Изображения страниц
PDF
EPUB

Ut autem hoc dilucidius appareat, locum ipsum, A ecclesiastica sumatur,non infrequentius tamen ad

τα.

alia refertur, et quidem ea quæ sacris ordinibus opponuntur. S. Chrysostomus homil.5 adversus Judeos: Οὗτος ὁ Ἀβραὰμ ὁ πρόγονος τῶν Λευϊτῶν, τῶν Ἰουδαϊκῶν ἱερέων ἐπὶ τοῦ Μελχισεδέκ, ὃς ἦν τίπος τῆς καθ' ἡμᾶς ἱερωσύνης, λαϊκοῦ τάξιν ἐπείχε. Hic Abraham progenitor Levitarum, Judaicorum sacerdotum,sub Melchisedech,qui nostri sacerdotii typus erat,laici ordinem,vel locum obtinuit. » Idem alibi distinguit τῶν ἱερέων τὸ ἀξίωμα, εἰ τὸν ὑποτε ταγμένον καὶ ἐν τάξει λαϊκῶν ὄντα. Eodem modo τάξιν ἰδιώτου dixit, et sacerdotes οικονόμων τάξιν καὶ ἐπιτρόπων καὶ ἀγοραίων τινῶν ἀντικαταλλαττομévous. Quotcunque modis homines dividi et distribui possunt,in quotcunque classes redigi,ad tot tżB ξεις a Gracis referuntur. Ila legimus τάξιν βασι λέως, τάξιν πατέρων, τάξιν διδασκάλων, τάξιν ὁμη ρων, τάξιν αἰχμαλώτου, τάξιν πενήτων, τάξιν νομοθετοῦντος, et συμβουλεύοντος, τάξιν θεραπαίνης, et similia. In qualibet autem civitate semper distincti sunt juvenes, viri, senes: et hæ ubique hominum secundum ætatem τάξεις. In duas classes νεωτέρων εἰ πρεσβυτέρων dividunt apostoli populum Christianum in unaquaque Ecclesia,ut I Tim. v, 1 : Πρεσβυτέρῳ μὴ ἐπιπλήξης, ἀλλὰ παρακάλει ὡς πατέρα, νεωτέρους ὡς ἀδελφοὺς, πρεσβυτέρας ὡς μητέ ρας, νεωτέρας ὡς ἀδελφάς.« Seniorem ne increpato, sed obsecra ut patrem, juniores ut fratres, anus ut matres, juvenculas ut sorores. » Ad Titum 11, 6: Πρεσβύτας νηφαλίους εἶναι, τοὺς νεωτέρους ὡσαύ tw. Senes, ut sobrii sint, juvenes similiter. Takis C autem νεωτερική, idem est quod νέων vel νεωτέρων, seu νέου vel νεωτέρου τάξις. Ut cum Plato rempu blicam in γεωργούς et φύλακας, aliosque divisit, Proclus in Timæum illos γεωργικὴν τάξιν, hanc φρουρητικὴν τάξιν appellat, quæ τὸ γεωργικόν, vel ò ppoopytizóv recte dicitur. Nihil aliud hic voluit Ignatius, et satis bene νεωτερικὴν τάξιν Paraphrastes per νεότητα expressit.

ut apud nostrum exstat, integrum apponam.Ex codice Mediceo in Epistola ad Magnesios hæc transcribimus : Καὶ ὑμῖν δὲ πρέπει μὴ συγχρᾶσθαι τῇ ἡλικίᾳ τοῦ ἐπισκόπου, ἀλλὰ κατὰ δύναμιν Θεοῦ Πα τρὸς πᾶσαν ἐντροπὴν αὐτῷ ἀπονέμειν, καθὼς ἔγνων καὶ τοὺς ἁγίους πρεσβυτέρους, οὐ προσειληφότας τὴν φαινομένην νεωτερικὴν τάξιν, ἀλλ' ὡς φρονίμους ἐν Θεῷ συγχωροῦντας αὐτῷ.Interpres Usserianus : «Sed et vos decet non couti ætate episcopi,sed secundum virtutem Dei Patris reverentiam ei tribuere,sicut cognovi et sanctos presbyteros,non assumentes apparentem juniorem ordinem, sed ut prudentes in Deo concedentes ipsi. » Primo igitur hunc interpretem habemus consentientem,qui ad ætatem episcopi respiciens, vεwtepixiv tάiv, non novellam institutionem, sed juniorem ordinem vertit. Huic adjungimus interpolatorem sive paraphrasten, qui pro Ignatianis sua hæc posuit, οὐ πρὸς τὴν φαινομένην ἀφορῶνTVEÓTY,Ta. Vulgatus interpres : «Non propter juventutem quæ in eo videtur arbitrantes eum contemnendum. Unde occasionem nactus communem locum de prudentia juvenum pro suo instituto latius tractat, et exemplis ex Veteri et Novo Fœdere confirmat. Hos ex veteribus solos Ignatii interpretes habemus, qui totius contextus tenore ducti hunc nobis verborum sensum tradiderunt. Secundo, res ipsa clamat, et hanc interpretationem necessario postulat. Auctor Epistolæ ostendit se vidisse Damam eorum episcopum, et Sotionem ejus diaconum laudat, quod episcopo suo, ut oportuit, subjectus esset. Monet igitur populum Magnesianum, ut illi etiam nolint vyxрãлez!,non nimis familiariter cum eo agant,aut ipsum contemnant, quod videatur junior ætate, sed ut reverentiam ei exhibeant. Urget exemplum presbyterorum, quorum duos secum tunc habuit, Bassum et Apollonium, quosque novit eidem episcopo, quamvis juniori, debitam reverentiam præstitisse. Ostendit juventutem ejus esse pz!vouévy,innuit eum ætate quidem et conspectu juvenem, moribus autem senem fuisse: obedientiam ei præstandam docet,aut potius in eo Deo ipsi,omnium episcopo. Nam ut recte observaxit S. Chrysostomus, Apostolus, περὶ μὲν ἐπισκόπων διατατή τόμενος οὐδαμοῦ τίθησιν ἐτῶν ἀριθμόν, de episcopis præcepta dans nullibi annorum numerum statuit,» Orat, in viduam juvenem. Hæc omnia ex ipso con- D textu enata adeo plana, perspicua, sibique cohærentia sunt; ut nec alium sensum hæc verba aut fundant aut admittant. Neque quidquam habent quod opponant adversarii, nisi quod modum loquendi spectat; qui si inusitatior videatur, eo minus Ignatianus videri non debuit. Νεωτερικὴν τάξιν de juventute Damæ episcopi intelligi nolunt, quia tisad ætatem referri non potest, ut censet Salmasius Sed ea vox tam latæ significationis est apud Græcos, ut ad ætatem aut quemlibet humanæ vitæ statum sive conditionem referri possit. Quamvis enim ta sæpe pro ordine sacro, aut ordinatione

τὸ

Jam vero qui hic non ætatem episcopi,sed novitatem ordinis episcopalis denotari volunt, et rem inducunt ab auctoris mente prorsus alienam ; et ut id faciant totum contextum mire contorquent. Neque enim ipse Ignatius,neque sanus quisquam sub illius persona,de novitate episcopatus disseruisset, in quo ipse jam consenuerat. Quomodo ille episco. patum novellam institutionem esse diceret, et quidem tot annis,ut illi volunt, post omnium apostolorum mortem introductam, qui ordinis episcopalis institutionem semper Deo et Christo tanquam auctori tribuit? Hoc ipso loco laudat Sotionem quod subjectus sit episcopo, os xapite cou, tanquam gratia Dei. Epistola ad Ephesios of laxono: of κατὰ πέρατα ὁρισθέντες ἐν Ἰησοῦ Χριστοῦ γνώμη lol. Vetus interpres : « Ipsi,vel episcopi, secundum terræ fines determinati Jesu Christi sententia sunt.»> Describit episcopum : ὃν πέμπει οἰκοδεσπότης εἰς ἰδίαν olxovoμlav, « quem mittit Dominus domus in propriam dispensationem, » qui est Christus. Epistola ad

Trallianos, Ew0 Ev you Xprotip, úпотaσsó- A ostendit, ut episcopo suo,quamvis juvene, familiaμενοι τῷ ἐπισκόπῳ, ὡς τῇ ἐντολῇ, « Valete in Jesu Christo, subjecti episcopo, ut Dei mandato. » Si novitatem episcopalis ordinis notare voluisset auctor Epistolarum, cur non alibi potius id fecit? Si novella hæc institutio fuisset, ea objectio tam in Polybio, Onesimo, et Polycarpo, quam in Dama valuisset: et consultius multo fecisset, si tunc eam tollere conatus esset, cum grandior episcopi ætas,cum gravitas et spectata viri prudentia aliquam novello ordini auctoritatem conciliarent. Non tam imprudentem Ignatium, non tam stultum impostorem quis putet, ut populo juventutem episcopi, et presbyteris simul novitatem ordinis episcopalis probare conaretur. Adeo novellæ institutionis mentio ab hujus loci natura et scriptoris instituto prorsus B aliena est. Quod adhuc luculentius apparebit, si animadvertamus, quibus cuniculis auctoris sententiam subruant,quibus machinis omnia conturbent, qui novellam hanc institutionem hactenus inauditam hinc extundere conantur. Primo Salmasius observat impostorem suum, Ignatium nostrum,dixisse πρεσβυτέριον esse νόμον Χριστοῦ, « quia ex institutione et voluntate Christi introductum est, » Sotionem au'em laudesse, quod episcopo subjectus esset, s yi, « ut gratiæ Dei, quo novam hanc institutionem episcopi presbyteris superponendi Deo etiam placere ostenderet »Sed quis unquam ex eo ostenderetepiscopatum presbyteris primo superimpositum fuisse gratia Dei, quia presbyterium ex lege Dei præscriptum est, episcopatus illo superior ex voluntate hominum introductus, et quidem diu post apostolorum omnium mortem ? Aut quis colliget,ex eo,quod quid gratia Dei facium esse dicitur, idem ex voluntate et institutione divina etiam primæva profectum non esse? Salmasium ipsum appello, cujus hæc verba sunt: « Quasi vero ea quæ ex institutione Christi manarunt,non etiam Dei gratiam præferant.»> Ea sine omui dubio scriptoris mens fuit, qui episcopalem ordinem, quatenus presbyterio superimpositus est, nunc χάριν Θεοῦ, nunc γνώμην Χριστοῦ, nunc tv ¿vtolv appellat, adeoque ex gratia Dei, ex sententia Christi, ex mandato divino institutum fuisse docet. Frustra igitur excogitata est illa distinctio inter gratiam et legem Dei evangelicam. Secundo, adhuc manifestius vim loco infert minime ferendam, dum dnplicem ex his verbis petitioeem proponit, ut de rebus duabus scriptorem agere, de juventute scilicet episcopi et novitate episcopatus doceat. Unam petitionem ad plebem, aliam ad preshyteres dirigit.Petit,inquit,«a plebe, ut non nimis familiariter cum episcopo agat,quod videaturjunior; petita presbyteris, ut sine præjudicio aoprobandæ et recipiendæ novellæ hujus institutionis honorem ei deferrent. »Ita Epistolam duplici nomine petitoriam proponit, cum ne una quidem hic petitio sit, nedum dua Non petit Ignatius quidquam a populo, sed docet quid eos deceat; ὑμῖν δὲ πρέπες, inquit, μὴ συγ χρᾶσθαι τῇ ἡλικίᾳ τοῦ ἐπισκόπου, indecorum esse

riter utantur; tantam ei officio dignitatem attribuit, ut ob personam evilescere non debeat. A presbyteris nihil omnino petit: quod eorum officium in hac re sit,ne docet quidem, quod eos satis ad hoc præstandum promplos et alacres esse novisset.Eorum igitur exemplum plebi proponit, æquissimum esse judicans, ut illi populus cum omni reverentia subjiceretur, cui presbyteri sine ulla excusatione parerent.Hoc autem sibi probe cognitum esse profitetur,qui non tantum Damam episcopum cum Sotione diacono ejus, sed et Bassum, et Apollonium presbyteros secum, tunc cum scriberet, habuit; a quibus probe intellexit quam episcopo suo presbyteri reverentiam exhibuerint: unde per totam Epistolam nunquam presbyteros monet ut episcopo suo, sed populum tantum,ut et episcopo et presbyteris, utpote optime consentientibus subjecti sint. Nihil igitur a presbyteris petit ne minima quidem vocula est. quæ ullam speciem talis petitionis aut exhortationis præ se ferat.Qui rem novam sententiæ inferre voluit, novam petitionem excogitavit, sine qua ea inferri nullo modo potuit.Sed Ignatius unicam exhortationem ad populum persequitur,quam exemplo presbyterorum premit urgetque. xx0, inquit,yvov, quemadmodum cognovi presbyteros animatos esse,ita et vos animati sitis. Nulla igitur arte populum aggreditur Ignatius, multo minus alia populum, alia presbyteros arte aggreditur,» ut vult Salmasius, quos ex ipsorum conversatione novit ad reverentiam episcopo exhibbendam satis sponte sua ferri. Adeo misere hunc locum torsit Salmasius, ut ad suam sententiam eum traheret. Neque mirum. Totum enim illud ædificium, quod ipse cum Blondello, de successione proximi presbyteri in locum seu primatum decedentis,exstruxerat,hoc uno testimonio subruitur, et funditus evertitur.Ubi enim illa successio primi secundum institutionem presbyteri in locum defuncti, ubi Lamas, ætate junior, toti presbyterio præficitur? Unde tanti privilegii usus apparet,cum ipsi presbyteri ei rei tam prompte consentirent?

с

Miror autem Dionysium Petavium, qui Salmasio adeo adversatus est,eum tamen in hac interpretatione duorum vocabulorum secutum esse, et ad novam conjecturam inde confugisse. Νεωτερική τά Ds, inquit ille, novitia et recens est ordinatio et institutio. Per illam autem non intellexit institutionem ordinis episcopalis cum Salmasio, sed aliam, quam ipse commentus est; illam nempe « quæ commoveri et jactari tum cæperat, nonnullis per ambitionem et cupiditatem introducere molientibus ; nimirum,ut episcopatus non libera electione ab iis, quorum intererat, sed ex ætatis vel temporis antecessione,quo in clerum erant assumpti, ut non dignissimus quisque, sed antiquissimus caperetur.»>Ita duo. magni viri ex diametro oppositi sunt.Ille hanc antiquam institutionem putat, hic novitiam ille ab apostolicis temporibus deductam,hic non tam per

ambitionem introductam,quam a presbyteris, dum A sonat. Ita igitur verto, où pose:λrpótas, « non co

alii nescio qui eam introducere conarentur, repudiatam. Sed talem institutionem aut unquam obtinuisse,aut tunc repudiatam esse neuter probat. Timotheum Ecclesiæ Ephesinæ, et Damam Magnesianæ juniorem præpositum fuisse fatemur: sed quinam illi fuerint,qui « ut antiquitatis ratio præcipue duceretur per ambitum et factionem pugnabant," nondum intelligimus. Nam quod ejusmodi fuisse contentionem illam credat Petavius, quæ a Clemente epistolam ad Corinthios expressit,id sine ullo fundamento dicitur. Illi enim « unus et alter >> si se præteritos esse doluerint, tam juniores quam seniores esse,tam pro merito quam pro ætate pugnare potuerunt. Quicunque autem fuerint, eos ipse non de episcopatu, sed presbyteratu contendisse fatetur, et conjecturam suam Salmasiana verisimiliorem tantum esse dicit, pro veritate ejus asserenda nihil affert. Sed video unde in tantam incertitudinem, tamque improbabilem conjecturam inciderit vir doctissimus. Verba illa Ignotiana cù пpose:λpotas male cœpit. Omnino,inquit,« presbyteros repudiasse nec adminisse illud asserit,quodcunque tandem νεωτερικὴν τάξιν appellat, » Cum igitur nec juventutem, nec episcopalem ordinem repudiaverint Magnesii, ut ex ipso loco constat ; aliud aliquid excogitandum putavit Petavius, quod ab illis repudiatum est, quodque veτEpix τάξις vocari posset. Et omnes quidem qui νεωτε pixiv τáž novellam institutionem reddunt, in illa voce προσειληφότας explicanda hærent. Καθὼς ἔγνων καὶ τοὺς ἁγίους πρεσβυτέρους, οὐ προσειληφότας τὴν φαινομένην νεωτερικὴν τάξιν, ἀλλ' ὡς φρονίμους ἐν Θεῷ συγχωροῦντας αὐτῷ, sic reddit Salmasius: « Sicut cognovi presbyteros, non ut accipientes eam, quæ nova apparet, institutionem, sed tanquam prudentes in Deo,cedentes ipsi.»> Ubi primo za particulam omittit, ut explicationi suæ inimicam, quod ea ostendat scriptorem de eadem re loqui, cum presbyterorum exemplum proponit, de qua populum monuerat, scilicet, de ætate episcopi aliter enim xz0s xxí exponi non possunt. Secundo, vcculam ut de suo addidit; vidit enim, non accipientes, hic locum habere non posse. Theseos Capellianæ auctor aliter versionem suam temperavit: «<Quomodo censeo sanctos presbyteros; si minus recipiant novellam istam quæ jam est institutionem,saltem tanquam prudentes in Deo cedant episcopo,» ut, cum omnia confuderit, nihil dicat. Petavius a versione caute abstinuit, hæc observatione contentus, presbyteros τὴν νεωτερικὴν τά tv repudiasse. Mira hæc sane interpretatio illius, qui profitetur Ignatium iisdem verbis presbyteros plebi proponere imitandos. Sed hi,quid sit роσεApótac, hoc loco non viderunt. Patricius Junius legit οὐ προειληφότας,, non præoccupato animo respicientes, haud male; sed ut litteram omitteret, opus non erat. Suidas, Προσειλήφεσαν, ὑπέλαβον, ἐνόουν, Nihil aliud hic προσειληφότας, quam νοήσαντας

B

C

D

gilantes, non considerantes, non respicientes. » Ut Paraphrastes, οὐ πρὸς τὴν φαινομένην ἀφορῶντας vεótt. Non enim hic Ignatiana miserrime pervertit ille, ut vult Salmasius, sed fideliter et plane explicat.

Quare, cum hæc ætatem Damæ Magnesiorum episcopi tantummodo respiciant, cum auctor Epistolarum ubique episcopatum a Christo institutum esse significet, cum Christanos omnes, etiam presbyteros, quos a Deo institutos fuisse docet, ut episcopo pareant constanter moneat, cum omnes qui illi jam ipsis superimposito refragantur, mala conscientia premi, et diabolo inservire ostendat; palam est. hunc locum de novella episcopatus institutione intelligi non posse. Ant si quis sit qui adhuc dubitet, an hæc omnia ad ætatem Damæ referri debeant; eum omnino oportet veteρIXTY Táv de recenti, non episcopatus seu officii, sed hominis seu episcopi ordinatione interpretari; nisi velit scriptoris instituto aperte contradicere. Fateor enim vocem vEwτEpizy de re aliqua recenti, seu moderna usurpari posse. et satis quidem origini suæ congrue. Ut de Hierace Epiphanius, hæresi 67: ψαλμοὺς πολλοὺς νεωτερικούς ἐπλάσατο. Psalmos complures recentes, seu novitios confinxit. Et qui ita hunc scriptorem intellexerit de ordinatione Damæ recenter facta, doctrinam Ignatianam alibi copiose explicatam haud violabit; sed quam congruum huic loco sensum ea interpretatione tribuere possit, ipse viderit. Vox enim illa pavoμévy præter alia superius adducta mihi postulare videtur, ut νεωτερικὴ τάξις ad ætatem referatur. Denotat enim sine dubio aliquid quod ex conspectu Damæ apparebat; ut ostenderet eum vultu juvenem, moribus virum. Quo etiam illa, τὸν ἐπίσκοπον τοῦτον Tòν BRETÓμLEVOV, quæ statim in eadem periocha sequuntur, spectant.

Dum hæc, opere penitus finito, Lector benevole, scribo, pervenerunt ad manus meas, « SS. Patrum qui temporibus apostolicis floruerunt Opera, » a Joanne Baptista Cotelerio, societatis Sorbonica theologo doctissimo, edita. Quo libro conspecto, hisce temporibus non potui non serio gratulari, quod etiam in Ecclesia Gallicana, libertatibus suis optime usa, theologi ex omni ordine maxime eruditi non tantum pro veris antiquæ Ecclesiæ monumentis strenue concertent, sed et de libris spuriis et supposititiis, qui hactenes muudo imposuerunt, et suavi vetustatis somnio animos hominum deliniverunt. sine omni partium studio judicent; quod post Sirmondum, Petavium, Petrum de Marca, Morinum, Launoium, post Valesium, Huetium. aliosque complures, etiam Cotelerius candide de his rebus pronuntiet, eruditorum inter nostros virorum diligentiam sæpe probet, eademque cum libertate omnia discutiat. Unde spes est, aliquando fore, ut dogmatibus ecclesiasticis major lux affulgeat, controversæ in scholis agitatæ, pudendo im

postorum patrocinio nudatæ, et ficta antiquitatis A milem fere locorum explicationem deprehendo. larva spoliatæ, æquius tandem et sedatius terminentur, animique hominum ea, qua par est, reverentia primitivam Ecclesiam, sua simplicitate conspicuam, nec alienis coloribus depictam, aut potius deformatam, prosequantur. Inter hæc B. Ignatii Epist. etiam notis Cotelerii illustratæ prodierunt: quas jam ad editionem nostrorum festinans, avide, quantum per temporis angustias licuit, percurri. Video autem, nisi me festinatio fefellit, viri doctissimi sententiam cum nostra plane conspirantem; idem de Ignatianis judicium, eamdem de argumentis adversariorum opinionem, si

Unde mihi haud male augurari videor, sententiam nostram viris doctis, et in hoc litterarum genere optime versatis approbatum iri, eosque statim judicaturos, me nihil in his molitum esse, quod non aliis eadem tractantibus veritati maxime apertissimeque consentaneum prima facie videatur. Quod si ea quæ obiter tractavi, et in tui potissimum gratiam, Lector benevole, dissertationibus inserui, (qualia haud pauca in nostris invenies) aut minus recte aut minus accurate dicta judicaveris : no!im ea cum causæ susceptæ injuria coujungas, sed desiderio potius tibi placendi imputes. Vale

VINDICIE IGNATIANE

PROCEMIUM.

De ortu, progressu et hodierno statu controversiæ.

CAPUT PRIMUM.

Occasio scribendi et Proæmii distributio. Celebris est, hoc præsertim sæculo, de ordinis episcopalis a presbyteratu distinctione, vel saltem distinctionis origine controversia. In ea autem traetanda magni ponderis merito habita est S. Ignatii viri apostolici et martyris auctoritas; cujus disertissimo locupletissimoque testimonio cum episcopalis causa fulciatur, et paritatis presbyteranæ antiquitas nuper excogitata concidat; eo tandem deventum est, ut qui aliter sententiam episcopatui iniquiorem tueri nullo modo possent, omnes Ignatii epistolas convellerent, a S. martyre scriptas negarent, fictas et supposititias pronuntiarent.

Inter hos vir doctissimus, Joannes Dallæus, in SS. Patrum monumentis diligenter versatus, in discernendis operibus spuriis admodum acutus, post velitationes Salmasii, atque Blondelli, librum nuperrime edidit satis prolixum, quo Epistolas Ignatii etiam purgatissimas maximeque sinceras, et veterum auctoritate munitas et propria præstantia conspicuas, quamplurimis argumentis videtur sibi, suisque, ut opinor, adulterinas probasse, et doctissimorum virorum, archiepiscopi Armachani, Isaaci Vossii, et doctoris Hammondi rationes omnes, sane firmissimas, diluisse.

Hujus viri præstantissimi stupendæ diligentiæ cum et Ignatii sanctitae, et episcopatus neeessaria auctoritas, et his maxime iniqua adversarii fama atque celebritas ut aliquid reponatur efflagitent; operæ pretium esse duximus dissertationem totam, quanta quanta est, ad examen vocare, rationes momento suo ponderare, singula quæ nos et Ecclesiæ SS. Patres ullo modo spectant excutere, omnia quæ auctoritatem S. Ignatii coufirmare possint expo

B nere, quæ labefactare videantur, refellere et refutare.

C

Cum autem hæc quæstio multis jam modis implicata et involuta, doctisque plurimorum lucubrationibus facta sit obscurior; ut ea quæ dicturi sumus dilucide perspicueque tradantur, visum est imprimis necessarium, illa præmittere, quæ difficultatis rationes expediant, quæ sententias virorum doctorum explicent, quæ ortum, progressum, et præsentem controversiæ statum enarrent, et inutili altercatione præcisa, ad futuram disputationem faciliorem aditum patefaciant.

Ignatium fuisse Antiochenæ Ecclesiæ episcopum, agnoverunt quotquot illius mentionem fecere ab apostolis ordinatum diserte tradiderunt S. Chrysostomus et Theodoretus. Hunc apostolicum virum, ab Antiochia Romam tractum, bestiis oblatum, ac martyrio coronatum testantur veteros; epistolas scripsisse ad Ecclesias præsertim in itinere, produnt antiquorum plurimi, negavit aut dubitasse se dixit eorum nemo. Et sanctissimi quidem martyris justissima existimatio etiam hactenus illibata et intemerata permansit; de epistolis tantum, quæ sub illius nomine prodierunt, et ad nostram usque ætatem perduraverunt, lis est. Neque de illarum auctoritate, si Ignatianæ fuisse appareant, disputatur: sed an revera ipsius Ignatii fuerint quæritur.

Ut autem origo, progressus, et præsens hodiernæ controversiæ status, etiam iis qui hactenus eam minus attente considerarunt, innotescat; rem omnem (quod a nemine adhuc factum esse video) clare et fideliter proponam. Sententias doctorum virorum, cujuscunque opinionis fuerint, eo ipso ordine quo scripserunt referam, editiones Epistolarum e mss. erutarum varias, et a se quoquo modo discre

pantes, sigillatim notabo : ut simul et qualis Igna- A Latine tantum exstarent hæ Epistolæ. Post autem tius epistolicus eo tempore, quo quisque scripsit, apparuerit, perspectum habeat lector, et de unius. cujusque sententia judicium ferat nullo præjudicio occupatus. Denique quæ sit Dallai, postremi Ignatianorum hostis, sententia referam; quæn ostra, ex adverso exponam, et quid a me probandum, quid refellendum sentio breviter declarabo. CAPUT II.

Prima Ignatii editio Latina tantum. Epistolæ ejus pro genuinis habitæ.

Sub Ignatii nomine primo tres epistolæ in lucem editæ sunt Parisiis Latine tantum, anno Domini 1495, ad B., Mariam una, ad S. Joannem apostolum duæ. Anno 1498, undecim Epistolæ aliæ, Latinæ pariter, ex veteri versione, nondum compa. rente exemplari Græco, a Fabro Stapulensi typis sunt impressæ. Hæc autem princeps editio fuit, teste Philippo Labbeo, qui has undecim epistolas tunc excusas inter primas editiones numerat, quæ in Regia Bibliotheca Parisiis asservantur. Tum vero Symphorianus Champerius Lugdunensis, has a Fabro editas cum tribus aliis ab illo rejectis, et quarta ad Mariam Cassobolitam nunquam ante publicata, edi curavit; atque ita tandem quindecim Ignatii epistolæ exstiterunt.

B

Et hæc quidem facies S. Ignatii sub initio decimi sexti sæculi fuit; cum ipse Faber Stapulensis, primæ editionis curator, ejus auctoritate tanquam indubitata, in libello De triduo Christi utitur. « Tametsi mihi impossibile sit ex nie ad illam intelligentiam C penetrare; eam tamen in hac re esse puto, quam deifer Ignatius in prima epistola, quæ est ad Trallia. nos, aperit de Domino sic loquens : » Ante vero solis occasum de cruce depositus est, etc. Joannes etiam episcopus Roffensis, libello cui titulus, Petrus fuit Romæ, inter primos has epistolas citavit ; « Ignatius autem et ipse contemporaneus apostolis, Christum cum esset annorum triginta fuisse baptizatum putat, et tres annos ultra docuisse. Sic enim Epistola ad Trallianos scribit. Triginta annos agens Christus baptizatus est a Joanne, et tribus annis prædicavit Evangelium. >> Quinetiam Joannes Driedo celebris ea ætate theologus, libro De dogmatibus ecclesiasticis et apocryphis, quamplurima Romanæ Ecclesiæ dogmata, longa sententiarum serie ex Epistolis Ignatii petita confirmare nititur. Et Martinus Peresius Aiola, scriptor inter pontificios non ignobilis, inde testimonia sæpissime adhibuit; et ad confirmandas traditiones non scriptas omnes has epistolas defloravit, Hæc quidem illi. hactenus de auctoritate Ignatianorum plane securi: neque enim quemquam novi, qui ea ætate de duodecim præsertim Apistolis dubitavit.

CAPUT III.

Epistolæ Ignatii primum Græce editæ. Doctorum virorum varia de ipsis ju licia.

Atque hæc breviter de hominum judicio, quandiu

D

sexaginta annos, Andreas Gesnerus, si ipsi credendum sit, epistolas duodecim Græce, interprete Joanne Brunnero, primus omnium edidit, a. D. 4559. Ita enim in Præfatione loquitur: Ignatium vero cum ille (Henricus Petri scilicet) « Latine tantum ediderit, ego Græcum exemplar ms. nactus ex Bibliotheca cl. v. piæ memoriæ D. Gaspari a Nydpryck, existimavi neque Henrico Petri moles. tum, studiosis autem plerisque gratum fore, si ea quæ hactenus Latine tantum circumferebantur, Græce simul et Latine a me fuissent edita. » Sed quidquid dixerit Gesnerus, ante eum S. Ignatium Græce ex Augustana Bibliothecæ exemplari Valentinus Pacæus publicaverat, a. D. 1557, quem primum in lucem eas edidisse testatur Morellius,

qui easdem Parisiis recudendas curavit a. D. 1558. Eamque a Pacao procuratam principem esse Græcarum Epistolarum editionem, fidem, faciunt illa Centuriatorum Magdeburgensium : « Est et hoc adnotandum, quod hoc anno 1558 Epistolæ Ignatii Græce sint impressæ et publicatæ quæ hactenus per aliquot sæcula latuerunt. Quare duodecim epistolæ ante a Stapulensi aut Champerio Latine. nunc a Pacæo, ex Augustano primum, dein a Gesnero e Nydprucciano codice editæ sunt.

"

Cum jam Græca exemplaria exstarent, primi omnium Centuriatores Magdeburgici suspiciones suas, sed caute satis moderateque proponunt. « Lectori autem pio et attento considerandum relinquiet cum quatuor argumenta adduxissent quæ merito mus,quantum sit illis Epistolis tribuendum Ita illi: suspectas reddere viderentur, De doctrina,inquiunt, Ignatii nihil aliud habemus nisi quod hæc ejus monumenta,si tamen ejus sunt, complectuntur.» Quinetiam statim gravis illa Joannis Calvini censura prodiit, lib. 1, cap. 3 Institutionum, jam tum in commodiorem formam redactarum.«Ignatium quod obtendunt,si velint quidquam habere momenti, probent apostolos legem tulisse de Quadragesima, et similibus corruptelis; nihil enim næniis illis, quæ sub Ignatii nomine editæ sunt, putidius. Quo minus tolerabilis est eorum impudentia qui talibus larvis ad fallendum se instruunt. » Ita ille pro more suo acriter satis et animose. Nec tamen offendit Calvinum Rivetus: quod recte ab eo observatum tradit in Ignatius, sed ii qui Ignatium corruperunt, inquit academia Genevensi professor Vedelius; et res ipsa satis indicat; auctoritatem enim Ignatii rejecit Calvinus ab Antitrinariis objectam, ex Epistola sine dubio ad Tarsenses, quæ pro genuina non agnoscitur, et Quadragesimam aliasque traditiones objicit, quæ in assumentis tantum inveniuntur.

Tum Marianus Victorius in S. Hieronymum: « Recte [Ignatium] apostolicum vocat virum; vixit enim apostolorum tempore,et Joannis Evangelistæ discipulus fuit, scripsit litteras ad sacratissimam virginem, Dei Genitricem Mariam et alias quæ exstant.»> Ac statim etiam ex Lutheri schola celebris Theolo

« ПредыдущаяПродолжить »