Изображения страниц
PDF
EPUB

Interim reverendus admodum Whitgiftus in Ecclesiæ nostræ controversiis ignatio multum tribuebat; et schismaticorum coryphæus Thomas Cartwrightus ejusdem auctoritatem defugiebat,et Calvinum sequi professus,aliaque argumenta ex proprio penu suppeditans negabat auctorem Epistolarem fuisse illum apostolorum discipulum ; quod et ejus sequaces fecere, quoties aliquid ipsis objectum est,cui respondere aliter non potuerunt: quoties autem ad presbyterium confirmandum aliquid facere videbatur, ejus auctoritate libenter frequenterque utebantur. De quibus graviter conqueritur Lous: « Epistolas tuas, sanctissime Ignati,adulterinas esse contendunt. In id enim impudentiæ diverticulum in non se receperint, adulterata penitus et turpissimis sordibus aspersa eorum doctrina habeatur: »> et gravissimus prudentissimusque Bancroftus, « Ad morem Genevensium Ignatius loqui debet; aut si plus quam velint urgeas, pauperculus antiquus Pater iste tanquam fictitius et homo vanus jure rejicitur.»

gus, Martinus Chemnitius, in Examine concilii Tri- A
dentini, harum Epistolarum testimoniis sæpe utitur,
eisque multum tribuit Ignatius vero,inquit,«< audi-
for Joannis,in Epistola ad Philadelphenses de cæli-
batu et conjugio more prorsus apostolico loquitur. >>
Et alibi non sine censura laudat.«< Ignatii Epistolas
exstitisse non tantum Eusebii, verum etiam Hiero-
nymi tempore, certum est. Feruntur nunc Latine:
sunt editæ etiam Græce; et multas habent non con-
temnendas sententias, præsertim sicut Græcelegun-
tur. Admista tamen sunt et alia non pauca, quæ pro.
fecto non referunt gravitatem apostolicam
» Et
rarsus: « De Epistolis igitur illis Ignatii quæ nunc
ejus titulo feruntur, merito dubitamus: transfor-
matæ enim videntur in multis locis ad stabiliendum
statum regni pontifici: Et divinitus judico esse fa-
ctum, quod adulterina quædam assumenta suo se
indicio prodant.» Primus enim, ut opinor, observa-
vit, locum ex Epistola ad Smyrnæos citatum a
Theodoreto,nec in Græcis codicibus nec in Latinis
reperiri, quamvis a Gulielmo Widefordo pariter
citatus sit; et loca plurima ex Apostolicis consti-
tutionibus Epistolis Ignatii esse assuta. Post quem
Petrus Canisius, vir eruditus, ad confirmationem
catechismi testimonio Ignatii ex veteri interprete
creberrime utitur.

Centuriatores et Calvinum, quod Ignatium tam parvi penderent. perstringit una sententia Campianus,ratione quinta « Centuriatores vehementer offendit Ignatius; offendit et Calvinum, ut in ejus Epistolis deformes nævos et putidas nænias hominum

B

C

quisquiliæ notarint. >>Defendit statim Calvinum Whi-
takerus, quud Ignatium ab hæreticis introductum
tanquam improbæ et detestandæ sententiæ patronum
repulerit; ipse Epistolas obscura dubiæque fidei esse
notat, quod plures Ignatio nunc ascribantur,de qui
bus Eusebius et Hieronymus non meminerunt, et
quod ejus quoddam dictum recitet Hieronymus
aliudque Theodoretus, quod in istis quæ circumfe-
runtur Epistolis nusquareperitur.»Et de posteriori
argumento a Duræo sollicitatus: Ex eo,inquit, Ignatii
scripta parum integra superesse constat. Acmox Bellar-
mino respondens, ex duodecim Ignatii Epistolis
Græce exstantibus septem tantum memoratas Euse-
bio et Hieronymo animadvertit, de quibus, inquit,
quid statuamus,num sint Ignatii,an alterius cujus-
quam,non satis constat, constat autem quinque esse D
sine dubio spurias et adulterinas.»> Eidem Campiano
respondens Laurentius Humfredus,notat «< Magde-
burgenses moderatissima oratione prudentissime
monuisse, haberi quædam in hisce Epistslis Ignatii,
que ad deformes nævos declinare videntur; et quæ-
dam abrepsisse in Ignatii scriptis adulterina non fe-
renda » asserit;« quæ si rejicit Calvinus, non statim
dicendus est aut iniquus censor Ignatii, aut opera
Imatii omnia tanquam putidas nænias reprobare ;
quandoquidem ea solum quæ culpanda sunt in sup-
posititio Ignatio pervellit.» Ipse autem aliquid Epis
tolis resectum, aliquid assutum esse autumat.

[ocr errors]

"

Tum vero eminentissimi duo cardinales, Baronius atque Bellarminus, ita judicabant. Baronius caute primum distinguit inter epistolas Latine tantum exstantes, et eas quæ Græce etiam prodierant; priores nullius auctoritatis esse innuit : posteriores omnes avide amplectitur, incorruptas et integras esse pronuntiat, easque miris effert laudibus. Non enim septem tantum Eusebio cognitas,sed et quinque reliquas. Ignatii esse germanas, easdemque sincerissimas,nemo jare,inquit.poterit dubitare. Bellarminus notat Latinas tres, gravitatem eloquii S.Ignatii omnino non redolere; quinque Eusebio incognitas << ob styli similitudinem et spiritum vere apostolicum,a viris doctis omnino recipi; non esse magnam fidem habendam codicibus Græcis,qui nunc exstant, quando discrepant a Latinis; sæpe enim emendatiores inveniri codices Latinos quam Græcos ; quod verum,inquit, esse intelliget, qui conferet testimonia quæ ex Ignatio citant S. Athanasius et Theodoretus, cum verbis ejusdem Ignatii, quæ nunc habemus in codicibus Latinis et Græcis. »

De Epistola ad Tarsenses primo dubitat Faustus Socinus, his verbis,responsione ad Wiekum:«< Atque hoc ipso argumento ad hoc ipsum probandum videturuti Igna'ius, aut quisquis fuit auctor illius epistolæ quæ sub ejus nomine ad Tarsenses inscribitur;>> et sententian suam liberius de omnibus profert animadversione ad assertionem septimam Posnanensium. Ignatii scripta partim odulterina, partim admodum corrupta et additamentis quibusdam coinquinata; adeo ut eorum quoque in ipsis fiat mentio.quæ non nisi post aliquot scula eristiterunt. Et licet Latinum Ignatii exemplar tantummodo tunc temporis vidisset, et missarum voce offensus ista scriberet ; nactus tamen postea Græcum codicem, sub eum locum aliter se habere invenit, sententiam non mu→ tavit. Non desunt tamen, inquit, « in ipso Græco exemplari quædam, quæ non cum Ignatii sæculo, sed cum succedentibus conveniant,» et tandem in

hunc modum concludit;

[ocr errors]

Fuit, nimirum, liber A litteras conscripsit.. Epistolæ igitur Ignatianæ,judice Bilsono,et ipso vivo, et ab ipso sunt conscriptæ. Qui ejusdem oneris capite 14 earum antiquitatem diserte asserit : cum enim Tertullianum,Cyprianum et Hieronymum nominasset: Si hi,inquit,

iste» Epistolarum Ignatii, quandocumque id factum fuerit, ab iis partim depravatus, partim etiam consarcinatus, qui tyrannidem episcoporum, non in Ecclesiam tantum, sed in rempublicam quoque, contra omne jus fasque, invectam, vehementer probabant, ac stabilire volebant. » Ita ille in defensione prioris animadversionis.

Paulo post Rodolphus Hospinianus Tigurinus Historiæ sacramentariæ 1. u,c. 1, Ignatium nostrum tanquam testem locupletissimum laudat. «Cum post apostolorum tempora hæretici turmatim erumperent, et sinceræ apostolorum doctrinæ impudenter contradicerent, Ignatius, unus ex senioribns,cumAntiochia Romam captivus traheretur, bestiis objiciendus,fidelis ac solliciti pastoris officio fungens,in itinere multas Ecclesias tam viva voce,quam epistolis confirmavit;admonuitque ut ab hæreticis et clandestinis seductoribus caverent; qui clam, insciis episcopis, sese insinuantes, simplicem plebeculam seducebant, et privata cogebant conventicula. Inter cætera autem Smyrnenses quoque adhortatus. » Non licet, inquit, sine episcopo, neque offerre, neque sacrificium immolare, neque aliquod aliud publicum officium obire. « Et in Epistola ad Trallianos dicit infideli deteriorem esse, qui audeat aliquid circa altaris ministerium facere, nisi episcopus, aut presbyter fuerit. » Et paulo post locum de poculo eucharistico universis distributo ex Epistola ad Philadelphenses adductum appellat «< apertum testimonium Ignatii, qui Joannis Evangelistæ discipulus fuit. »

Perkinsius autem nostras Whitakerum interim in hunc modum sequitur; «< Eusebius cum Hieronymo septem Ignatii pro veris numeravit epistolas:at nunc sub illius nomine habentur duodecim,quarum quin. que spuriæ sunt. Etiam Epistola ad Ephesios aut spuria est, aut saltem corrupta; quia locus a Theodoreto et Gelasio ex illa citatus in nostris exemplaribus non invenitur.

B

C

Thomas Bilsonus nostras, vir magni in Ecclesia nominis, de perpetua gubernatione Ecclesiæ scripsit fuse atque erudite, S. Ignatium autem in eo opere ut indubitatum auctorem frequenter laudat, et dum in vivis esset, eas ipsas epistolas, quas citat, scripsisse sanctissimum illum martyrem affirmat. Hunc tamen Parkerus ut dubitantem frustra et falso producit, doctissimumque præsulem mire D calumniatur. Thomas, inquit, « Bilsonus in canonibus apostolorum fidentior est quam in Ignatio. Observa eamdem notam inussisse Ignatio, quam canonibus, laudem vero vetustatis attribuisse canonibus,quam Ignatii epistolis non attribuit, cum dicit: »> Canones qui dicuntur apostolorum, «< aperte innuit eos ipsorum apostolorum minime esse, sicuti alibi aperte docet, pari ratione, cum dicit: » Epistolæ quæ feruntur Ignatii, eas Ignatii non esse subinsinuat. At hæc mera est calumnia, quæ proximis episcopi verbis clarissime refutatur. Statim enim addit : « Ignatius quippe, eorum episcopus, adhuc vivus erat, et eas

satis antiqui vel sinceri vobis testes non videantur, audite quid Ignatius, Antiochiæ episcopus, Joanne apostolo etiamdum in vita manente, ejusque discipulus,post quam octo fere annis martyrio affectus est, ad diversas Ecclesias de episcoporum auctoritate scribat.»Ita Bilsonus locis quampluria is S.Ignatium, ut antiquissimum et sincerissimum testem adducit.

Abrahamus Scultetus, in Medulla Patrum, propositis ex utraque parte rationibus, et eorum qui Ignatio has epistolas tribuebant, et eorum qui an recte ei tribuerentur dubitabant, tandem ita pronun. tiat: «Rationibus in omnem partem probe diligenterque excussis, in tertiam nonnulli secesserunt sententiam, statueruntque esse quidem epistolas hasce Ignatii, sed adulteratas, sed interpolatas. Quorum in judicio et nos acquiescimus ».

Possevimus autem adhærens Baronio: Licet S. Hieronymus,inquit,«< tantum meminerit septem epistolarum,duodecim tamen haud dubiæ fidei habemus.Quæ vero tres aliæ feruntur, etsi non tam certæ fidei sunt, citantur tamen a S. Bernardo ; nec defuere post illum viri docti, qui ipsarum meminerunt. » Et Jacobus Gretserus eadem presse sequitur vestigia de duodecim epistolis genuinis; quarum Vindicias ab eodem scriptas alicubi latere testatur se audivisse Philippus Labbæus.

Tum vero Martialis Mestræus, doctor Parisiensis qui Ignatium ipsum edidit et notis illustravit, tres Latinas in Commeniationum apocrypharum numero collocat; reliquas duodecim germanas et vere aureas Ignatii Epistolas prædicat, sed « ab hæreticis et a Græculis posterioribus alicubi interpolatas et depravatas » fatetur.

Georgius Dounamus nostras, vir doctissimus, sæpe schismaticos et sui et prioris sæculi accusat, quod nunc Ignatii testimonia in sua causa urgent, nunc epistolas ejus tanquam spurias rejiciunt; et septem illas ab Eusebio memoratas doctas et pias appellat; quas vel ideo rejici non posse ait, quod ab Eusebio memorentur.

Inter Socinianos Hieronymus Moscorovius de vera harum epistolarum antiquitate dubitasse haud, videtur,cum in refutatione Appendicis Martini Smiglecii hæc habeat: « Verum ne hoc quidem verum est; primorum sæculorum Patres eum, quam ipsi profiteantur, sententiam prodidisse, Nam Ignatius, Patrum apud Latinos, quorum quidem scripta exstant,vetustissimus, apertissime fatetur in Epistola ad Tarsenses, quod Christus non sit ille qui est super omnia Deus, sed Filius ipsius.

Isaaci certe Casauboni,veterum scriptorum peritissimi judicis, sententia in hac etiam causa maxime notanda.Quare Parkerus hunc inter eos numerat,quos omnes Ignatii epistolas fictitias docuisse

vult: sed hoc et sublesta fide tradit, et levissimo A vel supposititias, vel fæde corruptas probari possit.>> argumento suadere conatur, quod Casaubonus de prisca Ecclesiæ disciplina locutus, Cyprianum testem adhibuit, Ignatium non nominavit : cum in Exercitationibus Baronianis S. Ignatium sæpe laudet, et nonnullarum ejus Epistolarum antiquitatem novis rationibus se tuiturum polliceatur; quas præmatura viri maximi morte ereptas nobis fuisse dolemus.

Et rursus:«Verum, ut concludam paucis,certo certius est, has epistolas vel supposititias esse, vel quod supra monui, fœde corruptas. » Quotcunque igitur aut quæcunque firma sententiæ suæ probandæ argumenta attulit Cocus, id tantum revera probare omnia putavit. Epistolas Ignatii aut esse supposititias, aut corruptas.

Cum hæc ita se haberent, Nicolaus Vedelius, professor Genevensis, rem totam ad examen revocavit; apologiam pro Ignatio scripsit, novam editionem adornavit, exercitationibus et appendice Epistolas illustravit. Lres igitur ille Latinas omnino rejecit, quod nimis aperta ipsarum suppositio» ei videretnr.Reliquas duodecim in duos libros distin

[ocr errors]

sterior supposititias. Genuinas tantum agnoscit septem illas ab Eusebio memoratas; reliquas quinque « aut perperam inscriptas, aut plane supposititias » esse statuit. Præterea in ipsas septemgenuinas non pauca irrepsisse stellionum audacissimorum vestigia testatur, quæ ut a genuinis secerneret curam habuit, et notulis quibusdam, in margine positis, quæ ex conjectura genuinis epistolis ab interpolatore inserta credidit, jugulavit.

Sed unus quidam vir,cætera doctissimus,» ut testatur Vedelius, «extra omne dubium ponit suppositionem harum epistolarum : imo dicere non veretur Ignatium nullas unquam epistolas scripsisse. »De hoc viro doctissimo altercantur doctores duo, Owenus et Hammondus; quem quasi nec nomine nec scripto notum producunt, et quem Anonymum ineditum B xit, quorum prior continet epistolas genuinas, poHammondus vocat. Ne igitur numerus Ignatii hostium augeatur, et præter eos quorum scripta novimus, alius aliquis, isque doctissimus, epistolas hasce penitus repudiasse censeatur, ineditum illum in lucem potrahendum, et svum anonymo nomen reddendum esse duximus. Est autem ille extra omne dubium Robertus Parkerus, schismaticus Anglus. Omnia enim quæ Vedelius a viro illo cætera doctissimo dicta profert, in Parkeri libro secundo De politica ecclesiastica capite decimo tertio reperiuntur. «Ego vero Epistolas Ignatii a nemine unquam ante concilium Nicænum citatas dico,» inquit Parkerus; quæ verba viro suo doctissimo tribuit Vedelius; et cum his opponat testimonium Irenæi: Excipitur, inquit, «a viro doctissimo primo, ab Irenæo etiam Hermæ Pastorem«citari, quem tamen sub persona Hermæ fictum agnoscunt omnes. » Verba sunt Parkeri. Secundo excipit,inquit Videlius, «Irenæum non allegare epistolam aliquam Ignatii, sed tantum dictum quoddam illius, quod tum circumferebatur.Etid inde probat,quia non utitur voce," scripsit sed voce, dixit. Sunt autem et hæc Parkeri. « Tertio, ait vir doctissimus, inde patere epistolas has tum temporis non exstitisse, quod Patres, et nominatim Epiphanius,adversentur Ignatio, tempus baptismi Christi post annum trigesimum expletum collocanti» Hæc Videlius ex Parkero. Denique virum doctissimum putare ait Casaubonum omnes Ignatii epistolas rejecisse, quod Parkero,neque alii cuiquam,tribui potest.Non est igitur alius Videdii vir doctissimus quam Robertus Parkerus nostras, schismaticorum cory- D phæus; quem Vedelius cum refutare vellet, et Genevensis disciplinæ summum patronum fuisse nosceret, honoris causa nominare noluit. Hic autem Parkerus tredecim rationibus epistolas Ignatii fictitias esse probare conatur: cujus conjecturis Dallæi disertation maxime locupletata est.

Post hunc Robertus Cocus etiam nostras edidit «Censuram quorumdam scriptorum veterum. »quem suæ de Ignatio censuræ hunc titulum præscripsisse, Ignatii epistolæ sunt supposititiæ, observat Dallæus. Et ita quidem Titulus, sed Censura ipsa aliter loquitur.«Non desunt argumenta valida, quibus omnes

C

Quare Andreas Rivetus, Ifcet in tertia editione, Critici sacri Censura Roberti Coci sit adjutus, moderatissimam tamen sententiam amplecti se profitetur, scilicet, « esse plerasque epistolas Ignatii, ad minimum septem; sed hoc tempore non haberi nisi adulteratas. et multis in locis interpolatas. Hanc,» inquam, «< sententiam amplectitur fretus rationibus quæ huic firmandæ ex ipsis epistolis desumuntur.» Et Daniel Chamierus, in responsionibus ad Testimonia a Bellarmino adducta, auctoritatem Ignatii nunquam declinat. Semel tantum ait : «Epistola ad Antiochenses viris doctis non videtur legitima,quia ab Hierouymo non adnotata in censu operum Ignatii, ipsisque adeo veteribus sit incognita.

Daniel Heinsius ad Novum Testamentum epistolas quasdam earum quæ editæ sunt, Ignatii revera fuisse indicat, alias non item. AdI Cor. xv, 10. «Pauli apostoli parum prudens imitator, cujus omnes epistolæ sub Ignatii leguntur nomine,cum et aliorum sint. » lta ille subobscurius. Sed ad I Tim. iv, 16, paulo clarius: Quæ vox (scilicet Be6zpuévov)«inter eas, quas expressit qui epistolas Ignatii, atque inter eas quasdam non illius, nomine ejss, neque dignas eo dedit. » Gerardus Joannes Vossius,«De natali anno Christi, sect. 41: «Alii respondent Ignatii epistolas esse supposititias,nec ulli ante Nicænum concilium memoratas. Itane vero? Quasi non meminerit earum Irenæens lib. v. cap. 28, et eo antiquior ipsique par Ignatio Polycarpus, apud Eusebium lib. 11, cap.λc. Ut de Origene taceam, qui quiddam inde adducit, homil. 6 in Lucam. »

Petrus autem Halloix, Jesuita,non tantum omnes Græcas genuinas et germanas esse operose contendit, sed et de tribus Latinis ita judicium suum

profert: « Nec ita certa sunt, ut indubitatam fidem A sunt, atque ideo jure vel in dubium vocantur, vel apud omnes mereantur, nec ita incerta ut omnem perdant.» Aliter tamen Dionysius Petavius, licet ejusdem ordinis: Constat, inquit, « omnes Ignatii epistolas interpolatas fuisse. Nam pleraque ex illis loca ab antiquis laudata vel in eis mimine reperiun. tur, vel longe aliter concepta. »

Et denique Walo Messalinus: « Apud me constat omnes illas Ignatii epistolas supposititias esse, vel certe multis locis interpolatas, »et aliqua rectat, quæ satis evincunt, inquit, «non posse illud opus auctori quem ementitur ascribi. » Ac rursus: « Epistolæ illæ natæ et suppositæ videntur circa initium, aut medium secundi sæculi,quo tempore primus singularis episcopatus supra presbyteratum introductus est. CAPUT IV.

Stricturæ quædam auctoris. Quid de variis hominum judiciis sentiendum sit.

Hucusque virorum doctorum judicia, sive conjecturæ potius progressæ sunt, dum editio, una Græca, licet ex duobus mss. exemplaribus, et una etiam interpretatio Latina vetus, illi satis apte respondens, aut ab aliis ad Græcos illos codices reformata, exstaret; de quibus conjecturis, priusquam ulterius progrediamur, nounulla nobis notatu non indigna visum est observare.

Primo, sententia decretoria Parkeri et Salmasii, qui statuunt omnes epistolas sub nomine Ignatii editas, esse plane supposititias, minime ferenda est: tum quod eorum argumenta nihil aliud evincunt quam qued a cæteris statuitur, nempe omnes aut supposititias esse, aut interpolatas (cum enim adhuc nescirent qualis revera interpolatio fuerit, quidquid illis displicuit, potuit ad interpolationes pertinere) tum quod Parkerus statuat, neminem ante concilium Nicænum earum meminisse, quod apertissime falsum est.

Secundo, ingens discrimen inter tres Latinas et duodecim Græcas epistolas recte observatum est; et Latina primum emissæ ab universis fere merito sunt rejecta; tum quod Græcis omnibus fuerint incognita, neque Græcismum omnino redoleant ut non ab interprete, sed auctore Latino videantur profecta; tum quod in vetustissimis Vulgatæ versionis mss. codicibus non inveniantur, et seorsim aliquando scriptæ sint. et inter Latinos a Bernardo aut Pseudo-Dextro primum memorate; tum denique quod vix rationi temporum videantur consentire, aut cum institutis Ignatii quidqam commune habere « pro quibus frustra nonnulli pugnare aggressi sunt ante aliquot annos, » ut recte judicavit Philippus Labhæus.

Tertio, ne ipsæ quidem Græcæ duodecim parem auctoritatem sibi vindicant ; et recte posita videtur distin tio inter septem epistolas, qua sunt ab Eusebio memoratæ,reliquisque antiquissimis Patribus frequenter laudatæ, et quinque alias, quæ nonnisi post aliquot sæcula ab ullo Græco scriptore agnitæ

ctiam plane rejiciuntur: idque non tantum, quia verisimile non est, eas Eusebium, si ejus ævo extitissent, latere potuisse, aut ab eodem, si ipsi cognitæ essent, præteriri; sed etiam quia vel ob modum loquendi, ab Ensebianis multum discrepantes apparent, vel ob materiam, doctrinæ institutis et moribus posterioris Ecclesiæ magis consonæ, et Ignatianis Eusebio memoratis sola imitatione,eaque nimis affectata, similes.

Quarto, recte animadversum est a quamplurimis etiam illas septem antiquissimas et maxime genuinas epistolas in editione Græca tune temporis vulgata, interpolatas et corruptas fuisse; idque cum loca a veteribus Patribus adducta. quæ in ea ediB tione aut non comparent, aut non rccte repræsentantur, tum alia etiam non pauca, quæ neque antiquirati. neque sententiæ S. Ignatii congruunt, neque tenori epistolarum satis convenienter inse. runtur, planum faciunt.

Quinto, industria Vedeli, quam ad loca in epistolis Eusebio memoratis corrupta et interpolata indicanda, et a genuinis secernenda adhibuit, si conatum spectemus, laudanda, si eventum, sive successum, parvi quidem æstimanda videatur. Tanta enim diligentia hoc tandem effectum est, ut ex una parte inserta et interpolata pleraque prætermittantur, ac pro genuinis retineantur; ex altera vero, germana atque genuina sæpiuscule pro ascititiis notentur et rejiciantur.Quamvis igitur quamplurimi optimas Ignatii epistolas corruptus esse C judicarent, hactenus tamen ad genuinas a corruptelis certo aliquo criterio vindicandas parum aut nihil est eflectum. Ut verum illud sit quod a Dallæo observatur: «Nisi sincerius exemplar Usserius et Vossius nacti essent,nulla plane spes superesset interpolatoris aliena a veris scriptoris internoscendi et secernendi. »>

D

[blocks in formation]

Quare Jacobus Usserius, archiepiscodus Armachanus, Hiberniæ primas, vir miræ in his rebus perspicaciæ fideique, cum videret talibus conjecturis nihil effici, animadverteretque tres in Anglia nostra theologos olim locum quemdam ex epistola Ignatii a Theodoreto citatum, nec in editione Græca aut Vulgata versione tunc repertum, eodem plane modo,qua a Theodoreto productus fuerat, laudasse, circumspicere cœpit,num forte in Anglia exemplar aliquod Latinum adhuc delitescens reperiri posset. ex quo sua tres illi theologi hauserunt, et loca reliqua a Theodoreto aliisque antiquis Patribus citata, integra comparerent. Cum. ecce, libros duos mss. nactus est, e publica collegii Gunvilli et Caii apud Cantabrigienses nostros unum, e privata D. Ricardi Montacutii Norvicensis nuper episcopi bi

bliotheca alterum,qui Ignatii Epistolarum interpre. A distinguit, ut in editione Vossii distinguuntur. tationem a Vulgata Latina diversissimam continebant. Et statim collatione facta, testimonia Patrum omnium qui intra quinque, ut ait, post Christum sæcula floruerunt, a Græcis Latinisque codicibus dissidentia, cum hac versione optime convenire, et multa a Græculis posterioribus inserta et intertexta ab eadem pariter abesse conspexit. Jam vero non ex levibus conjecturis, aut ex sententia sua, ut Vedelius, sed ex veteris versionis fide Græcas Ignatii epistolas recognovit, assumenta stellionum a genuinis facile et aperte secrevit ; Polycarpianam illarum Syllogen ita excudendam curavit, ut minio in textu Græco laciniæ illæ signarentur, quas a recentiori interpolatore assutas fuisse, veteris Latini interpretis, tunc primum ab ipso editi, indicio deprehenderat. Felix hoc quidem inceptum quo reverendus senex, cum ingenii, judicii et doctrina specimen singulare exhibuit,tum Ecclesiæ utilissimam et hisce temporibus maxime salutarem operam præstitit.

B

Id vero ad cumulum accessit, quod vir præstantissimus et omni doctrinæ genere admodum exclutus, Isaacus Vossius Cræcum exemplar (quod, opinor, infinitæ lectionis Turrianus centum fere annis ante viderat, et vetustissimum emendatissimumque esse testatus est) e Medicea Bibliotheca exscriptum produceret, viris doctissimis amicissime communicaret, et quoniam Latinæ versioni ab Usserio publicata apprime consonum animadvertit, cum ea simul imprimendum ac notis illustrandum curaret. Quæ cum tam amice conspirarent, non dubitavit C asserere doctorum virorum par, easdem Epistolas tandem nos habere, quas habuit Eusebius, quas edidit Polycarpus, quas scripsit Ignatius.

Quam viris eruditis grata fuerit hæc Vossii editio, vel inde patet, quod Claudius Sarravius, senator Parisiensis, ab ipso in notis obiter laudatus, ei hæc rescripserit: « Ago itaque gratias, ago gratias tibi summas,mi Vossi; æternum enim me tibi devinxisti tanto et tam præclaro erga immerentem testimonio. Video enim ibi famam meam æternitati consecratam, eo monumento, quod saxa et marmora duratione vincat. >>

Quare statim ex protestantibus Andreas Rivetus, cum ei Usserius novam Ignatii ex veteri libro editionem communicasset, in ultima Critici sui sacri D recognitione illius judicium secutus est et ex Jesuitis Petavius, Græcis Vossii et Latinis Usserii conspectis: Hæc, inquit, « prudens et justa suspicio est, illas esse genuinas Ignatii Epistolas, quas antiquorum consensus illustribus testimoniis commendatas et approbatas reliquit.» Idem etiam judicium Nicolai Fabroti fuit, ut ostendunt notæ ejus ad Anastasium << S. Ignatius, Epistola ad Ephesios (edidit eruditus vir Isaacus Vossius et statim PseudoIgnatius in epistola ad Antiochenos, et alibi, Vetus interpres Epistolæ ad Philippenses, quæ S Ignatio ascribitur.»Ita ille genuinas Epistolas a spuriis sæpe

Salmasius vero, editione Usserii perspecta, et codice Mediceo, antequam ederetur, viso, auctoritati Ignatii iniquior factus est. Ecce enim in Apparatu ad libros «< De primatu Papæ : Varias, inquit,diversi temporis ejus operis interpolationes esse faclas multis ostendit reverendissimus et doctissimus vir Jacobus Usserius Armachanus. Quale autem ab auctore primum prodiit, ne genuinum quidemIgnatii esse, possum omni asseveratione confirmare. » Hæc paulo sedatius. Quæ non longe post sequuntur, Salmasium magis sapiunt. « Qua autem ætate vixerit hic impostor,qui nomenIgnatii ementitus est in istis epistolis conscribendis,inquirendum est.Nam Ignatium non esse earum auctorem tam certum puto quam me hæc scribere. » Hic sane purum putum Salmasium habemus. Ad tempus autem quod attinet, impostorem eodem cum Valentino vixisse suspicatur; imperante, nimirum, Antonino, aut certe sub Marco Aurelio. Atque hæc est summa sententiæ Salmasianæ. Ipse autem cum hæc in Apparatu tam strenue asseruisset, in ipso opere auctoritate Ignatii sæpiuscule utitur. Quæ cum vidisset Claudius Sarravius, aurem Salmasio vellit et admonuit : « Non placet, quod ea in Apparatu culpes, quæ in ipso opere laudas. De Ignatianis Epistolis intelligo, quas in Apparatu, qui prior legitur, merito e volelas revincis, et tamen earum auctoritate postea sæpiuscule uteris,quasi essent legitimæ, nec titulus auctorem mentiretur. Saltem de ista tua sententiæ mutatione aliquid significasses. » Epist.p. 181. Hæc,epinor, in Sarravio, maximo Salmasii hyperaspista, etiam illi ferre possunt, qui eadem in Hammondo non ferunt.

David etiam Blondellus, ut ipse in Præfatione Apologiæ fatetur, quamprimum epistolarum prio rum sex Isaacus Vossius copiam fecit, eas avidis oculis hausit, manu propria descripsit, cum citatis a veteribus locis studiose contulit, sæculo nostro gratulatus, quod illud ipsum exemplar. quo ante 1300 annos usus erat Eusebius, novam ipsi propediem affulsuram lucem sponderet Sed post quam attentiore animo singularum et phrasin et materiam et ordinem expendit, blandientes antea spes pudibundus abjicere coactus, bonæ Patrum fidei impudenter illusum doluit, et argumentis quibusdam a priori, quam de Ignatianis epistolis imbiberat, opinione depulsus, eas omnes supposititias credere coactus est. Ipsum autem impostorem, qui Ignatii martyris nomen septem, Eusebio, Athanasio, Hieronymo laudatis, Epistolis appinxit, longe post annum centesimum quadragesimum quartum, adeoque post Clementis Alexandrini, toto fere centenario Ignatio posterioris, obitum, prodiisse tradit.

Antequam hæc a Blondello ederentur, postquam vero ab opinione, quam e Mediceo codice primum imbiberat, depulsus est,sententia ejus Hugoni Grotio,viro maximo, innotuit, qui, quid de ea sentiret. in epistola ad Gerardum Vossium data protenus si

« ПредыдущаяПродолжить »