Изображения страниц
PDF
EPUB

enim <«< in omni epistola » idem esse quod « in omnibus epistolis. » Sed mirum nobis scriptorem repræsentant; sive is Ignatius, sive quis alius fuerit. Quis enim vel sub Trajano, vel sub Constantino sic scriberet? An fictorem suum talem virum fingere potuerunt, qui S. Paulum in omnibus quas scripsit epistolis Ephesiorum meminisse putaverit, aut talem sententiam Ignatio tribuere ex industria voluerit? Sive Latina spectes, «< in omni epistola, » sive Græca, v náop śmiotodă, aliud omnino sonant, idem nempe quod in tota epistola. Certe S. Ignatio πᾶσα ἐπιστολή, est « tota epistola, » ut πᾶσα 'Exxλnola, « tota Ecclesia. » Ita enim Ephesios ipse alloquitur : Εἰ γὰρ ἑνὸς καὶ δευτέρου προσευχὴ τοσαύτην ἰσχὺν ἔχει, πόσῳ μᾶλλον ἢ τε τοῦ ἐπισκόπου καὶ πάσης Ἐκκλησίας. « Si enim unius et alterius oratio tantam vim habet, quanto magis illa episcopi et omnis Ecclesiæ ! » Ubi nãoα 'Exxλyola est «< tota Ecclesia » sub episcopo suo congregata. Sic Latini, sic Græci loquuntur. Ita Cicero: << Sanguis per venas in omne corpus diffunditur, » id est non in omnia corpora,sed «in totum corpus.»> Idem: «< In hoc singulare judicium causa omnis includeretur, id est non omnes causæ, sed « tota causa. Qui etiam «< tota mente, » et « omni animo >> eadem significatione dixit. Hesychius, Пac, 805, Exactos. Homerum, ut solet, respiciens, apud quem utroque sensu ea vox accipitur; nostro autem, ubi de Hectore agit. Πᾶς δ ̓ ἄρα χαλκῷ λάμφ', « totus ære splendebat, >> ut de eodem Sophocles :

Κεῖνος δὲ λύπῃ κᾶς ἐλήλαται καπῇ.

A psit S. Ignatius, S. Paulum in tota epistola memoriam eorum facere in Jesu Christo ? Hæc a martyre non otiose aut frigide, sed vere, imo signanter et vigilanter dicta sunt. Tota enim epistola ad Ephesios scripta, ipsos Ephesios, eorumque honorem et curam maxime spectat, et summe honorificam eorum memoriam ad posteros transmittit. In aliis epistolis Apostolus eos ad quos scribit,sæpe acriter objurgat,aut certe haud omnino, vel parce laudat; vel de rebus ad fidem pertinentibus, aut de quæstionibus decidendis latius disputat. Пlic omnibus modis perpetuo se Ephesiis applicat, illosque tanquam egregios Christianos tractat, Evangelio salutis firmiter credentes, et spiritu promissionis obsignatos,concives sanctorum et domesticos Dei; pro iis sæpe ardenter orat, ipsos hortatur, obtestatur, laudat, omnem ætatem, utrumque sexum sedulo instruit,suum erga eos singularem affectum ubique prodit. Πολλῆς ἔδει τῷ Παύλῳ σπουδῆς πρὸς ἐκεί Vous ypάpovet, inquit S. Chrysostomus, magno cum studio ad Ephesios scribit. » Aéyeta: dè xaɛ βαθύτερα τῶν νοημάτων αὐτοῖς ἐμπιστεῦσαι, ἀτὶ ἤδη κατηχημένοις. « Dicitur autem et profundissi mos conceptus iis concredidisse, quod jam fuerint abipso instituti,» et cum iis Timotheum reliquisset, unde eos Пaúλou oupμústas vocat Ignatius, quibus, scilicet ille totum consilium Dei patefecisset. Origenes homilia 15, magnum observat inter Corinthios et Ephesios discrimen : « Vide quomodo ad Corinthios Paulus loquitur: Lacte vos potavi,non cibo: necdum enim poteratis; sed neque nunc potestis 39.

B

Ubi Triclinius: Τὸ πᾶς εἶπεν, ἵνα δείξῃ ὡς ὅλος τῆς λύ. C Et quia lacte adhuc indigebant, ea discunt qua

[ocr errors]

πης γέγονε. «Dixit πᾶς,ut ostenderet eum totum fuisse
dolore absorptum. » Ilinc illa loquendi formula Græ-
cis familiaris, Suidæ observata : "Oλoç xaì mãs. Ut
igitur nãoa yрaq, veteri interpreti,« omnis scriptu-
ra, »Theodoro Bezæ, «tota scriptura ; »ita hic v náop
Emoto, in omni,» hoc est «< in tota epistola.»>Ut
Clemens Alexandrinus Stromat. lib. v, illa S. Pauli
ἵνα παραστήσωμεν πάντα ἄνθρωπον τέλειον ἐν Χρι-
στῷ, interpretatur, οὐ πάντα ἁπλῶς ἄνθρωπον, ἐπεὶ
οὐδεὶς ἄν ἦν ἄπιστος· οὐδὲ μὴν πάντα τὸν πιστεύ
οντα τέλειον ἐν Χριστῷ, ἀλλὰ πάντα ἄνθρωπον λέ-
γει, ὡς εἰπεῖν, ὅλον τὸν ἄνθρωπον, οἷον σώματι καὶ
ψυχῇ ἡγνισμένον. «Non omnem hominem absolute,
quoniam nullus esset infidelis ; sed nec omnem qui
credit, perfectum in Christo; sed omnem dicit ho- D
minem, perinde ac si diceret, totum hominem, ut-
pote corpore et anima sanctificatum. »

Vidit hæc præstantissimus Isaacus Vossius, eamdemque interpretationem Blondello objecit. Cui ille hæc reposuit: An vero Ignatium quisquam adeo desipuisse crediderit,ut Ephesios ad se totam quam Paulus scripsit epistolam missam monendos putarit? » Imo vero an ille nos adeo desipere credidit, ut nullum discrimen animadvertere possemus,inter ea quæ ipse dicit, totam quam Paulus scripsit epistolam ad Ephesios missam esse, et illa quæ scri19 I Cor. II, 2. 40 I Cor. vi, 1.

discere parvuli solent: Bonum est mulierem non tangere: propter fornicationem autem, etc. Rursumque instituuntur,ne idolothyta comedant. Ista omnis doctrina lac parvulorum est, et adhuc infantium in Christo.Quando vero Ephesiis scribitur, solidum illis præbet cibum. Non auditur quippe in Epheso fornicatio; non auditur in Epheso idololatria, et esus idolothytorum. »

Mira sunt quæ hic de interpolatore comminiscitur Dallæus. Ille enim, inquit, quia Ephesiorum factam in omni epistola a Paulo mentionem reperiebat, pro vobis, nos; pro epistola, orationes sic substituit, ὅς πάντοτε ἐν ταῖς δεήσεσιν αὐτοῦ μνησ μovεúεt uv, « qui semper in suis orationibus memor est nostri. » Nam primo, pro « vobis,» nos non substituit interpolator. Tria habemus Græca interpolatoris exemplaria; in uno quidem, Augustano scilicet, legitur uv, sed corrupte ; cum in Nydprucciano et Anglicano legatur pov, ut Vulgatus interpres legit,qui reddidit « vestri. » Quin et hanc substitutionem vetustioris scriptoris auctoritas refellit, cum in Mediceo codice legatur ipov, et in veteri interprete « vestri. » Causa igitur nulla fuit, cur unius codicis lectionem contra omnium reliquorum consensum amplecteretur Usserius, aut arri. peret Dallæus.Secundo,non constat interpolatorem

pro epistola, orationes substituisse; nam potius A ratur, quod fœdissime interpolata sit. » At nos hæc videtur ἐν πάσῃ ἐπιστολῇ reddidisse per πάντοτε, εἰ ἐν ταῖς δεήσεσι addidisse ad explicationem του yovest, quod videret S. Paulum in orationibus per totam epistolam sparsis Ephesios Deo commendasse in Jesu Christo; vel ad illum versiculum respiceret, οὐ παύομαι εὐχαριστῶν ὑπὲρ ὑμῶν μνείαν ὑμῶν ποιούμενος ἐπὶ τῶν προσευχῶν μου. » Non cesso gratias agens pro vobis,memoriam vestri faciens in orationibus meis. » Laurentianum codicem defendo, confusionem utriusque codicis ab Hammondo factam non probo.

verba omni interpolatione libera ex ea producimus; scilicet Μετὰ τὴν ἀνάστασιν ἐν σαρκὶ αὐτὸν οἶδα καὶ πιστεύω ὄντα. Quæcunque igitur interpolata sint, hæc certe sana et integra supersunt, cum codice Laurentiano, Eusebio, et Theodoreto consentientia. Secundo, in Eusebio hariolatur vel antiquarios, vel Ruffinum pro loov rescripsisse old ex Eusebii libris ad Theodoretum, et scriptorum Florentini codicis dimanasse. O lepidum commentum! Eusebii Historia centum ferme annis priusquam Ruffinus eam in Latinum vertit in manibus omnium fuerat; exemplaria per totam Ecclesiam Orientalem ubique dispersa et magna omnium cum admiratione accepta. An igitur Ruffinus in Ecclesia Latina vocem unicam in suo codice de industria mutare voluit, B aut correctionem suam in reliqua omnia Orientis exemplaria recipiendam fore sperare potuit? Non adeo demens fuit Ruffinus; præsertim cum jam acerrimus ejus hostis Hieronymus tot annis ante hanc versionem catalogum suum edidisset. Non est itaque justa suspicio, Ruffinum Eusebii Historiam verba immutando corrupisse. De librariis autem quod conjicit, verba Ignatii ab Eusebio tradita consulto eos animadversa rei absurditate, correxisse, ab omni verisimilitudine abhorret. Quis enim eos librarios unquam existimabit in commune consuluisse, de scriptis Eusebii judicium tulisse, et de mutatione vocis consensisse? Quis eos Eusebio ipso, auctore sui temporis maximo sapientiores judicabit, quos omni ævo viros fuisse bonarum litterarum ignaros, mercede ad exscribendum tantummodo conductos, viri omnes docti et in his rebus versati et confitentur et queruntur? Si aliquid in Eusebii codice tantatum fuisset, quis dabit ea correctione Theodoreto impositum fuisse, qui tot alia loca non ex Eusebio, sed ex ipsis Ignatii epistolis transcripsit? Quis præstabit scriptorem Laurentiani codicis, relicto exemplari suo, aut Eusebii Historiam, aut Theodoreti disputationes in consilium adhibuisse. Nimis dilutæ sunt hæ conjecture; et æquissima postulatio est, ut ea pro verbis epistolarum auctoris habeantur, quæ omnibus Græcis exemplaribus, et veteribus excerptis agnoscuntur. Iis autem verbis non dicitur id quod a solo Dallæo objectum est, S. Ignatium in carne Christum vidisse. Aliud enim est otoa, aliud εἶδον vel ϊδον ̇ non scriptum est εἶδον, quod est Græcis « vidi,» sed oda, quod iisdem semper est << novi, vel « scio. » Ita harum epistolarum auctor alibi distinguit. Ad Ephesios: At' v náνtag Sμãs kaτà ảɣánŋν ɛídov, « per quos vos omnes secuudum charitatem vidi. Ad Magnesios: Otoz ött où pustouche, « novi quoniam non inflamini, » et: 078x 8 évτρÉпeσe, « novi quoniam verecundaΟἶδα ὅτι ἐντρέπεσθε, mini. » Ad Philadelphicos, οἶδεν γὰρ πόθεν ἔρχε ται, καὶ ποῦ ὑπαγει, « novit enim unde venit,et quo vadit. » Hæc primo pro certis et indubitatis habeo. Sed disputat Dallæus ex veteri versione, quæ

C

Capite 20 de solo Pauli conjugio agit, et interpolatorem tantum ferit. Caput 21 quatuor objectiones continet, quarum una de Salomone et Josia interpolatorem, reliquæ auctorem ipsum petunt. De illo hæc habet : « Homo audacissimus scribere non dubitavit Christum Dominum a se in carne visum. Chrysostomus negat Ignatium vidisse Christum. Epistolarum ergo scriptor manifesti mendacii convincitur. » Hæc argumenti summa. Qua certitudine dixerit Chrysostomus Christum ab Ignatio martyre nunquam visum fuisse, ego non quæro. Certe si epistolarum scriptor 200 post Ignatium annis, ut vult Dallæus, dixerit Christum a se in carne visum, et homo audacissimus et mendacissimus fuit; quemadmodum Pseudo-Abdias non sine summa audacia et aperto mendacio ipsum oculis suis Dominum vidisse narrat Apostolica historia lib. vi, cum eodem libro non tantum Hegesippum nominaverit, sed et ejus verba ex translatione Ruffini transcripserit. Auctor Politiæ SS. Patrum Metrophanis et Alexandri apud Photium codice 256, et homo audacissimus et mendacissimus fuit, si scripserit se vidisse Constantinum inter ephebos merentem in Palæstina sub Diocletiano, Verum hoc scriptor ipse non dixit, sed obscuriorem Photii contractionem ita transtulit Schottus, cujus interpretationem refellunt eadem Acta plenius a Combefisio nuper edita; ex quibus constat non scriptorem, sed Maximianum tunc vidisse Constantinum. Illud pariter et ego assero, auctorem epistolarum, quas defendimus, nunquam scripsisse,Christum a se in carne visum. Si hæc scripsisset, Salmasius et Blondellus pro sua in his rebus solertia, id præterire, opinor, noluisset; sed omnino non scripsit. Auctoris epistolæ verba hæc sunt de Christo: 'Eyà yàp μetà D τὴν ἀνάστασιν ἐν σαρκὶ αὐτὸν οἶδα καὶ πιστεύω vtz. Ita in codice Laurentiano legitur; eadem lectio apud Eusebium invenitur; eamdem repræsentat Theodoretus; eamdem retinuerunt Græci codices vulgati, tum Nydpruccianus, tum Tylinganus, tum Anglicanus, omnes a manu interpolatoris hoc loco liberi. Summus hic igitur et codicum, et excerptorum consensus ; quem tamen miris conjecturis labefactare conatur vir doctissimus, qui alibi exclamare solet, quoties aliqua veterum codicum lectio sollicitatur.

Primo: «< Editionem Græcam vulgatam nihil mo

D

verba auctoris ita repræsentat, «post resurrectionem A Athenas subvertit, » pro xa@alpet, «lustrat; » qui êtein carne eum vidi.»>Verum non quæritur,quid interpres fecerit, sed quid auctor epistolæ scripserit, et an ita interpres ille auctoris verba reddere debuerit.Simplicitatem et fidem in eo laudem, in lingua Græca peritiam haud item. Quod errare potuerit in scriptoris Græci mente explicanda, negare nemo potest; quod hoc loco erraverit, affirmo. Sed vetustissimo interpreti plane congruit Hieronymus, fateor: verum post Hieronymum disentit Ruffinus; quæritur quis mentem auctoris potius attigerit, Hieronymus, an Ruffinus, Usserianus, an vulgatus interpres; id est ad vim et significationem vocis olda omnino redeundum est. Ipse non audet cum iis contendere qui negant verbum olôz pro vidi accipi posse.Sed aut illi cum iis contendendum est,aut B manus dandæ. Cum enim vera lectio jam extra dubium posita sit, nihil aliud in controversia poni potest,nisi quæ sit vocabuli vera et genuina significatio. Sed et « Sophronius, inquit, id ipsum perspicue reddidit : » Ἐγὼ δὲ μετὰ τὴν ἀνάστασιν ἐν σúμZTI αúτòv εldov. Quid, quæso, est id ipsum quod Sophronius perspicue reddidit? non illud de quo quæritur; id enim est,quid auctor epistolæ scripserit; Sophronius autem non transtulit Ignatium,sed Ignatii interpretem Hieronymum. Si se Ignatio Scholiasten præbuisset ille quisquis est qui Sophronius dicitur, nunquam olda per soov reddidisset. Sed cum Hieronymi librum interpretatus est, qui vidi scripserat, illud per soov reddidit, per olda recte reddere non potuit. Ut voce « Quadratus, » ¿v 'Elevσivi revóμevos dixit, Hieronymi Latina, «< invisens Eleusinam,» respiciens,non autem illa quæ Hieronymus præ oculis habuit, Ελευσίνια ἐποπτεύων.

podólov « eos qui aliena a Déo gloriæ cupiditate rapti sunt, ο διάλεκτον ἀνθρωπίνην « humanam fragilitatem, » τὰ διαφέροντα, « differentia, » μείζονα toй laλɛiv« majora loqui, » nevty×óvtapɣov « quinquagenarium, oрopópov frumentarium,» oi à0ɛ. τοῦντες ἀθετήματα « qui spreverunt contemnentes » interpretatus est; qui ex male intellectis Eusebii Græcis Apollonium senatorem fecit, insigne ei volumen attribuit, ipsumque in Catalogum scriptorum ecclesiasticorum retulit? Ex male, inquam, intellectis Eusebii Græcis conjectura enim Josephi Scaligeri omnino repudianda est, qui Hieronymum, cum illa scriberet, non Græcum Eusebii exemplar, sed Ruffini interpretationem manibus habuisse asserit. Id enim fieri nullo modo potuit, cum tot annis Catalogum scripserit Hieronymus, antequam Eusebii Historiam verteret Ruffinus. Si in omnibus his locis, aliisque compluribus « is sit verissimus sensus, quem exhibet Hieronymus, »> dabimus aut olda significare « vidi, » aut veram lectionem esse dov. Sed cum ille, vel per properantiam, vel per hallucinationem, non minus hunc locum quam alios innumeros minus recte reddere potuerit, vera lectio epistolæ Græcæ neque mutanda contra omnium codicum consensum, neque aliena interpretatione detorquenda est, contra loquendi modum Græcis familiarissimum. Certe Freculphus præcellenti Hieronimi eruditione minime motus, cum ex illo plerumque omnia exscribere soleret, ista tamen in hæc verba mutavit, tom. C II, lib. 11, cap. 11: « Ego vero et post resurrectionem in carne eum fuisse scio, et credo quia scio.»>

Verum,<«< utcunque se res habeat,præcellens Hieronymi eruditio dubitare non sinit, quin sit is verissimus sensus, quem ipse exhibet. Absit enim ut virum tantum nescivisse putem, quid sit toŭ olda ab soov vel topaxa discrimen ! » Hoc certe unicum argumentum ad hanc rem appositum ; quod tamen Hieronymi in Græca lingua perspicacia, et in vertendo curæ atque diligentiæ tanquam fundamento innititur. De posteriori audiamus ipsum in præfatione Chronici Eusebiani: «< Obsecro, ut quidquid hoc tumultuarii operis est, amicorum,non judicum animo relegas præsertim eum et notario, ut scitis, velocissime dictaverim.. Mallem aliorum judi- D cium quam meum de utraque accipiant eruditi. << Quot et quanta peccavit maximus vir, nunc per properantiam, nunc per hallucinationem, » observavit Josephus Scaliger. Et quidni ille discrimen inter οἶδα et εἶδον non animadverteret, qui στρατηγίαν eum στρατιά, στρατεύειν cum μάχεσθαι, ἕως τούτου cum περὶ τούτου confudit ; qui γνώμην, id est « sententiam, » pro «< subsidio » habuit; qui tò Baotλetav, id est affectionem regni,pro regia indole accepit; qui μetà twv árostóλwv « post apostolos ; » Exɛivou, hoc est « ab illo tempore,» in hujus æmulationem reddidit; qui dixit : « Epimenides

Sed sensum ad Hieronymo redditum verissimum contendit vir doctissimus ex « fama de Christo ab Ignatio in carne viso, quæ unde nisi ex hoc epistolæ loco propagata sit, dicere vel suspicari difficillime est, præsertim apud Græcos Latinorum fere librorum incuriosos. » Demus Græcos Latinorum librorum incuriosos fuisse, nonne Græcum librum habuerunt, ex quo eum errorem haurire potuerunt. Quidquid vidi » apud Hieronymum, idem soov apud Sophronium efficere potuit: erat autem Sophronii versio Græcis sequentium sæculorum probe cognita. Suidas eum sæpisse transcribit et ante Suidam Photius eumdem cognovisse deprehenditur. Ut igitur Hieronymi Latinis, ita Sophronii versio Græcis fraudi esse potuit. Sed eam famam ex hoc loco ortam esse verisimile non est hic enim traditur, ut illi volunt, Ignatium post resurrectionem Christum in carne vidisse: at illa fama nihil tale tradidit, sed Ignatium inter parvulos ad Christum adductos fuisse ipsius Christi manibus exceptum. Hæc autem duo sunt plane diversa. Si Ignatius dixisset se vidisse Christum in carne post resurrectionem, an quisquam inde colligeret, eumdem quasi puerulum, manibus Christi gestatum fuisse ante ejus mortem? nemo sane. Aliunde igitur ea fama orta est; neque id suspi

cari difficile, sed in promptu est. Ex nomine enim A pervacaneum est, sed per utrumque describitur Osopópov a posterioribus Græculis conficta est traditio illa, cujus nulla alia vestigia apud antiquiores exstant. Qui illam fabulam excogitarunt, dicunt ideo Ignatium esopópov dictum; sed multo verisi milius est ideo eam fabulani excogitatam fuisse, quia eum Osopópov dictum cognoverant, quod nomen ipsa fabula longe antiquius est: de qua re postea erit disserendum latius.

C

Apostolus πληροφορηθείς. Quin et alibi conjunctim expressit, xai Tobто RETо100s olda, Philipp. 1. 25. Quem imitatus est S. Athanasius orat. 1 contra Arianos: Οἶδα γὰρ καὶ πέπεισμαι ὅτι τοῖς ὑπομέ νουσιν ἔσται μισθὸς ἀπὸ τοῦ Σωτῆρος : « Scio enim et certum habeo præmium iis qui sustinent retribuendum esse a Salvatore. » Ut idem sit apud nostrum. Οἶδα καὶ πιστεύω, quod εἰδὼς πιστεύω, aut πιστεύων οἶδα. Nihil enim aliud quam firmitatem et certitudinem fidei hæc loquuntur: «Sed cum duo diversa verba posuerit, ostendit se Christum in carne fuisse aliter nosse quam eum in eadem nunc esse. >> Hic certe omnium in hac re errorum, ut mihi videtur, fons est. Non aliunde hallucinatum fuisse primo

་་

arbitror. Duo significari Dominicæ carnis tempora voluerunt, post resurrectionem in terris, post ascensionem in cœlis, quæ a mente scriptoris prorsus aliena sunt. Fictum est illud «< fuisse, » quod ex Vairlenio proferunt. Ignatius tantum dixit övτα quod cum iv capxí cenjungendum est. Illud unicum est quod hic Ignatius dixit se plena fide amplecti, Christum ev σapxi övta, adhuc etiam post resurrectionem «< in carne exsistentem. » De ascensione nihil hic dixit, nihil probavit. Ridiculum est scriptorem duo dicere, quorum alterum vidit, alterum credidit; deinde plura testimonia afferre pro eo quod viderat ; pro eo quod credidit, nullum. Omnia enim quæ sequuntur tantummodo probant Christum, dum in terris esset,in carne fuisse; neque aliunde hoc novit aut credidit Ignatius, nisi ex illis quæ sequuntur testimoniis. Huc etiam pertinet,quod putant ofa præteriti temporis significationem ha bere oτów præsentis. Hoc autem pariter falsum est, Verbum enim oïda licet forma sit præteriti temporis, apud Græcos, tamen significatione præsens est, et cum verbo præsentis temporis eadem significatione ponitur, ut apud Homerum :

Hæc cum ad fidem Græcorum codicum tuendam et verum scriptoris sensum a pravis versionibus vindicandum sufficere possent; ulterius observandum est prudentissimum harum rerum judicem Hugonem Grotium de hac ipsa controversia ista ad Matthæi cap. xxvIII adnotasse : « Si quis locum Ignatii cum cura inspiciat, videbit rectam esse le- B Hieronymum, dein interpretem, ac tandem Dallæum ctionem olda, neque de visus sensu ibi agi, sed de fide, quam non suo, sed aliorum testimonio confirmat. Rectissime. Adhuc tamen Dallæus loco inspecto videre sibi visus est multo esse appositiorem Hieronymianum quam Grotianum sensum; idque ob duas rationes, quarum prima a particula rap petitur, quam ostendere vult scriptorem verbis sequentibus ejus quod præcedentibus dixerat, rationem afferre. Dixerat autem Christum vere mortuum et resuscitatum : cujus rei optimum argumentum,quod ipsum in carne resuscitatum viderit.Imo vero nec particula yap rationem superioris assertionis continet, neque visio illa, quam Ignatius poterat obtendere, pro legitimo argumento haberi potuit. Particula yap habet aliam particulam xzí adjunctam, quæ ostendit scriptorem ad aliam sententiam dilabi; sive ad ulteriorem adversariorum confutationem progredi. Asseruerat ante Christum vere passum, et vere seipsum resuscitasse, et post nudam assertionem suam hæreticos, qui eam non admittebant, dæmoniacos vocaverat; addit igi. tur tam severæ objurgationis rationem assertionem aliam, quam plena fide seipsum amplecti docet, scilicet, Christum post resurrectionem adhuc in carne exsistere, ideoque statim plurimis argumentis, ex aliorum testimonio confirmat. Argumentum autem a conspectu Ignatii aut pro levissimo haberi, aut pro nullo potius debuit. Si enim ille jam 80 ferme annis post passionem Domini superstes asseruisset, se adhuc parvulum vidisse Christum in carne post resurrectionem, quis illud D testimonium ad veritatem humanæ naturæ Christi quidquam valere concederet? An ea ætatula satis certo judicare potuit, utrum vere an phantastice Christus seipsum exhibuerit? Nullum certe Grotiano sensui periculum ex particula yap. Secundo, inquit, « Si id vellet scriptor, quod ait Grotius, supervacaneum erit verbum ofda. » Fortasse. Fieri enim potest ut in optimo scriptore aliquando vocabulum redundet. Sed supervacaneum non est, quod fidei certitudinem et rλnpopoplav adjungit. Dixit S. Paulus: Οἶδα καὶ πέπεισμαι ἐν Κυρίῳ Ἰησοῦ, Rom. χιν, 14, ubi neque οἶδα neque πέπεισμαι su

Αὐτὰρ ἐγὼ θυμῷ νοέω καὶ οἶδα ἕκαστα.

Ideoque Latini interpretes verbo præsentis temporis efferunt, ut Matth. vi, 32: Olde yàp & Hatǹp úpav, Scit enim Pater vester; xxiv, 36: Oudɛlç olde, Nemo scit. Glossarium Vetus: Olda, scio, noro, nosco; et aliud Glossarium: Scio, olda. Etymologicon: Otsoa, ȧvtì toũ, yivúoxeiç. Recte igitur olda et cum OTEów conjungitur, et ad övta refertur, ut ad Xenophontem οἶδα ἐμαυτὸν ἥττονα ὄντα, recte unicum hic objectum fidei agnoscitur, quod sequentibus testimoniis confirmatur. Neque vero ea minus Ignatium decent, aut ad sensum scriptoris eruendum magis valent, quod non iisdem prorsus verbis concipiantur, quæ nunc in Evangeliis leguntur. Ad eam rem probandam, quam scriptor asseruerat, maxime accommodata sunt; at si duplicem assertionem faciamus, neque unam, neque alteram probant. Non probant Ignatium Christum post resurrectionem vidisse; non ostendunt Christum post

ascensionem in carne esse, undecunque igitur A cunque dicta videantur, ad hunc ipsum Ignatii lo

sumpta sunt, secundum sensum Dallæanum nihili sunt. De apocrypho ante latius disputatum est; hic igitur concludo auctorem epistolæ nunquam scripsisse Christum a se in carne visum.

B

cum respicere quis dubitet, sive ξενισμέν, sive καινότητα, sive κατάλυσιν spectet ? Nam et ἀστροθεσία quasi magorum disciplina, a diabolo inventa Tatiano dicitur. De mira ejus luce reliquarum stellarum splendorem superante Leo Magnus, homilia 1 De Nativitate: « In regione orientis stella novæ claritatis apparuit, quæ illustrior cæteris pulchriorque sideribus facile in se intuentium animos oculosque converteret. » Maximus,homilia3: «Quis enim dubitat ipsam stellam lætiori luce et fulgentioribus radiis coruscasse, quæ cœli terræque lumen humanis oculis ingerebat? Et necesse erat ut stella hæc a cæteris sideribus orbe clariore distaret, quæ annuntiabat Christum, cujus nativitas ab universis mortalibus differebat. » S. Chrysostomus,homil.6, in Matthæum, de hac stella : Οὐ γὰρ ἐν νυκτὶ φαί νεται ἀλλ' ἐν ἡμέρᾳ μέσῃ λάμποντος ἡλίου, ὅπερ οὐκ ἔστι δυνάμεως ἀστέρος, ἀλλ ̓ οὐδὲ σελήνης· ἡ γὰρ τοσοῦτον πάντων ὑπερέχουσα τῶν ἀστέρων τῆς ἀκτῖνος φανείσης τῆς ἡλιακῆς κρύπτεται καὶ ἀφανί ζεται. Οὗτος δὲ τῇ τῆς οἰκείας λαμπρότητος ὑπερβολῇ, καὶ τὰς ἀκτῖνας ἐνίκησε τὰς ἡλιακὰς, φανότερος ἐκείνοις φανεὶς καὶ ἐν τοσούτῳ φωτὶ μεῖζον λάμψας. << Non enim de nocte apparet, sed meridie splendente sole; quam facultatem non modo stella nulla, sed ne luna quidem sortitur. Illa enim omnes stellas tantopere superans ortu solis obscuratur et disparet. Hæc autem nativi splendoris exuberantia etiam solis radios superabat, illustrior illis apparens, et in tanta luce magis coruscans. » Unde C illud vocat: ἄστρον μέγα καὶ ἐξηλλαγμένον, ὥστε καὶ τῷ μεγέθει καὶ τῷ κάλλει τῆς ὄψεως αὐτοὺς ἐκπλῆξαι· « stellam magnam et unisitatam, adeo ut amplitudine et aspectus claritate magos percelleret. » Hæc autem dixit Chrysostomus, postquam omnia se ἀπὸ τῶν γεγραμμένων αὐτῶν « ex ipsa Scriptura» dicturum pollicitus esset. Neque mirum est, Ignatium nobis stellam reliquis omnibus atque etiam sole ipso splendidiorem repræsentasse, cum gravis auctor Gregorius Nyssenus in Vita Moysis, splendorem rubo solari majorem tribuat: Φωτὸς ἑτέρου ὑπὲρ τὸ ἡλιακὸν φῶς τὰς ὑψεις περιαστρά ψαντος, « alia luce supra lucem solarem circa oculos Moysis effulgente. » De solutione magia Gregorius Nazianzenus, oratione prima : Διὰ τοῦτο ἀστὴρ

Quæ habet de stella magis prælucente nullo modo fictitium Ignatium probant ; neque ipse aliquid objicit, nisi quod sint temere scripta ; et quod nemo interpretum ea sit secutus. Verba Ignatii sunt: Αστὴρ ἐν οὐρανῷ ἔλαμψεν ὑπὲρ πάντας τοὺς ἀστέρας, καὶ τὸ φῶς αὐτοῦ ἀνεκλάλητον ἦν· καὶ ξενισμὸν παρεῖχεν ἡ καινότης αὐτοῦ· τὰ δὲ λοιπὰ πάντα ἄστρα ἅμα ἡλίῳ καὶ σελήνῃ χορὸς ἐγένετο τῷ ἀστέρι· αὐτὸς δὲ ἦν ὑπερβάλλων τὸ φῶς αὐτοῦ ὑπὲρ πάντα. Ταραχή τ ̓ ἦν, πόθεν ἡ καινότης ἡ ἀνόμοιος αὐτοῖς· ὅθεν ἐλύετο πᾶσα μαγεία. Vetus interores : « Astrum in cœlo resplenduit super omnia astra, et lumen ipsius ineffabile erat, et stuporem tribuit novitas ipsius.Reliqua vero omnia astra simul cum sole et luna chorus facti sunt illi astro: ipsum autem erat superferens lumen suum super omnia. Turbatio autem erat unde novitas quæ dissimilis ipsis; ex qua solvebatur omnis magia. » Hæc temere dicta vult Dallæus, utpote « a Scriptura aliena, et ab ipso hujus stellæ usu abhorrentia,ad domum,scilicet Bethelebem,indicandam, ubi natus erat Christus. » Sed quomodo hæc a Scriptura magis aliena sunt, quam illa, quæ alii de eadem stella tradiderunt, non video. Neque illum unum usum quisquam adhuc agnovit ad domum Bethlehem indicandam. Duæ fuerunt illius stel1 φάσεις, una in Oriente, altera Hierosolymis. Usus primæ apparitionis fuit ad magos ex sua terra ad quærendum Regem Judæorum excitandos ; secundæ ad domum indicandam. Multa veteres de priori loquuntur, quam Scriptura tantummodo indicat, pauca Ignatius: neque hic, neque illi ex Scriptura ea quæ dicerent sumpserunt, sed quid ipsi de ea re sentirent libere pronuntiabant. Ubi est qui natus est Rex Judæorum, inquiunt magi, vidimus enim stellam ejus in Oriente, et venimus adorare eum ". Quomodo apparuerit in Oriente stella illa, quomodo magi inde crediderint Regem Judæorum natum esse, quomodo commoti ad eum adorandum venerint, ab omnibus quæsitum est. Suam sententiam prodit Ignatius, stellam illam maxime inter omnes illustrem fuisse, et ex sua claritudine magos Hierosolymas adduxisse. Neque D ἡγούμενος, καὶ μάγοι προπίπτοντες καὶ δωροφο

hæc sententia adeo absurda visa est, ut nemo veterum eam sequeretur,quod miror equidem a Dallao dictum. Nihil enim fere in hac sententia scriptum est, quod non plurimi postea dixerunt. Omnia fere eadem tanguntur illo uno Clementis Alexandrini loco in Excerptis: Διὰ τοῦτο ἀνέτειλε ξέ νος ἀστὴρ καὶ καινὸς καταλύων τὴν παλαιὰν ἀστροθεσίαν, καινῷ φωτὶ οὐ κοσμικῷ λαμπόμενος. « Propterea orta est peregrina et nova stella, dissolvens veterem astrologiam, novo et non mundano lumine coruscans. » Quæ verba a quo2.

+1 Matth. 11,

ροῦντες, ἵν ̓ εἰδωλολατρία καταλυθῇ. « Idcirco stella
præiens, et magi sese prosternentes ac munera
offerentes, ut scilicet, idololatria dissolveretur. »
Idem Arcanorum carmine 5, cum novitatem stellæ
notasset:

Τῆμος, ὅτ' ἀστρολόγοισινό μου πέσε μήδεα τεχνης.
Et S. Basilius oratione in Christi Nativitatem, de
magis: Τάχα δὲ καὶ ἀντικειμένης δυνάμεως τῇ ἐπισ
φανείᾳ τοῦ Κυρίου ἀτονωτέρας λοιπὸν γενομένης,
αισθόμενοι καταργουμένας τὰς ἐνεργείας αὐτῆς, με

« ПредыдущаяПродолжить »