Изображения страниц
PDF
EPUB

generatione ipsa, de qua loqui nostrum volunt, ex principio privativo potius aliquid fieri dicitur,quam ex constitutivo. Ita Aristoteles, Physic. lib. 1,cap. 7: Τὸ δ ̓ ἔκ τινος γίνεσθαί τι, καὶ μὴ τόδε γίνεσθαί τι, μᾶλλον μὲν λέγεται ἐπὶ τῶν μὴ ὑπομενόντων, οἷον ἐξ ἀμούσου μουσικὸν γίνεσθαι, ἐξ ἀνθρώπου δ ̓ οὔ. Et cap. 8 : Ἐκ γὰρ στερήσεως, ὅ ἐστι, καθ ̓ αὐτὸ μὴ ὅν, οὐκ ἐνυπάρχοντος γίνεταί τι. Εx privativo igitur principio satis proprie aliud fieri aut prodire dicitur; et de rerum ortu ita sæpe loquimur. Quis enim non dicit lucem ex tenebris oriri vel prodire? Neque si Petavius eam phrasin ita explicandam putavit, Verbum non esse ejusmodi, ut ex silentio, vel post silentium prodierit, adeo exagitandus fuit, quasi μετὰ σιγήν, et ἐκ σιγῆς tam late diferrent, cum Eusebius in hac ipsa re hæc duo idem valere clarissime ostendat. Accusat enim Marcellum quod docuerit μετὰ τὴν σιγὴν προελθεῖν τὸν λόγον, et ob eam sententiam gnosticæ hæresi eum addictum pronuntiat. Notant Grammatici ex aliquando pro post usurpari, ut apud Virgilium, ex illo tempore pro post illud tempus, et apud Ciceronem, ex eo die et ex consulatu, et ex hoc tempore. Quod et Græcis familiare est. Ut ad illa Homeri 'Ιλ. Ε :

exire a Patre, negat a silentio progredi : neque A neque causa, neque principium constitutivam. In secundum catholicos emanationem æternam intellexit, neque de probole Valentiniana vel somniavit. Aliquando Græci προελθεῖν ita usurpant, ut vim τοῦ ἐξελθεῖν ex appositis habere sentiatur. Cum igitur Christus dixisset, ἐκ τοῦ Θεοῦ ἐξῆλθον Joan. viii, 42, idem significare voluisse putandus est Ignatius, cum scribit ἀφ' ἑνὸς Πατρὸς προελθόντα, quod interpres vertit, « ab uno Patre exeuntem. » Certe ut emanationem a Patre iis verbis denotet Ignatius, nulla ratio cogit. Novimus quid Theodorus Beza ad illum Joannis locum scripserit : • Loquitur Christus, meo quidem judicio, de adventu in carnem,non de æterna generatione, cui improprie quoque tribueretur τὸ ἐξελθεῖν. » Et ratio manifesta eruitur ex verbis proxime sequentibus: p Οὐδὲ γὰρ ἀπ' ἐμαυτοῦ ἐλήλυθα, ἀλλ' ἐκεῖνός με ἀπέστειλε. Si autem apostolus eo loco de æterna Filii generatione locutus non est,multo minus Ignatius, qui ita de adventu ejus loquitur, ut etiam de reditu: Τὸν ἀφ' ἑνὸς Πατρὸς προελθόντα, καὶ εἰς ἔνα ὄντα καὶ χωρήσοντα. « Ab uno Patre exeuntem, et in unum exsistentem et reversurum: ut illud exprimat Joan. XVI, 28 : Ἐξῆλθον παρὰ τοῦ Πατρὸς, καὶ ἐλήλυθα εἰς τὸν κόσμον πάλιν ἀφίημι τὸν κόσμον καὶ πορεύομαι πρὸς Πατέρα. Επἰυί α Patre et veni in mundum; iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. Neque igitur, cum Filium a Patre exire dicit auctor epistolæ, de æterna generatione cogitavit; neque cum Verbum a silentio prodire negavit, de emissione Valentini somniavit. Certe ex unica voce προελθεῖν nihil tale expiscari licet ; quæ cum latissimæ significationis sit, ex aliis verbis quibus adjungitur,ejus propria vis eruenda est: nec ullo modo contendere possumus eodem plane sensu eam accipi debere, cum ad Deum Patrem de Filio, et cum ad silentium de Verbo refertur.Præsertim cum sciamus illud ipsum vocabulum προελθεῖν a Græcis attribui solere verbo etiam prolativo, quod substantialis seu personalis generationis capax non est,ut legimus apud Joannem Philoponum De mundi creatione lib. vi, cap. 4 : Οὐ γὰρ προφο ρικὸν λόγον τὸν ἅμα τῷ προελθεῖν λυόμενον τῷ Θεῷ περιάπτειν θέμις. Et Marcellus apud Eusebium, Christum οἷα λόγον σημαντικόν τινος ἤ προστακτικὸν προελθεῖν τοῦ Θεοῦ φάσκει.

Meræ hæ sunt logomachim ; quare tandem for. D tius argumentum stringere videtur. « Signant enim, inquit,hæc verba id, ex quo quid exivit, ejus quod ex eo exivit, vel locum,vel causam, vel principium (ut scholæ loquuntur) constitutivum fuisse. » Subtilis hæc quidem, sed mira disputatio. Non quæro quodnam illud sit principium constitutivum,quod causa non sit, ut hic tertii|membri locum occupet. Certe scholæ ita non loquuntur. Illud quæro, an τον προελθεῖν usurpari non possit, nisi de aliquo, quod ex loco vel causa exit ? Ἐκ τοῦ κατ' ὀλίγον εἰς τὴν αἰσθητικὴν καὶ μεταβατικὴν φύσιν προῆλθεν, inquit Nemesius. Αt τὸ κατ' ὀλίγον neque locus est,

C

Καύματος ἐξ ἀνέμοιο δυσαέος ὀρνυμένοιο. Notat Scholiastes vetus : Ἡ ἐξ ἀντὶ τῆς μετά. Ει Eustathius: Ἡ δὲ ἐξ πρόθεσις οὐ μόνον ἐνταῦθα εἴληπται ἀντὶ τῆς μετὰ προθέσεως, ἀλλὰ καὶ ἀλλα χοῦ, οἷον· πιόμεν' ἐκ βοτάνης,ήτοι, μετὰ τὴν βοσκὴν, καὶ, ἐκ νυκτῶν δ' ἄνεμοι χαλεποί, ἤτοι, μετὰ τὰς νύκτας. Sic ad illa Ιλ. Ν : Πιόμεν' ἐκ βοτάνης, Schol. V. : Ἐκ βοτάνης, ἀντὶ τοῦ, μετὰ τὴν βοτάνην καὶ νομήν. Et Eustathius : 'Αντὶ τοῦ, μετὰ βόσκησιν, καί ἐστι,φασὶν, ὅμοιον τῷ, ἐξ ἀρίστου παρέσομαι, ἀντὶ τοῦ, μεθ' ὁ ἀριστήσω. Ita alibi, αἰθέρος ἐκ δίης, μετὰ τὴν αἰθρίαν κατάστασιν interpretatur idem Scholiastes.Neque tamen auctor epistolæ dixit ἐκ σιγῆς, sed ἀπὸ σιγῆς, quod, secundum loquendi modum Græcis familiarem, Latine « post silentium reddi potest. Ut apud Homerum legimus : ̓Απὸ δ' αὐτοῦ θωρήσσοντο. Ubi Scholiastes vetus, ἀπὸ δ' αὐτοῦ, ἀπὸ δὲ τούτου χρόνου, μετέπειτα. Et Eustathius : Ὅτι καθάπερ ἀλλαχοῦ ἡ ἐκ πρόθεσις ἀντὶ τῆς μετὰ λαμβάνεται, οὕτως ἐνταῦθα ἡ ἀπό. Inde Hesychius 'Απόδρομον interpretatur μετ' ἐπάνοδον. Nihil igitur tritius est apud Græcos, quam ut από et in pro μετά· apud Latinos, quam ut ab et ex pro post accipiantur. Et qui e silentio vel post silentium prodire verbum negat, mihi omnium hominum sermonem negare videtur.

D

Nos igitur et auctoris mentem, et veteris inter. pretis versionem defendendam omnino putamus; quam planam,simplicem,propriam et perspicuam, non frigidam, aut argutam, aut inanem esse sentimus: eamque solam ad auctoris mentem recte exprimendam, et ad Ebionitarum errorem, quem tunc temporis in animo cum scriberet auctor habuit,ca

stigandum,et ad Magnesios,ne istam hæresin reci- A stant, et in quibus quis on a Sige emissus sit, et perent, præmuniendos plurimum valere contendimus. Manet itaque inconcussa hactenus assertio prima, auctorem epistolæ ad Magnesios nullam aliam hæresin verbis ex ea prolatis quam veterem illam Ebionitarum tot modis in eadem epistola descriptam respexisse quæ cum ætate Ignatii martyris nimium viguerit, quod adversus eam scriptum est, fidem temporum pulsare non potest.

CAPUT V.

Assertio secunda, verba illa ad Valentinum omnino non spectare. Valentiniani nunquam diuerunt Sigen peperisse Logum. In schola Valentini solus Nus ex Bytho et Sige, ideo Monogenes appellatus. Logus autem, quod a Bytho et Sige non esset, in deminorationem natus, et Eon cæcus fuit. Genealogia Eonum a Blondello perperam repræsentata. Fragmentum Valentiniani apud Epiphanium explicatur. Locus Cyrilli Hierosolymitani discutitur. Dallæi distinctio de mediata et immediata eductione exploditur. Verba Ignatii cum placitis Valentini male componuntur. Argumentis Dallæi omnibus particulatim respondetur. Genuina Ignatianorum explicatio redditur. Adversariorum expositio detorta ostenditur.

B

ex quo Æone emissus sit Logus, diserte docetur. Unum ex his apud Irenæum, alterum apud Epiphanium exstat in priore Logus est ex Arche, id est Nu, seu Monogene, et Aletheia; in posteriore,aut ex iisdem, mediantibus Anthropo et Ecclesia, aut ex Anthropo et Ecclesia: in neutro ex Bytho et Sige emissus esse dicitur. Secundo, sententia Valentinianorum prolixe exponitur ab Irenæo lib. I, cap. 1, et Valentini ipsius præcipue cap. 5, sed nullibi Irenæus meminit Logi a Sige prolati; non post eum Tertullianus, non Epiphanius, aut Philastrius, Augustinus, Theodoretus, non eorum quisquam qui de industria Valentini delirium exposuerunt. Præterea hoc dictum nunquam a Valentinianis vel inde patet, quia dici in schola Valentini non potuit. Ex ejus enim doctrina Æon a Sige emissus intra primam quadrigam, quam primordialem tetractyn et autenthicam nominabant, continebatur, a qua Logus exclusus est. Æon autem ille ex Bytho et Sige prognatus, virtute suæ generationis communicavit cum Patre supremo : illi Bythus cognitus fuit, reliquis non item. Ita Irenæus: Tòv μèv οὖν προπάτορα γινώσκεσθαι μόνῳ λέγουσι τῷ ἐξ αὐτοῦ γεγονότι μονογενεῖ, τουτέστι τῷ Νῷ, τοῖς δὲ λοιποῖς πᾶσιν ἀόρατον καὶ ἀκατάληπτον ὑπάρχειν. « Et propatorem quidem eorum cognitum soli dicunt ei, qui ex eo natus est Monogeni, hoc est No : reliquis vero omnibus invisibilem et incomprehensibilem esse. » Nus igitur Monogenes, sive unigenitus dictus est, quod ille solus ex Bytho et Sige C natus est. Unde Tertullianus Noov vocat illum Valentini Monogenem ex patre Bytho et matre Sige : et quamvis excipiat contra nomen Monogenis,illud tamen facit non respectu Logi, aut alterius post Logum Eonis,sed Aletheia tantum,quæ ex iisdem parentibus orta est. « Ita et ipse, inquit, Pater dicitur et initium omnium, et proprie Monogenes.Atqui non proprie,quia non solus agnoscitur; nam cum illo processit et femina veritas. Monogenes, quia prior genitus, quanto congruentius Protogenes vocaretur?» Respeetu Aletheia, scilicet que post eum, sed ex iisdem Bytho et Sige processit; ratione autem ad reliquos Eones habita proprie Monogenes dicebatur,quod solus ille,reliquorum autem nemo, ex Bytho et Sige natus esset. Quin etiam hoc illi Monogeni adeo proprium et peculiare fuit, ut illi præ omnibus aliis Æonibus exinde maxima privilegia accesserint. Bythus illi soli, quod ab ipso natus esset, notus fuit. Logus, utpote qui ab ipso non emissus est, ut nec a Sige, Propatora non cognovit,ideo quia ab ipso natus non est: quapropter cæcus Eon dictus est, qualis a Sige emitti Bythi Gutúy non potuit. Irenæus, lib. 11, cap. 48: a Similiter autem rursus et de Logo tertiam prolationem ei a Patre donans, unde et ignorat magnitudinem ejus.» Tertullianus, cap. 9 : « Sed et hoc exceptio personarum est, quod solus ille Nus ex omnibus immensi Patris fruitur notione, gaudens et exsul

Stabilita prima assertione, sequitur assertio secunda, scilicet verba ipsa οὐκ ἀπὸ σιγῆς προελθών, ut sunt ab auctore epistolæ ad Magnesios prolata, ad Valentinum omnino non spectare,nec sine violenta detorsione ad ejus hæresin exponendam et oppugnandam applicari posse. Si enim Valentini delirium de emissione Logi, auctor epistolæ ferire voluisset,et tribus tantum verbis id facere cogitasset, iisque negative positis, et obiter adductis, dum contra alios et maxime oppositos hæreticos disputaret, contra quos eadem verba non minus quam adversus Valentinum facerent; fieri omnino non potuit, nisi illud ipsum diserte negaret, quod Valentinus clare ac totidem verbis asseruerat Sententia enim negativa nihil aliud ferire potest,nisi oppositam affirmationem; ut, si quis neget id quod ille nunquam affirmavit, ejus negatio Valentinum directe non feriat. Hæc adeo certa sunt, ut hic ipsum Dallæum habeamus confitentem. « Ego vero, inquit,respondeo plane necesse esse ut is,ad quem scriptor respexerit, quisquis ille de cætero sit, hoc certe docuerit: τὸν Λόγον ἀπὸ Σιγῆς προελθεῖν. » Quid neget Ignatius perspicuum est ex eo quod affirmat; affirmat Aóyov esse alôtov, contra Ebionitas, negat anò уn πроελ0εйv. Si Valentini deli- D rium in animo habuit notare et refellere, oportet certe a Valentino dictum et assertum esse, Aóyováπò Σιγῆς προελθεῖν. Hoc autem unquam diserte docuisse Valentinum nego. Si fragmenta omnia Valentinianorum excutias, si expositiones omnes eorum sententiæ evolvas, si objecta a SS. Patribus, Valentini hæresin ex professo et fuse exponentibus, singula percurras, nunquam hoc vel ab ipsis hæreticis scriptum, vel apud illos Patres expositum aut objectum reperies.

Nam primo non reperitur talis genealogia in iis fragmentis Valentinianorum, quæ etiamnum ex

B

runt. Secundo, Eonum genealogia, quam Blondellus repræsentat, in eo fragmento minime continetur, sed plane alia, nempe :

Bythus

Pater

Pater

Sige

Sige

Veritas

Pater Veritas

Homo, Ecclesia
Sermo, Vita.

tans, illis utique mærentibus. » Qui a Bytho et Sige A magistro, tum a seipsis sæpe dissensisse omnes noemissus est, ipsi Bytho similis et æqualis fuit: Logus autem minime, qui fuit in deminorationem emissus. Tertullianus, cap. 7: « Suscipit illa statim et prægnans efficitur et parit utique silentio Sige; et quem parit, Nus est, simillimum Patri et parem per omnia. >> Irenæus,lib. n, cap. 24: « Eum qui est a Nu Propatoris (ita lego) ipsorum emissus Sermo in deminorationem emissum dicunt. Nun enim perfectum a perfecto Bytho progeneratum jam non potuisse eam quæ ex eo est emissionem facere perfectam, sed obcæcatam circa agnitionem et magnitudinem Patris, et Salvatorem symbolum mysterii hujus ostendisse in eo qui a nativitate cæcus fuit. » Hæc igitur sunt in Valentini schola certissima dogmata. Nun, quia a Bytho et Sige emissus est, Bythum plenissime cognovisse, illique æqualem et parem esse: Bythum autem et Sigen alios Æonas progenerare noluisse, ideoque Nun Monogenem dictum fuisse. Ut autem alii Eones emitterentur, Nun etiam Archen et Patrem factum. Logum autem,qui ab eo progeneratus est, in deminorationem generari, eo quod ex Bytho et Sige emissus non esset,ideoque Bythum prorsus ignorare, et Æonem cæcum dici. Patet itaque in scholia Valentini Logum a Bytho vel Sige emissum dici non potuisse. Blondellus, ut hæc evitaret,miram nobis Æonum genealogiam pertexit, et Valentinianorum sententiam hoc modo effictam exprimit : « Supremum illi Æonem somniantes Bubov a se et nрonáτopa dictum, qui ex Σιγής complexu geminam prolem Νοῦν seu Πατέρα et Αλήθειαν suscepisset; rursus Νοῦν seu Πατέρα Σιγή matri commistum Λόγον καὶ Ζωὴν genuisse fingebant. » Hæc igitur corum genealogia,ex Blondelli sententia :

[blocks in formation]

Aliam fatetur exposuisse Patres; hanc autem accepisse se ait ex fragmento libri Valentinianorum, quod ab Epiphanio Panario suo insertum est. Hæc ille in præfatione ad Apologiam. In notis autem ad epistolam Isaaci Vossii asserit librum eum esse ipsius Valentini, et secundum eum Aóyov a Nu et Sige immediate processisse. Sed primo liber ille Valentino ipsi sine ullo fundamento ascribitur.Nam Epiphanius contra Valentinianos disputans et fragmentum hujus libri recitans, eum vocat tv aútшv 8:62ov non ejus, sed eorum librum, alicujus scilicet Valentiniani, non ipsius Valentini; ct ad finem fragmenti addit: Καὶ ταῦτα μὲν ἀπὸ μέρους τῶν βιβλίων αὐτῶν παραθέντα ἕως ὧδέ μοι εἰρήσθω, « et hæc quidem ex parte librorum eorum inserta huc usque mihi dicta sunto. » Imo falsissimo ipsi Valentino assignari certum est. Ejus enim propria sententia ab Irenæo refertur,quæ ab hujus libri delirio multum discrepat ; et Valentini discipulos tum a

C

Blondellus quidem verba quædam ex eo fragmento ad suam genealogiam firmandam recitat, sed admodum dolose ea enim omittit, quæ ad rem maxime faciunt; nostra autem ex ipsis fragmenti verbis sic dilucide colligitur. Valentinianus ille primo Bythum et Sigen describens, inquit: Kal aut aut μγεῖσα ἀναδείκνυσι Πατέρα τῆς ̓Αληθείας.» Primaigitur emissio est qua Pater veritatis ex Bytho et Sige generatur, quem et ἄνθρωπον vocabant. Μετὰ τοῦτο δὲ ἡ Σιγὴ φυσικὴν ἐνότητα φωτὸς προενεγκαμένη σὺν τῷ ἀνθρώπῳ (ἦν δ ̓ αὐταῖς ἡ συνέλευσις τὸ θέλειν) καὶ ἀναδείκνυσι τήν ̓Αλήθειαν. « Postea autem Sige naturalem unitatem lucis proferens cum homine (erat autem illis velle congressus), parit etiam Veritatem. >> Secunda igitur omissio est qua Veritas ex Patre, seu homine, et Sige generatur. Mɛtà τοῦτο ἡ ̓Αλήθεια μητρικήν προενεγκαμένη προυνει κίαν ἐθήλυνε τὸν Πατέρα ἑαυτῆς εἰς ἑαυτὴν, καὶ συνήεσαν ἑαυτοῖς ἀφθάρτῳ μίξει καὶ ἀγηράτῳ [lego ἀκηράτῳ] συγκράσει, καὶ ἀναδείκνυσι τετράδα πνευματικὴν ἀῤῥενόθηλυν, ἀντίτυπον τῆς προούσης τε rpádos. «Postea Veritas maternam proferens lasciviam, effeminavit Patrem suum ad seipsam, et congressi sunt invicem incorrupta mistione, et immortali coitu, et parit tetradem spiritualem prioris tetradis repræsentativam. Lertia igitur emissio est. qua secunda tetras (Homo et Ecclesia, Sermo et Vita), ex Patre et Veritate generata est. Hæc est genealogia Æonum primæ ogdoadis in fragmento libri Valentinianorum apud Epiphanium descripta; ex quo novam plane et hactenus inauditam Blondellus fecit, quam nec in eo fragmento, nec alibi reperias. Hanc autem ipse commcntus est,ut Aóyov suum ex Sige immediate produceret; quod omnibus Valentinianorum genealogiis repugnat. Et sententiam suam firmare videtur ex verbis quæ sequuntur, ἢτις ἦν Βυθός, Σιγή, Πατήρ, Αλήθεια· αὕτη δὲ ἡ ἐκ τοῦ Πατρὸς καὶ τῆς Σιγῆς τετράς, "Ανθρωπος, Εγω κλησία. Λόγον, Ζωή. Sed si hac verba aliquid probarent, Aóyov a Sige non immediate productam docerent; sunt enim tantummodo priorum explicatio; in prioribus autem secunda tetras non immediate a Sige, sed a Veritate producitur: hæc igitur ad sententiam Blondelli nihil omnino faciunt. Sed ut in illo fragmento multa corrupta sunt, ita hic

A Nun velint Logon henuisse : nunquam tamen eum Logon ex Sige emissum admittebant. Bythus hic ex Sige tanquam ex filia sua generat liberos : at si Valentinianus quispiam dicat Nun seu Patrem ex Sige Æonem aliquem procreasse, id factum non ex filia, sed ex matre docebant. Logo igitur Cyrilli infelicissime usus est Blondellus; et satis adhuc manifestum est a Valentino nunquam dictum fuisse Λόγον ἀπὸ Σιγῆς προελθεῖν.

B

etiam locus mihi sanus non videtur; nam vel atŋ
δὲ ἡ ἐκ τοῦ Πατρὸς καὶ τῆς Σιγῆς ̓Αλήθειαν imme-
diate præcedentem spectat, quæ secundum hunc
Valentinianum ex Patre et Sige prognata est, et
tunc aliquid ante sequentem vocem tetρá deest;
vel pro Σιγής omnino legendum est Αληθείας, ut
hæc præcedentibus conveniant. Frustra etiam huc
advocat Blondellus corrupta illa verba Cyrilli in
catechesi 6 : Εγέννησε Σιγὴν, καὶ ἀπὸ Σιγῆς ἐτεκνο-
ποίει Αόγου. Locus ille adhuc in mendo cubat, nec
ab interprete intellectus est. Ὅτι ὁ Βυθὸς ἐγέννησε
Σιγὴν, καὶ ἀπὸ τῆς Σιγῆς ἐτεκνοποίει Λόγου, τοῦ
παρ' Ἕλλησιν Διός· οὗτος χείρων τοῦ τῇ ἀδελφῇ
μιγνυμένου τέκνον γὰρ εἶναι τοῦ Βυθοῦ ἐλέγετο ἡ
Σw. Ita Græca verba edita et distincta sunt, quæ
Joannes Grodecius sic interpretatus est: ■ Quod
Bythos, id est profundum, genuerit Sigen, id est
Silentium, et de Sige procrearit Logon, qui Jupiter sit
gentilibus, et deterior ac inferior eo qui cum sorore
sit mistus. Sige enim Bythi filia dicebatur. » Mira
hic tradit interpres de Logo Valentiniano qui sit
Jupiter gentilibus Legit enimvero in ms. suo vo-
cem Aóyou, sed corrupte exaratam, quare et a prio-
ribus et a sequentibus in Græcis distinxit, in Latinis
autem utrique sententiæ conjunxit, cum exteXVO-
Tole composuit, ac si scriptum esset Aóyov (quem-
admodum in ms. Oxoniensi legitur) cum toŬ ALÓG
conjungit, ac si eodem casu legeretur, atque ita
omnia confundit. Si Aóyov quidem legamus, sensus
verborum hic perspicuus est: « Bythus genuit Sigen,
et e Sige generavit Logum. Joxe gentilium hic pejor
est, qui cum sorore mistus est. Filia enim Bythi
dicebatur Siope. » Sed illa vox Aóyou quæ hunc lo-
cum adeo turbavit omnino necessaria nou est, sive
priora, sive posteriora verba respicias. Posteriori-
bus non competit, quod Grodecius voluit. Cyrillus
enim non Logon, sed Bythum Jovi comparat. Prio-
ribus neque Aóyou competit, neque Aóyov necessa-
rium est; nam TEXVOTоtεTV leberos procreare, qui-
cunque tandem illi sint, saiis ad hujus loci sensum
exprimendum valet. Docet enim Cyrillus Jovem
sorori mistum fuisse, Bythum ex filia sua pro-
creasse liberos: quod turpius est, Quamvis mihi
etiamnum maxime arrideat, quod olim mihi ipsi
in mentem venit, legendum scilicet esse non Aóyou
vel λόγον, sed λόγῳ τοῦ Διός, ad modum, vel simi-
litudinem Jovis, ea ratione qua Jupiter procreavit D
liberos, ut λóy adverbialiter sumatur, neque ad
Æonem Valentinianum omnino spectet. Certe si
λóyov admittamus, Cyrillum dogmata Valentini mi-
rifice confundere dicendum est; neque excusatio
Blondelli quidquam valet, quasi Bythum seu Pro-
patorem cum Nu seu Patre Valentinianos confudisse
statuat. Nam si supponas htc Patrem, seu Nun, pro
Bytho et Propatore sumi debere,omnia adhuc erunt
a schola Valentini prorsus uliena. Bythus hic dici-
tur genuisse Sigen, at Sigen a Nu generatam fuisse,
nemo unquam Valentinianorum somniavit. Bythus
dicitur ex Sige genuisse Logon. Valentiniani licet

C

Exposita sententia, rationibusque nostris adversus Blondelli astutias defensis, videamus quid Dallæum moverit ut aliter sentiret: « Ipsa hæc verba in Valentinum ferri, ejusque delirium ferire, non est, inquit, ut opinor, obscurius. » Primum quam timide, ut a opinor, » et, « non obscurius! » Imo vero certissime obscurius, et,ut opinor, absurdius; quod ex viri doctissimi probatione patebit luculentius. Ex Irenæo quidem fabulosam Valentini divinitatem exponit, eademque Tertullianum, Epiphanium et alios tradere asserit. Hæc nunc non excutio; sed num Irenæus, vel alius quisquam in enarranda Valentini divinitate tradit Sigen peperisse Logon, aut Logon non dicit ab alia quam Sige fuisse emissum? Hoc non dicit, quod omnino dicere debuit, si aliquid quod ad suam sententiam confirmandam valeret, afferre vellet. Sed ejus loco hoc tantum dixit: « Quorum nemo est qui non a Sige eductum a Valentino Logon,vel immediate ut a matre filium, vel certe mediate ut ab avia nepotem commemoret. » Imo vero hæc in hac re distinctio de mediata et immediata eductione est vel ab ipso, vel a Blondello excogitata; neque talis eductio ab ullo istorum Patrum est exposita; nemo eorum vel mediate vel immediate Logon vel ex Sige vel ex alio Æone eductum fuisse dixit. Hæc distinguendi subtilitas et Valentini et Patrum ævo longe inferior esse cognoscitur; nec ibi adhiberi debuit, ubi de nuda eorum sententia quæritur. Præterea quorsum hæc distinctio in duo membra, ut sit Logus vel filius Siges, vel nepos? An quispiam eorum quos commemorat, Logon Siges filium nominat, aut ex Sige immediate educit, ut Dallæus eum recte Siges filium vocare possit? Dixit quidem Irenæus Aóyov riòv μovoyevous, « Verbum Unigeniti Filium, »> Siges filium non dixit.Ipse Irenæum adducitut ostendat ex Sige prodiisse Nun, Nun autem et suam Aletheiam emisisse Logon, et eadem Tertullianum et Epiphanium docuisse asserit.Si autem hæc vera sint,tum eorum nemo Logon a Sige immediate ut a matre filium eductum commemorat. Et tamen cum ista tam infeliciter dixisset, ac si res jam confecta esset, inquit: « Hæc nobis delibasse satis est, ut quivis intelligat de hac Valentini matæologia cogitasse epistolæ ad Magnesianos scriptorem. » Cogitavit, scilicet, ille antiquus scriptor prius de mediata et immediata eductione Eonum; vidit secundum Valentini sententiam a viris eadem scribentibus Logon e Sige vel ut matre, vel ut avia eductum, ideoque simpliciter negat Verbum ex silentio prodiisse.Hæc

rationis Dallæanæ summa, quam absona, quam A Nemone id asserere potuit qui ejus deliria non audetorta quis nou videt?

diverat? At hoc cum Valentini fabulis non consentit. Recte atque hinc fortasse colligere possumus, auctorem epistolæ non fuisse Valentinianum: nec aliud quidquam inde sequitur.Quarto, « addit Christum Dei Filium esse ejus Aóyov. » Hinc recte fortasse colligatur auctorem nostrum post S. Joannem evangelistam scripsisse, post Valentinum neutiquam. « Jesum quidem et Christum a Verbo Valentinus divisit. » Sed an hæc omnia simul dicere, est Valentinum refutare? An eumdem Jesum et Christum et Aóyov nominare est illius impium delirium disjicere? Non puto.Nam et ipsi Valentiniani eumdem et Jesum et Christum et Aóyov nominabant. Hoc diserte tradit Theodoretus, lib. i, cap. 7: Προβάλλονται διὰ τούτων τὸν Ἰησοῦν, ὃν καὶ Σωτῆρα προσαγορεύουσι καὶ Χριστὸν Λόγον. « Jesum inde produxerunt, quem et Servatorem appellant, et Christum Verbum. » Ipse etiam Irenæus tradit nobis perfectum fructum Ἰησοῦν, ὅν καὶ Σωτῆρα προσαγορευθῆναι καὶ Χριστὸν καὶ Λόγον πατρωνυ μικῶς, καὶ πάντα, « Jesum, quem et Salvatorem vocari et Christum et Logon patronymice, et omnia.>> Quinto, « Aóyov sermonem æternum dixit.»Nempe catholice secutus est Apostolum, Ecclesiæ vocem edidit, et adversus Ebionem usurpavit.Si Valentinus æternum esse non credidit, ante eum Ebion æternum esse negavit Quorsum igitur Valentinus huc advocatur, cum ad manum sit Ebion, contra quem auctor epistolæ ex professo disputat? Sexto,

Hactenus Valentini sententiam exposuit, nune auctoris verba cum ejus placitis componit,ut eum de Valentino, cum scriberet,cogitasse probet. Primo hoc exinde colligit, quod ait«Deum esse unum. »>Mira hæc probatio. Nonne causam satis justam habuit auctor epistolarum, ut Deum unum diceret, qui sæpe Christum Deum esse dixit? Nonne omnes catholici ante Valentinum Deum esse unum sæpe affirmarunt? Si quisquis dixit unum esse Deum de Valentino cogitavit,nemo ante Valentinum catholice scripsit.Sed nondum etiam liquet Valentinum Dei unitatem negasse. Nam cum Irenæus ejus et sequacium omnium deliria exposuisset, Hæc habet, lib. I, cap. 19 : « Omnes enim fere quotquot sunt B hereses Deum quidem unum dicnnt, sed per sententiam mala immutant. »Et rursus lib. iv, cap. 58: Judicabit autem et eos qui sunt a Valentino omnes, quia lingua quidem confitentur unum Deum Patrem,et ex hoc omnia; ipsum autem qui fecerit omnia, defectionis sive labis fructum esse dicit. » Aperte igitur professus est Valentinus unum esse Deum, et licet Tertullianus eum tot deos quot Eonas fecisse rhetorice pronuntiet, ipse tamen Eonas Valentini nihil aliud fuisse quam sensus et motus; et in personales substantias a Ptolemæo mutatos esse asserit. Præterea epistolæ auctor hoc ipso loco unitate Dei expresse adversus Ebionæos utitur, contra quos ex professo disputans docet prophetas secundum Christum vixisse, et ideo per- C« de vero Dei Aóy postremo subjicit obxȧnò Σtyōs secutionem passos esse, dum ejus gratia imbuti essent, ut omnes agnoscerent « quod unus Deus est qui manifestavit seipsum per Jesum Christum Filium ipsius. » Secundo, addit unum Deum, » inquit, seipsum manifestasse per Jesum. An hoc dicere non potuit nisi de Valentino cogitasset ? Quænam ratio cogit hic nos ad illius deliria confugere? Nonne hæc satis perspicua sunt et ad Ebionæos confutandos idonea, si Valentinus numquam exstitisset? Nonne per se satis recte dicta sunt, licet nullum omnino hæreticum perstringerent? Quemadmodum Clemens Alexandrinus Admonitione ad gentes locutus est de Christo Logo: 'Atòtos οὗτος Ἰησοῦς εἷς ὁ μέγας ἀρχιερεὺς Θεοῦ τε ἐνὸς τοῦ αὐτοῦ καὶ Πατρός, quibus verbis ipsam Ignatii epistolam in animo habens usus esse videatur? Non puto virum doctissimum id velle,ut aliter hæc intelligi non possint, nisi ut Valentinum feriant hoc tantum, opinor, vult, hæc verba « omnes ejus nugas disjicere. >> Sed quis ei vel hoc concedet? An qui dicit Deum unum se per Christum manifestasse satis omnia Valentini dogmata confutavit? Nonne idem potius dicit quod dixit Valentinus, qui ideo emissum Christum docuit,ut innominabjlem et incomprehensibilem Patrem, quem unum Deum professus est,declararet?Tertio,docet auctor Jesum Christum esse Dei illius qui se manifestavit Filium. Ergone Valentinum necessario respexit?

D

πроλ0εiv. » Recte, sic enim exegetice dicit, quod ante dixerat, cum eum Aóyov adtov pronuntiasset. Ita Apostolum explicat, Ebionem refutat, Magnesianos præmunit; ac si diceret : Verbum hoc quod de Christo dicitur, æternum est, non temporale, quale ex silentio oriri solet,nec nisi post silentium prodire;quod adversus Ebionem ejnsque sequaces semper urgendum est; non ac si diceret : « Aóyov hunc nihil habere cum Valentiniano Aóye commune,quem impostor a Sige exire fingebat.»Neque enim hic de Valentino agitur, sed de Ebione ; importune igitur ille hoc loco advocatur: neque impostor illǝ unquam dixit Aóyov a Sige emissum esse, sed ex Monogene, Bythi et Siges filio unigenito, Dallæus ipse sententiam ejus ex Irenæo delineavit reliquosque eum sequi ait: nulla ibi Logi e Sige progeneratio; nulla itaque hic ad Valentinum allusio. Et sex argumenta ex una sententia mire conflata ne unius quidem vim habent.

Quare hoc loco satis jam vexato atque detorto, ea tandem recolit, quæ proxima paulo ante periocha de Christo auctor epistolæ dixerat, ut eo loco hæresim Valentini refutatam inveniat,in quo Ignatius de nulla hæresi disputat, sed tantum Magnesianos monet, ut a schismate caveant, et Christianam veritatem arcte amplexentur, quam particulatim explicat, dein argumento ab unitate Dei et Christi ducto exornat: quod et per se satis proprium est,

« ПредыдущаяПродолжить »