipit, ut Hegesippus testatur, Ecclesia. » Sed Choc Hegesippi testimonium nullibi exstat, et Anastasius Georgium Syncellum hie male transtulit. Syncellus enim (alius Junii Catologo testis addendus) de S. Clemente ita loquitur: Toutou êmiotoàǹ, ἡ μία γνησία, Κορινθίοις φέρεται ὡς ἀπὸ τῆς Ῥωμαίων Ἐκκλησίας γραφεῖσα, στάσεως ἐν Κορίνθῳ συμβάσης τότε, ὡς μαρτυρεῖ Ηγήσιππος, ἥτις καὶ ἐκκλησιάζεται. Sed et in horum verborum interpretatione Jacobus Goar, qui Syncellum tam infeliciter transtulit, non minus quam Anastasius erravit. Germanam ejus ad Corinthios epistolam,quasi a Romana Ecclesia, tumultus cujusdam Corinthi exorti occasione, scriptam ab Ecclesia vulgo recipi, et coram publice legi, auctor est Hegesippus. Ita ille, tu autem verte: Hujus epistola, quæ unica genuina est, ad Corinthios fertur, tanquam ab Ecclesia Romana scripta, seditione tunc temporis,ut testatur Hegesippus, Corinthi orta; quæ etiam ab Ecclesia recipitur, » hæc enim Syncelli nihil aliud sunt quam epitome capitis 16, libri I Historiæ Eusebiane, cujus verba sunt, xai ötı xatà tòv ôŋλούμενον τὰ τῆς Κορινθίων κεκίνητο στάσεως, ἀξιό χρεως μάρτυς ὁ Ἡγήσιππος, porro supradicti Clementis «< tempore seditionem inter Corinthios esse commotam, luculentissimus testis est Hegesippus. Auctoritate igitur Hegesippi utitur in hunc tantummodo finem eo loci Eusebius, ut ostendat, sub pontificalu Clementis seditionem Corinthi ortam

Secundo, si animum ad seriem temporum referamus, et ab ipsa ætate qua primum scriptæ perhibentur epistolæ, ad eam qua primum impressæ, et erumpentibus Ecclesiæ discordiis, in dubium sunt vocatæ, testes nostros ita dispositos esse observemus, ut cum primus ipsi S. Ignatio, primo secundus familiaris fuerit, tum nemo fere reliquorum sit, qui non a sequenti aut nosci aut videri potuerit, cum in unoquoque fere sæculo nunc binos, nunc trinos, nunc quaternos numeraverimus plurimum certe etiam hoc ad sententiam nostram confirmandam valet. Ab hac enim testium serie nullibi interrupta pro certo haberi debet aut neminem unquam hoc ipsum quod illi constanter docuerunt negasse, neminem de auctoritate S. Ignatii dubitasse, aut si quis unquam id fecerit, ejus sententiam ab aliis semper pro nihilo habitam. Quocunque enim tempore aliquem aliter sensisse quis velit (qualem tamen ego neminem agnosco) ejus importunam dubitationem et ea quæ præcesserunt improbabilem reddent, et ea quæ sequuntur testimonia, nullius apud alios ponderis aut auctoritatis fuisse probabunt.Cum igitur nostri asserant, testimonia quæ afferuntur pro Ignatianis, paria esse iis, quæ pro epistolis Clementis aut Polycarpi adduci solent aut possunt, ego autem multo ampliora illustrioraque; Dallæus, qui antiquissima frustra negat, hanc comparationem nullo modo admittit, el nimis dilute adversus eam integris sæculis pugnat. Videamus igitur an hoc ab eo jure fiat; et quoniam de Polycarpo prudens silet, de D Clemente solo lis erit. Testimonia in hac re ea sane optima sunt, quæ ad ipsam scripti ætatem proxin.e pertingunt; hoc ab utroque nostrum admittitur. Scriptoribus secundi sæculi non minus auctoritatis tribuunt Patres tertii sæculi, quam scriptoribus primi Patres secundi. In assignando sæculo fallax esse potest argumentum; non igitur integris sæculis eminus,sed annis cominus pugnemus. Scripta est epistola, quæ sub S. Clementis nomine circumfertur,ante annum Domini septuagesimum sextum, fatente Blondello ; ut alii existimant,sub initio imperii Vespasiani, id est circa septuagesimum vul.

[ocr errors]

esse; neque aliud quidquam voluit Syncellus. Ter- A va xaì xútòs dμãs óñoμén; sæpe etiam suam extius pro Clementina testis est Irenæus, itidem et pro Ignatianis; sed Irenæus pluribus quam triginta,imo pene quadraginta annis ab illius quam a nostrarum scriptione remotior fuit. Quartus pro Clemente Romano testis est Clemens Alexandriņus, qui post mortem Commodi scripsit, centum et viginti ad minimum annis postquam edila creditur epistola Clementina. At a martyrio Ignatii tot anni non effluxerant, cum Origenes Clementis discipulus, luculentissimum illi testimonium præbuit, Homiliis in Lucam, quas scripsit juvenis, teste Hieronymo, ante virilem ætatem, hoc est sub Severo vel Caracalla, cum esset 20 pene annis editioni Ignatianæ ætate propinquior, quam fuerat Clementinæ, cum scriberet Clemens Alexandrinus. B Et jam quis non videt, seriem testium ab ipso initio per tot sæcula deductam ad fidem faciendam plurimum valere?

Testimonia ipsa quod attinet,sive ea generatim et universe dicta sunt, sive particulatim, et distincte; omnia certe epistolis hisce, quas defendendas suscepimus, inprimis congruunt, easque vel eo nomine minime suspectas reddunt. S. Polycarpus, qui primo hanc epistolarum ovxywyny edidit, hoc eas admodum honorifico elogio insignivit, et Philippensium Ecclesiæ magnopere commendavit: 'Ev inquiens, μεγάλα ὠφεληθῆναι δυνήσεσθε. Περιέχουσι γὰρ πίστιν, καὶ ὑπομονὴν, καὶ πᾶσαν οἰκοδομὴν τὴν εἰς, xai τὸν Κύριον ἀνήκουσαν, ut habetur Græce apud Eusebium, et in veteri Latina versione: « Ex quibus magnus vobis erit profectus. Continent enim fidem, patientiam, et omnem ædificationem ad Dominum nostrum pertinentem. » Tria itaque S. Pater præcipue notavit,quæ in epistolis Ignatianis quas Philippensibus misit maxime eminerent; hæc autem singula in iis, quas nunc habemus, potissimum elucent. Nam sive fidem in seipsa spectes, eam Ignatius miris effert laudibus; ad Smyrnæos: Tò γὰρ ὅλον πίστις καὶ ἀγάπη, ὧν οὐδὲν προκέκριται· ad Ephesios: 'Hè miotic bμov ȧvaywyeb πίστις ὑμῶν úv, voce eleganti, et Lexicographis ignota ; 03δεὶς πίστιν ἐπαγγελλόμενος ἁμαρτάνει ad Philadelphenses : Πάντα ὁμοῦ καλά ἐστιν, ἐὰν ἐν ἀγάπῃ TOTEUTE sive fidei habitum in auctore respicias, vivis adeo coloribus ubique depictus est, ut Owenus nostras in eo suavem fidei spiritum agnoscat. [ Inde illa: Εγὼ δὲ μετὰ τὴν ἀνάστασιν ἐν σαρκὶ αὐτὸν οἶδα καὶ πιστεύω ὄντα (ad Smyrn.); Ύδωρ δὲ ζῶν ἀλλόμενον ἐν ἐμοὶ ἔσωθέν μοι λέγει· Δεῦρο πρὸς Tòv Hatipa (ad Rom.). Sive fidem pro objecto sumas, multi in his epistolis articuli fidei breviter explicantur, de Deo, de duabus in Christo naturis, de vita, et morte, et resurrectione Christi, ad quos antiqui Patres toties appellarunt. Ad patientiam et tolerantiam Christianam sæpissime alios impellit, ut Smyrnmos: 'Αμείβῃ ὑμῖν Θεός, δι' όν πάντα ὑπομένοντες αὐτοῦ τεύξεσθε· ut Polycarpum: Μάλιστα δὲ ἕνεκα Θεοῦ πάντα ὑπομένειν ἡμᾶς δεῖ,

primit, ut ad Smyrnmos: Πάντα ὑπομένω, αὐτοῦ με ἐνδυναμοῦντος, et gratiam ipsam patientia maxime deprædicat; Η πίστις ὡς περικεφαλαία, ἡ ἀγάπη ὡς δόρυ, ἡ ὑπομονὴ ὡς πανοπλία. Ad edi ficationem denique faciunt exhortationes comminationesque omnes, quibus tam frequenter et crebro utitur, ad omne Christianum officium, ad omnes pietatis partes ubique impellens ut fierent λίθοι ναοῦ Πατρὸς ἑτοιμασμένοι εἰς οἰκοδομὴν Θεοῦ lapos, quemadmodum ipse ad Ephesios loquitur. Quo etiam pertinent illa quæ toties de concordia, unitate, et obedientia episcopis et presbyterio præstanda, usque ad invidiam inculcat; quibus etiam suos ab heterodoxis eadem opera revocat, eorumque fabulis,«quæ quæstiones præstant magis quam ædificationem Dei quæ in fide est. Hæc de testimonio S. Polycarpi, ex quo patet, quanta cum ratione asseramus, illius ætate epistolas quas defendimus exstitisse. Eusebius etiam duos generales epistolarum characteras notat, de traditione apostolica, et hæresibus ævi Ignatiani, quibus nostræ optime respondent; quod hic monendum tantum duxi, nec ulterius urgendum; quod Eusebium epistolas nostras vidisse atque descripsisse vel ipsi adversarii fateantur.

[ocr errors]

Nec tantum testimonia quæ Ignatiana generatim et universe describunt, epistolis hiscc apprime congruunt, sed et ea quæ particulatim a testibus productis ex Ignatio sunt excerpta et in ipsorum libros sub ejus nomine transcripta, in codice noC stro totidem fere verbis reperiuntur; ut ex accurata collatione singulorum testimoniorum quæ attulimus cum Mediceo codice planissime apparebit. Cum autem omnes sententiæ a veteribus particulatim transcriptæ, antequam aliæ epistolæ confictæ, aut hæ ipsæ interpolatæ sunt, ex nostro codice desumptæ appareant; cumque postea nullum testimonium vel ex fictis, vel ex assumentis catalogo nostro adhibuerimus, eosque testes tantummodo citaverimus, qui antiquis, veris, et puris epistolis utebantur non potest non hæc testium indeficiens successio summam epistolis nostris fidem, quod ad externum argumentum attinet, conciliare. Illi enim ipsi, qui de germanitate septem epistolarum ab Eusebio memoratarum dubitabant, banc potissimum rationem afferebant, quod verba Athanasii, Theodoreti aliorumque veterum in iisdem, prout tunc etiam Græce, sed interpolatæ, exstabant, non comparerent; ut ex iis constat, quæ in Proœmio latius disseruntur. At qui Catalogum testium a nobis confectum inspiciet, omnia testimonia a veteribus excerpta in epistolis nostris, ab omni assumento liberis, iisdem fere verbis diserte contineri reperiet. Neque vero ullum de industria prætermisimus, præter unicum illud S. Hieronymi, 1, 111, Adversus Pelagianos: Ignatius vir apostolicus et martyr scribit audacter: Elegit Dominus apo stolos, qui super omnes homines peccatores erant.»>

Constat enim eum in hac sententia citanda me- A illa quæ adduximus testimonia et quæ postea dimoriam fefelisse, et Ignatium pro Barnaba posuisse; in cujus epistola quam nunc habemus, ea verba exstant; et ex quo Origenes ante Hieronymum eadem produxerat. Posuit itaque Hieronymus Ignatium pro Barnaba, ut alibi Clemens Alexandrinus Barnabam pro Clemente. Cum igitur omnia testimonia priorum sæculorum, ex S. Ignatio particulatim excerpta, inde libris veterum Patrum, tanquam tot flores, sparsa; cumque post has epistolas corruptas aliasque confictas, tot tamen etiam ex puris adducta, in his epistolis totidem fere verbis compareant, jure ac merito easdem eidem S. Ignatio, cui illi omnes tribuerunt, ascribendas contendimus,

cenda sunt clare evincunt; nam alto silentio condemnari non possunt, quæ ab initio receptæ atque summopere laudatæ sunt; et an S. Ignatii revera genuinæ essent, nemo veterum, nemo recentiorum dubitasse se diserte dixit: nemo spurias et commentitias fuisse suspicatus est,antequam primo aliquæ Latine sunt impressa veteribus prorsus incognitæ, aliæ etiam Latine tantum primo, dein Græce, sed cum aliis junctæ, quæ recentioribus tantum Græcis agnitæ sunt, illæque ipsæ, a veteribus probatæ, nonnisi multis assumentis contaminatæ apparerent. Cum igitur jam tandem antiquissimæ Ignatii epistolæ a sequioribus sint discriminatæ atque disjunctæ, ab assumentis atque corruptelis liberatæ, nitoaique pristino restitutæ, siB mulque cumulatissimis uniuscujusque sæculi testimoniis confirmatæ, neque quisquam veterum appareat, qui de earum suppositione quidquam hariolatus sit; nulla ratio vel excogitari potest, ob quam earum veneranda antiquitas et auctoritas debita in dubium sit revocanda; aut si ulla excogitari possit, ea ex ipsa epistolarum materia elici debet, quam in sequenti dissertatione ab omni suspicione liberabimus: hac interim justissima præsumptione contenti, tot vetustissimos doctissimosque Patres cum sequacibus in Ignatianis non errassse, qui tanto consensu in nullo alio celebri et antiquo ecclesiastico scripto nos fefellisse hactenus deprehensi sunt.

C

Denique hinc etiam argumentum ad asserendas S. Ignatio has epistolas non leve elicimus, quod nulla vetustiorumtemporum ætatem præ se ferentia jam scripta exstent; de quorum veris auctoribus aut hoc aut priore sæculo ulla cum ratione dubitatum est,quin aut a veteribus non fuerint omnino agnita, aut si forte ab aliquibus agnita sint, de iisdem tamen in Ecclesia Dei ab aliis aut dubitatum aut disputatum fuerit. S. Glementis apistolam secundam non ejusdem auctoris esse cum prima volunt viri docti, licet utraque in Canonibus apostolicis pariter probetur, et ab Epiphanio aliisque agnoscatur. At hoc primo indicavit Eusebius, dein Hieronymus et Photius. Dionysii Areopagitæ libros male tanto viro ascriptos, et sub ejus nomine fictos jam plurimi contendunt, atque inter eos maxime Dallæus. Sed hos ipsos prius, ob testimoniorum defectum, rejecit cum suis Hypatius; et post eum multi, etiam ob materiam, Areopagitæ esse negarunt, ut ostendunt Maximus et Theodorus, qui eosdem infeliciter defendere conati sunt. Hermæ Pastorem universi hac ætate fere condemnant; idem multi Origenis ævo, ipso teste, fecerunt, ut et Tertulliani; et si verum esset, quod Latini postea tradiderunt, librum eum a Pii pontificis fratre scriptum fuisse, esset sine controversia supposititius. Prochori libellus De vita S. Joannis haud immerito rejicitur, ut et Historia apostolica Abdia Babylonii,quem post Hegesippum scripsisse observat Gerardus Vossius, addere potuit et post Ruffinum, nam verba Hegesippi apud Abdiam ex Ruffini translatione sunt transcripta. Sed de utro- D que altum apud veteres silentium. Passio S. Andrea a presbyteris et diaconis Ecclesiarum Achaiæ, ut volunt, scripta adhuc controvertitur, sed tam antiqui maximeque venerandi monumenti, si verum esset, nemo veterum meminit, neque ante finem octavi sæculi a quopiam memoratur. Reliqua etiam quæ vetustatem summam præ se ferunt scripta, et hoc, vel præcedente sæculo, viris doetis spuria videntur; vel alto atque diuturno veterum silentio damnantur, vel a veterum aliquibus, diu ante nostra tempora, rejecta, aut saltem in dubium vocata sunt.

At de Ignatii epistolis neutrum horum dici posse

CAPUT IV.

Argumentum adversariorum a testimoniis adversus Ignatiana expungitur. Stichometriam non esse Nicephori patriarche. Et Nicephorum et Anastasium Ignatii epistolas admisisse. Stichometric auctorem non condemnare Ignatii epistolas. Defensio responsionis Hammondi. Non probari suppositionem ex nudo titulo apocryphorum. Non ex reliquis qui cum Ignatio numerantur. De Hermo Pastore veteris Ecclesiæ judicium. Consensus Necephori et Gelasii frustra obtenditur. Decretum sub Gelasii nomine editum ipsius esse non videtur. Defensio Usserii ab objectionibus Dalloi vindicatur. Responsio nostra illis Hammondi et Usserii supperaddita. In Stichometria sub Ignatii nomine non epistolas,sed Atbay intelligi. De indieulis; itemque de didascaliis, et Constitution bus apostolicis brevis dissertatio.

Ut hoc externum argumentum a testimoniis petitum vim eam qua pollet obtineat, et illibatum conservetur, haud meliori methodo uti me posse sentio, quam si ea omnia, quæ adversarius ad ipsum labefactandum excogitavit, porro examinanda proponam. Observo autem ea ad tria capita commode reduci, et in hunc ordinem luculenter redigi posse. Primo, ille etiam testimonia adducit. quibus suam de suppositione epistolarum sententiam con. firmet. Secundo, testes nostros, ab Hammondo prius adductos, vetustissimos præcipue, rejicit; aut invalidum plane eorum testimonium reddere sigillatim conatur. Tertio, argumentum a testimonio negativum fabricatus est, qua probare nititur, nemi

« ПредыдущаяПродолжить »