Изображения страниц
PDF
EPUB

nebant, et Ebionem simul cum Theodoto nominat A qui diu post eorum mortem exortus est, sub Victore Hieronymus nec in hoc capite de hæresi quæritur, sed de hæretico, quem ab Ignatio nominatum aut refutatum negamus. Hæresis Theodoti in Ebione et Cerintho refutata est, Theodotus ipse in genuinis epistolis intactus est.

D

B

A

episcopo Romano, id est circa a. D. 200, quo tempore incredibile est quemquam eorum vixisse, qui apostolos viderant,omnes ante a. D. 100 mortuos. >> Ubi primo apostolicos viros habet pro iis tantum qui apostolos viderant, quod est a mente Hieronymi prorsus alienum. Cum enim Justinum et Irenæum aliosque apostolicos advocat,eos ipsos sine dubio pro apostolicis habuit: at neque Irenæus, neque Justinus apostolum ullum vidit. Ita etiam et alii loquuntur, ut Theodoretus Hæret. fab. lib. 1, c. 2 : Καὶ Εἰρηναῖος, οὗ καὶ πρόσθεν ἐμνήσθημεν, ἀποστολικὸς δὲ καὶ οὗτος ἀνήρ, « et Irenæus, cujus supra meminimus, vir idem quoque apostolicus: ▸ et rursus cap. 5 : Εἰρηναίου τοῦ τὴν Ἐσπέραν φωτίσαντος ἀνδρὸς ἀποστολικοῦ παραθήσομαι μαρToplav,« Irenæi viri apostolici, qui Occidentem illustravit, proferam testimonium. » At Irenæus aliquot annis post a. D. 200, mortuus est, ut nec S. Joannem viderit ante a. D. 100 defunctum. Non igitur ideo Theodoretus Irenæum virum apostolicum appellavit, quod apostolum aliquem in terris viderit, sed quod esset, ut ipse alibi cum Epiphanio loquitur, tuy ȧоσтóλшv diαdoxos, ut S. Basilius de Spiritu sancto cap. 29, ἐγγὺς ἀποστόλων γενόμενος, ut S. Augustinus, non longe a temporibus apostolorum. Vocat eum quidem Hieronymus, ut hic, virum apostolicum, ita alibi, virum apostolicorum temporum, non quod ipsos apostolos viderit, sed apostolorum discipulos. Ita enim loquitur epistola 19: « Irenæus vir apostolicorum temporum, et Papiæ, Cauditoris evangelista Joannis, discipulus. » Ita Hegesippus Photio dicitur pyzio; ávǹp xal ánoσtoAtxóc, cod. 232, qui Eusebio perhibetur ini s πρúτηs tшv ȧпooτóhwv yevóμevos dados, et sub Eleutherio scripsisse noscitur. Revera antiquis apostolici dicebantur duplici ratione,tum ætatis respectu, tum doctrinæ; respectu ætatis etiam ii dicebantur apostolici, qui cum apostolis vixerint, licet ab eorum doctrina dissentirent, ut Tertullianus loquitur adversus Hermogenem c. 1: Nec ipse apostolicus Hermogenes in regula perseveravit ; » illi autem præcipue, qui doctrinam ab apostolis receperunt, et in ea perstiterunt, ut idem De præscript. hæret. cap. 32: « Ut primus ille episcopus aliquem ex apostolis, vel apostolicis viris, qui tamen cum apostolis perseveraverit, habuerit auctorem et antecessorem ; » et paulo post : « Ipsa doctrina eorum cum apostolica comparata, ex diversitate et contrarietate sua neque apostoli alicujus auctoris esse, neque apostolici: quia sicut apostolici non diversa inter se docuissent, ita et apostolici non contraria apostolis docuissent. » Respectu doctrinæ, illi etiam apostolici dicebantur, qui apostolorum fide maxime fleruerunt, licet apostolos ipsos non audiverint, quales erant, forte Papias, Hegesippus certe et Irenæus unde apud S. Athanasium hæretico simpliciter opponitur & mistòs xai ärostodixòg avýp, quacunque ætate vixerit,tom. I, pag. 275, ut eadem

<< Hammondus vero confitetur non necesse esse ut Ignatius adversus Valentinum aut Theodotum volumina nova scripsisse dicatur. Recte hæc ille quidem, non ut Usserio contradiceret, qui illud necesse esse nunquam dixit,sed ut Hieronymum interpretaretur, cujus verba non conjuncte, sed divisim intelligenda esse censuit : idque rectissime observatum esse liquet, si de scriptis non tantum adversus hæreses, sed et ipsos hæreticos intelligatur. Neque enim Polycarpus contra Valentinum, neque Β Justinus, vel Irenæus, quantum scimus, contra Theodotum, expresse scripsit; certe quatuor illos omnes apostolicos viros adversus tres illos hæreticos diserte non scripsisse constat ; et inde recte colligitur ad Hieronymi mentem satis esse ea quæ Ignatius in epistolis contra Ebionem et Gnosticos scripsit, etiamsi nihil adversus Valentinum et Theodotum scripserint. Ita quidem sensit Hammon. dus; «< ille vero fallitur, inquit Dallæus, et rationem statim reddit, nam nisi Ignatius contra Theodotum scripsisse intelligatur, liquido falsum erit quod ait Hieronymus. » Mira hæc assertio; sed et ratione sua quali quali non caret. «Nemo enim apostolicus contra eum scripsit, non Polycarpus, ac ne Irenæus quidem aut Justinus,aut quisquam ejusdem census alius, ut plane necesse sit ad Ignatium referri quæ de Theodoto dicit Hieronymus. » Sed et mihi pariter disputare licet. Nemo apostolicus contra Theodotum scripsit, non Ignatius martyr,non Justinus, aut Irenæus, ut necesse sit ad Polycarpum referri quæ dicit Hieronymus. Ita de Justino, ita de Irenæo. Ut hæc omnia recte intelligantur, et disputationis Dallæanæ imbecillitas appareat, locus Hieronymi om. nino recitandus est, quem ille caute prætermisit. Verba ejus adversus Helvidium hæc sunt: « Nunquid non possum tibi totam veterum scriptorum seriem commovere, Ignatium, Polycarpum,Irenæum, Justinum martyrem, multosque alios apostolicos et eloquentes viros qui adversus Ebionem et Theodotum Byzantinum[et Valentinum] hæc eadem sentientes plena sapientiæ volumina conscripserunt? quæ si D legisses aliquando,plus saperes. » Non tantum quatuor enumerat Hieronymus, sed et « multos alios apostolicos et eloquentes viros » adjicit,imo «totam veterum scriptorum seriem » advocat, quorum si unus aliquis adversus Theodotum expresse scripserit, non necesse est, ut id Ignatium fecisse putaverit Hieronymus, magis quam Polycarpum, aut Justinum, aut Irenæum, quorum neminem id fecisse fatetur vir doctissimus. Sed et huic etiam objectioni aliquatenus occurrit. « Quomodo, inquit, vel Polycarpus, vel Justinus, vel apostolicorum quisquam contra Theodotum scribere poterant

[ocr errors]

B

ut enim habeamus falsum Ignatium, necesse est ut falsum habeamus Пlieronymum. Ne verus sit Ignatius, falsus est Dallæo Polycarpus, falsus Origenes, falsus Eusebius, falsus denique et Hieronymus. Sed quare falsum esse confitetur ? « Quod hunc suum Ignatium, diu post apostolos et apostolicos viros natum, apostolicis hominibus connumeravit. » unde tam crassus error doctissimo et in Ecclesiæ monumentis versatissimo Patri insedit ! ex præcepto de Ignatianis errore ab Eusebii lectione hausto. At neque Eusebium errasse constat, neque Hieronymus solum Eusebium secutus est. Legit Polycarpum atque Irenæum, quos Eusebius sequebatur, quosque ipse apostolicos appellat; legit Theophilum, cujus sententiam ex Ignatio decerptam auctori suo reddidit; legit Origenem, qui non semel Ignatium epistolicum ut apostolicum laudat,imo opus Origenis ipse interpretatus est, in quo idem diserte Ignatius citatur; legit Athanasium, Basilium, alios qui Eusebii errores sequi non solebant; neminem legit aut novit, cui epistolæ Ignatii essent vel levissime suspectæ. Si falsus fuerit Hieronymus, error ejus toti orbi communis iniquissime Eusebio tribuitur; præsertim cum constet Hieronymum hæc adversus Helvidium scripsisse, diu antequam sua de Ignatio in Catalogo ex Eusebio transcripsit.

fuerit inter viros apostolicos distinctio quæ inter A atque ideo falsum fuisse Hieronymum confitetur ; ecclesias apostolicas fuit. Aliæ enim ecclesiæ apostolicæ dicebantur, quod ab apostolis ipsis, aut apostolicis viris fundatæ sint,aliæ quod eum postea exortæ sint, cum illis apostolicis in doctrina convenirent.Tertullianus De præscript. hæret. cap. 20: « Apostoli ecclesias apud unamquamque civitatem condiderunt, a quibus traducem fidei et semina doctrinæ cæteræ exinde ecclesia mutuatæ sunt, et quotidie mutuantur ut ecclesiæ fiant; ac per hoc et ipsæ apostolica deputantur, ut soboles apostolicarum ecclesiarum. » Idem cap. 32 : « Hoc modo ecclesiæ apostolicæ census suos deferunt, sicut Smyrnæorum Ecclesia Polycarpum a Joanne collocatum refert, sicut Romanorum Clementem a Petro ordinatum itidem; perinde utique et cæteræ exhibent quos ab apostolis in episcopatum constitutos apostolici seminis traduces habent. » Et paulo post : <«< Ad hanc itaque formam probabuntur ab illis Ec. clesiis, quæ licet nullum ex apostolis vel apostolicis auctorem suum proferant, ut multo posteriores, tamen in eadem fide conspirantes non minus apostolicæ deputantur pro consanguinitate doctrinæ.>> Ut igitur ecclesias apostolicas, quæ post apostolorum tempora exortæ sunt, ita et viros apostolicos nominabant, qui apostolos nunquam viderunt : et quod ad Hieronymum spectat, mirum non est, eum ita locutum esse, si verba Ruffini in secunda Invectiva perpendamus: « Si tu Origenem, quem alterum post apostolos dicis, recte facis imitari, quid concidis eum, qui secutus est, Didymum; quem nihilominus et prophetam nominas, et apostolicum virum designas?» et paulo post : « Quem apostolicum virum sensuum nomine designas. » Quamvis igitur neque Ignatius aut Polycarpus, qui apostolos viderant, neque Justinus aut Irenæus, qui alia ratione dicti sunt apostolici, id non fecerint; tamen inter alios multos apostolicos et eloquentes viros poterat aliquis Theodotum expresse refutare, quod ad mentem Hieronymi satis est, si de hæretico ipso refutato loquatur; unde quod de Theodoto dicit,nec erit apertissime falsum,nec de Ignatio sumendum.

Jam vero sibi ipsi Hieronymum tam mire interpretandi objicit, hoc Ignatio non competere (ut scilicet contra Theodotum scriberet) annis fere 100 ante mortuo quam Theodoti hæresis nosci cœpisset, sibique hæc objicienti respondet, hoc martyri quidem Ignatio non convenire, de nostro epistolico verum esse, eumque hoc loco ab Hieronymo intellectum esse. At si Ilieronymus hoc loco intellexit Ignatium epistolicum, certe intellexit martyrem neminem enimaliumnovit ille epistolicum, quam apostolicum et martyren. Hoc ipso loco non tantum inter apostolicos numerat, sed et dum veterum seriem recitat, primo loco Ignatium, non tantum ante Irenæum et Justinum, sed et ante Polycarpum ponit. Idem igitur Hieronymo,ut et nobis, et epistolicus, et apostolicus, et martyr Ignatius. Neque hæc negare potuit vir doctissimus qui hanc distinctiunculam excogitavit,

C

D

Sed sive vere, sive falso hoc loco Hieronymum epistolas Ignatio ascripsisse velit, an in aliis Theodotum ita refutari vidit,ut inde commentitium fuisse Ignatium facile colligere potuisset? Ita quidem sentit vir doctissimus, sed levissima conjectura percitus, ratione nulla ductus. Non enim Theodoti nomen ita legisse,ubi nos legimus,putat Hieronymum; insertum illud epistolæ ad Trallianos ab interpolatore, diu post ætatem Hieronymi, non diffitetur,aut saltem diu post librum illum adversus Helvidium, qui sub Damaso scriptus est: nihil in illa epistola,cui nomen postea Theodoti insertum est,illius hæretici errores perstringit. Sed et alia, et illa adversus Theodotum disertissima legerat, quæ ex epistolis ad Ephesios et Magnesios descripsit Dallæus, inde igitur colligere debuit Hieronymus verum Ignatium non fuisse, qui post Theodotum scripserit. Imo vero hoc argumento tam infirmo, tam nullo, iniquissime sanctus Pater falsitatis postulatur, cum ea quæ ante ex epistolis ad Ephesios et Magnesianos descripsit Dallæus capite 9, Artemonis blasphemiam splendide confutare ipse dixerit. Et revera tam contra Artemonem quam contra Theodotum scripsit Ignatius noster,id est,si personas hæreticorum spectes, contra neutrum ; si hæresim ipsam utrique communem contra sententiam utriusque, et ideo aliquo vero sensu contra utrumque. Hæresis enim eadem Ignatii ævo exstitit ab Ebione profecta, et ab ipsius discipulis, et Nazaræis, atque Cerintho defensa, a Theodoto et Artemone postea resuscitata. Taútŋc dè τῆς φάλαγγος ἦρξεν Εβίων, « Hujus autem caterv princeps fuit Ebion, ut loquitur Theodoretus.

Si igitur Hieronymus in Ignatio nostro non pauca A Theodotus,compertum non est: postquam autem a contra Theodoti hæresim disertissima notasset,non potuisset nisi ineptissime inde colligere, auctorem epistolarum post Theodotum vixisse; quia ipse optime novit quaecunque contra Theodoti hæresim ex illis epistolis observare potuit, ea omnia adversus Ebionem dici potuisse: at scribere aliquis potuit adversus Ebionem, licet post Theodotum non vixerit. Ut alibi igitur Ebionem et Photinum conjungit,tanquam eadem sententia apostolica perculsos, ita hic Ebionem et Theodotum, tanquam ab iisdem Patribus refutatos.

Frustra igitur in hoc argumento nec sine summa injuria notat acerbissimus Patrum censor, interdum Hieronymum naturali quadam ingenii vehementia abripi, et quædam non satis accurate expensa effundere, cum nihil in hac re appareat quod cum videatur abripere, aut quoquo modo commovere; nihil ab eo dictum sit, quod non sit veritati consentaneum ; nihil quod ejusdem sententiæ aliis locis patefactæ contrarium sit. Quod si hæc observatio de vehementia ingenii Hieronymiani admitti aliquando debeat, tunc potiore jure usurpari potest, cum adversus diaconos Ecclesiæ Romanæ lacessitus scribit,cum ut eorum dignitatem imminuat tam multa de presbyteratus auctoritate congerit,cum,ut eam stabiliat, æqualem pene ipsi episcopali pote stati statuere censetur: quæ interpretatio sententiæ Hieronymianae eum maxime inconstantem, et suis scriptis contraria effundentem repræsentat. Si unquam igitur, in hac ipsa controversia de distin. ctione sacrorum ordinum, liceret dicere Hieronymum naturali quadam ingenii vehementia abripi, et quædam non satis accurate expensa effundere: quæ responsio si et satis congrua et valida reputetur; non erit opus quidquam addere ad convellendum sententiæ Blondellianæ fundamentum. Cum autem hanc acerbissimam censuram de abreptione Hieronymi veram esse contendit, quod hic scribat, multos apostolicos viros adversus Theodotum Byzantinum scripsisse, cum temporum ratio evincat nulli apostolico notum esse potuisse Theodotum fugit eum omnino ratio. Non enim multos tantum apostolicos viros, sed et eloquentes dixit Hieronymus,ut lib. 1 adversus Jovinianum: « Ad hos et Cle. mens successor apostoli, cujus Paulus apostolus meminit, scribit epistolas, omnemque pene sermonem suum de virginitatis puritate contexuit ; et deinceps multi apostolici et martyres et illustres tam sanctitate quam eloquentia viri, quos ex propriis scriptis nosse perfacile est; » neque contra Theodotum solummodo scripsisse ait, sed contra Ebionem (nam de Valentino silent mss.quamplurimi atque inter eos Cantabrigienses duo) non minus quam Theodotum; neque tam eorum personas quam sententiam respexisse censendus est, qui in eadem consentiebant; neque denique verum est, nulli apostolico notum esse potuisse Theodotum. Quam diu enim ante Victorem hæresin suam prodidit

B

Victore excommunicatus est, viris apostolicis notus esse potuit; apostolici enim dicebantur, qui apostolica doctrina imbuti sunt, etiam qui proxima post apostolos ætate nati sunt. Certe Irenæo notus esse potuit, imo ignotus ei esse non potuit,qui sub Victore maxime floruit, et post Victorem mortuus est, et tamen a SS. Patribus vir apostolicus dictus est, et quidem ab ipso Hieronymo. Ita enim ille, ad Isaiæ cap. 64: « De quibus diligentissime vir apostolicus scribit Irenæus, episcopus Lugdunensis, et martyr.»

Capite 11 ad secundum ordinem hæreticorum progreditur, asseritque Ignatium nostrum alios etiam post veri Ignatii mortem exortos hæreticos tetigisse, licet non nominatos. Respondeo primo generatim scripsisse Ignatium (quod observat verissime Eusebius) adversus hæreses suo tempore grassantes, et ut ab iis caverent, ecclesias omnes, ad quas martyrio proximus epistolas exaravit,opportune admodum admonuisse atque præm univisse. Eædem autem hæreses, quæ illius ætate in Syria vel ecclesiis finitimis exortæ sunt, sub aliorum nominibus in iisdem vel aliis terrarum oris, sæculis sequentibus, repullularunt. Ea igitur quæ ab Ignatio contra sui temporis Heterodidascalos scripta sunt, ad sententiam alicujus hæretici qui diu post martyris passionem natus sit, refutandam opportunissima esse potuerunt; non quod auctor epistolarum ipsum hæreticum posteriorem noverit, sed quod eumdem errorem,quem posterior secutus est, C in priori condemnaverit. Qua unica observatione præmissa, facile particularia objecta refelluntur.

D

Duo Saturnini dogmata respexisse Ignatium epistolicum vult, unum de matrimonio, alterum de Jesu putativo, ideoque post ea a Saturnino publicata viaisse, et Ignatium martyrem esse non posse.Sed Saturnini dogma de matrimonio in genuinis epistolis non habetur; ex assumentis, quæ repudiamus, depromitur. Alterum Jesu putavivo, a Saturnino primo proditum non est. Etiamsi igitur auctor epistolarum contra hanc hæresim,quam tuebatur Saturninus, scripserit, non inde tamen sequitur eum vel Saturninum novisse, vel contra, vel post eum scripsisse; quia eadem fuit hæresis Menandrianorum, quorum quamplurimi Saturnino seniores erant. Imo ipse Saturninus a Menandro hausit. Irenæus lib. 1, c. 22: « Saturninus quidem similiter ut Menander, etc. Epiphanius diserte: Metà toŭτον Σατορνϊλός τις ἀνέστη, καὶ αὐτὸς ἐκεῖθεν τὰς ἀφορμάς, ἀπὸ Μενάνδρου φημί, καὶ τῶν πρώην λα 6ov. Menandriani autem et Simoniani omnes Christum putative hominem fuisse, et putative tantum passum docebant; a Simone, scilicet, edocti, qui Judæis, seipsum Filium esse dixit, πzóvτa dè μὴ πεπονθέναι, ἀλλὰ δοκήσει μόνον, ut idem refert Epiphanius. Menander autem multos, teste Justino martyre, Antiochiæ seduxit, quos ignorare Igna. tius noster non potuit. Imo ex Antiochia fuit ipse

Saturninus, teste Irenæo, de cujus ætate, ubi opus A vindicandam, quod quæ primo scripserat, directe fuerit, latius disseremus. hæresim ferirent Ebionis et Cerinthi, aliorumque seipso antiquiorum, aut sua ætate, post omnium apostolorum mortem, eamdem liberius disseminantium.

Mox duos ex epistola ad Philippenses locos adducit, manifeste, ut ait, pulsantes Praxeam, præter eos quos antea adduxerat: erant autem etiam ii ex eadem epistola, aut illa ad Tarsenses. Nos autem neutram defendimus, utramque manifestissime commentitiam profitemur.

B

Denique Theodotum Coriarium iterum adducit, ac si epistolarum auctor eum etiam novisset, quod etiam in Usserianis illius blasphemia refutata sit. Et quidem blasphemiam, quam Theodotus defendit Ignatium Usserianum refutasse concedo; Theodo. tum novisse rursus pernego. Dallæus ipse dubitanter hæc proponit: « Si vera sunt, inquit, quæ Caius, sive alius apud Eusebium scriptor vetustissimus dicit,» Theodotum, scilicet, primum asseruisse Christum fuisse nudum hominem; ipse enim optime novit hæc, si stricte sumantur, vera non esse; novit alios quamplurimos diu ante Theodotum, non paucos etiam ante Ignatium, eamdem hæresim promulgasse, quorum catalogus apud Epiphanium legitur. Sed scriptorem illum antiquissimum vocat; dabimus igitur illi úyxpovov Tertullianum, « Cerinthus Christum hominem tantummodo sine deitate contendit. » Et rursus: «Poterit hæc opinio Ebioni convenire, qui nudum hominem constituit Jesum.» Hæc ille libro De carne Christi. Dabimus Caio antiquiorem Irenæum, qui lib. i, e. 25, de Cerintho hæc habet: « Jesum autem subjecit non ex Virgine natum (impossibile enim hoc ei visum est), fuisse autem eum Joseph et Mariæ fi-- C lium, similiter ut reliqui omnes homines. >> Idem capite sequenti: « Qui autem dicuntur Ebionæi, consentiunt quidem mundum a Deo factum; ea autem quæ sunt erga Dominum, non similiter [lego consimiliter] ut Cerinthus et Carpocrates opinantur. »Ne autem emendationi nostræ inniti nimium videamur, idem lib. iv, c. 58: 'Avaxpivsi dè xai τοὺς Εβιωναίους, Πῶς δύνανται σωθῆναι, εἰ μὴ ὁ Θεὸς ἦν ὁ τὴν σωτηρίαν αὐτῶν ἐπὶ γῆς ἐργασάμενος· ἢ πῶς ἄνθρωπος χωρήσει εἰς Θεὸν, εἰ μὴ ὁ Θεὸς ἔχω pron eis äveρшROV. Vetus interpres : « Judicabit autem et Ebionitas, quomodo possunt salvari, nisi Deus est,qui salutem eorum super terram operatus est? Et quemadmodum homo transiet in Deum, si non Deus in hominem? Non autem Ebion tantum diu ante Ignatii martyrium vixit, sed et Cerinthus, qui S. Joanni notus fuit.Quod si interpolator illustrare et amplificare studens ea quæ adversus Ebionitas et Cerinthi discipulos scripta sunt, ad Theodotumeamdem hæresim resuscitantem referenda censuit; an igitur putavit Theodotum primo epistolarum scriptori notum fuisse? Illud omnino non sequitur: multa enim ipse inseruit, quæ ad ætatem primi scriptoris referre nullo modo potuit. Quod si ita existimasset planus ille, ad nos nihil; satis enim est ad tuendam primi scriptoris antiquitatem et ab impostoris illius jam tandem ficta opinione

D

CAPUT III.

Argumentum a Valentini Sige ductum proponitur• Introductoriæ Dallæi conjecturæ refelluntur. De varia lectione frustra ambigitur. Interpolatoris prudentia perperam advocatur. Mala fides Pelavio immerito ascribitur. Irenæi silentium Eusebii silentio expungitur.

Leviora hæc quidem sunt, et omnibus, opinor, videntur; sed major nobis capite 12 difficultas oritur ex loco, quem ad Valentinum spectare, et fidem temporum violare manifeste volunt; in quo Salmasius et Bloudellus, ante Dallæum, desudarunt. Exstat ille quidem in epistola ad Magnesianos, et in codice Mediceo in hunc modum concipitur: Eic Θεός ἐστιν ὁ φανερώσας ἑαυτὸν διὰ Ἰησοῦ Χριστοῦ Υἱοῦ αὐτοῦ, ὅς ἐστιν αὐτοῦ Λόγος ἀΐδιος, οὐκ ἀπὸ σι

posλ0v. Interpres Usserianus: « Unus Deus est, qui manifestavit seipsum per Jesum Christum Filium ipsius, qui est ipsius Verbum æternum,non a silentio progrediens. » Interpolatoris autem paraphrasis ita se habet: Εἷς Θεός ἐστιν ὁ παντοκράτωρ, ὁ φανερώσας ἑαυτὸν διὰ Ἰησοῦ Χριστοῦ τοῦ Υἱοῦ αὐ τοῦ, ὅς ἐστιν αὐτοῦ Λόγος οὐ ῥητὸς, ἀλλ' οὐσιώδης· οὐ γάρ ἐστι λαλιᾶς ἐνάρθρου φώνημα, ἀλλ' ἐνεργείας θεϊκῆς οὐσία γεννητή. Interpres vulgatus : « Unus est Deus omnipotens, qui manifestavit seipsum per Jesum Christum Filium suum, qui est Verbum ipsius, non prolativum, scilicet, sed substantiale; non locutio articulatæ vocis, sed operatio Deitatis, substantia, scilicet, genita. »>

De his verbis quid judicet dicere voluit vir doctissimus antequam argumentum ipsum explicare ac tueri aggrederetur ; sed pro judicio suo inanissimam conjecturam protulit. «< Nemo, inquit, tantam inter Ignatianos codices diversitatem casu accidisse censebit : : » sine dubio nemo. Quisquamne tam fungus est, ut putet, ab «< antiquariorum, alias pro aliis litteras aut voces scribentium,negligentia vel errore simplici, » ex tribus vocabulis duas integras lineas et verbis et syllabis et litteris, maxime diversas natas esse? Quisquamne tam fatuus, ut in his præsertim epistolis, quibus interpolator, non tantum sententias aliquot, sed et integras aliquando paginas inseruit, eum insignem aliquam diversitatem animadverterit, de antiquariorum negligentia aut errore cogitet? Quorsum, quæso, hæc cautio? Nempe, si hoc casu non accidit, « nemo negabit consulto, et ob aliquam rationem ab interpolatore mutatum fuisse hunc scriptoris sermonem. >> Imo vero licet casu non acciderit, ita tamen consulto factum esse, ut ratio aliqua peculiaris interpolatorem ad ea potissimum verba mutanda impulerit, non sequitur: ipsa generalis interpolandi paraphra sticeque omnia pene exponendi ratio,ut alibi,etiam

et hic sufficit. Ex omnibus interpolationibus nulla A Christiani facti sunt, viderunt Turrianus et Leibius. casu facta est : sed qui singularum rationem aliquam peculiarem reddiderit magnus certe Apollo erit. Mutat impostor ille pro libitu omnia: nunc phrases obscuriores plane omittit,nunc aliis planioribus exprimit, nunc planissimas aliter refert, nunc Scripturæ loca interserit, nunc sui temporis consuetudines infercit, nunc suas sententias aliquando longiores pc Ignatio supponit; ita Ignatiana omnia illustrare et amplificare studens sua fecit. In hac ipsa epistola ad Magnesianos libidini suæ tantopere indulsit, ut vix tres aut quatuor versus invenias, in quibus nihil immutavit : ut mirum non sit, si omnino frustra causæ aliquæ præsertim subtiles harum immutationum quærantur. Pro 0:0πρεπεστάτου scribit θείου καὶ ποθεινοῦ, cum tamen B eam vocem alibi retinuerit ; pro διαφυγόντες Θεοῦ τευξόμεθα, habet tantum διαφεύξεσθε; pro συγχρᾶ σθαι, καταφρονεῖν ; pro κατὰ δύναμιν, μετὰ γνώμην ; pro οὐ προς σάρκα ὁ Λόγος, ἀλλὰ πρὸς Θεόν, scribit οὐ πρὸς ἄνθρωπον, ἀλλὰ πρὸς Θεὸν ἔχει τὴν ἀναφο ράν ; pro κατὰ μηδεμίαν ὑπόκρισιν, κατὰ μηδὲν αὐτῷ ἀντιλέγειν ; pro ἕκαστος εἰς τὸν ἴδιον τόπον, ἕκαστος τῶν ἠρημένων εἰς τὸν τόπον τοῦ εὑρεθένTos; totum denique locum de duobus nummis ita interpolavit, ut ne duo quidem Ignatii vocabula apud eum simul reperiantur. Quænam autem horum aliorumque ejusdem farinæ quamplurimorum ratio reddi potest, nisi quod melius se scribere potuisse putavit planus ille, quam scripserat Ignatius.

[ocr errors]

Sed cur hæc potissimum mutanda existimaverit interpolator, in promptu est viro doctissimo ratio non obscura. «< Is enim veritus est ne ista si legerentur, epistolas non Ignatii, sed alterius recentioris esse proderent. » Ο præclarum interpolatoris ingenium! o emunctam narem! o subactum judicium Quod Origenes, quod Eusebius, quod Dionysius et ipse planus,quod Athanasius, Hieronymus, Theodoretus, Gelasius videre non potuerunt, ille statim odoratus est, has scilicet epistolas Ignatii martyris esse non posse, a recentiore aliquo impostore fictas esse, sua ope indigere, ut pro vere Ignatianis habeantur. Quomodo autem hæc deprehendisse putatur?« Vidit istam Verbi, scilicet, a Sige emanationem Valentinum Ignatio recentiorem olere; eo delendam putavit, ne personati Ignatii drama proderet. » Callidum sane et importune pru- D dentem virum hæc arguunt; sed videndum omnino an eo interpolatori competant. Quid enim? an ille cavit ne aliquid in illa epistola reperiretur, quod ætatem Valentini sapere videretur, qui omnes fere epistolas ita transmutavit, ut sui temporis more modoque loquerentur, et tria post Valentinum sæcula saperent? An ille metuit ne ætatem Ignatii epistolici proderet, qui ista eum ad Philadelphenos scribentem repræsentat : « Presbyteri, diaconi et reliquus clerus, una cum populo universo, militibus, magistratibus et Cæsare, ipsi episcopo obediant, »> quæ scripta non fuisse antequam Romani Cæsares

Vedelius, Usserius et Dallæus? An ille veritus est ne obliqua aliqua verba, ad Valentinum forte ex ejus sententia spectantia, Ignatii omnes epistolas suspectas redderent; qui Theodoti nomen in epistola ad Trallianos exprimendum putavit,quem tam diu post Valentinum vixisse omnes norunt? Recolantur verba quæ Dallæus ipse paulo ante, ad finem pene prioris capitis,ex sua sententia scripsit. » Hæc et alia velut in Theodotvm dicta ipse epistolarum interpolator accepisse eo noscitur, quod locum ad Trallesios hunc : « Fugite malas propagines generantes fructum mortiferum, » illustrare et amplificare de more studens, eoque hic addens ipsorum hæreticorum nomina quos in epistolis quas interpolabat notatos et refutatos esse putabat. Theodotum inter hos diserte ediderit. Interpolator igitur, si hæc ad Valentinum spectasse cogitasset, non ea delivisset ne auctorem proderent, sed pro more suo, vel ipso judice Dallæo, Valentini nomen edidisset Qui enim hæreticorum nomine, quos in epistolis quas interpolabat notatos fuisse putabat, addere voluerat; quare Theodotum insereret, Valentinum omitteret,cum Theodotus Valentino multo junior esset, multoque manifestius ætatem scriptoris proderet? Sed nihil ille tale cogitasse censendus est; neque rationes excogitandæ, aut providentia Dei, nescio quapropter, huc advocanda; pro more suo interpolator, omnia illustrare et amplificare studens, hæc immutavit; plane ut in hac ipsa epistola paulo ante pro his verbis: Oς πρὸ αἰώνων παρὰ Πατρὶ ἦν, καὶ ἐν τέλει ἐφάνη, <«<< qui ante sæcula apud Patrem erat, et in fine apparuit, » hæc paraphrastice substituit: Ος πρὸ αἰώνων παρὰ τῷ Πατρὶ γεννηθείς, ἦν Λόγος Θεός, μονογενής Υἱός· καὶ ἐπὶ συντελείᾳ τῶν αἰώνων ὁ αὐτὸς διαμένει. Τῆς γὰρ βασιλείας αὐτοῦ οὐκ ἔστι τέλος, φησὶ Δανιὴλ 8 πρo¶ýτys. « Qui ante sæcula genitus est a Patre, Deus Verbum, unigenitus Filius: et in consummatione sæculorum ipse permanet: regni enim ejus non erit finis, inquit Daniel prophetas. » Ut igitur in his, ita in illis nulla lectionis diversitas, neque tamen ulla immutationis manifesta causa: sed priora auctoris verba sunt, posteriora paraphrastæ, qui pro more suo breviter a martyre dicti longiori pot explicatius et ornatius tradere se potuisse judicavit.Ignatium non admittimus, interpolatorem, sive Arianus fuerit, sive non, omnino repudiamus, pariterque inanissimam esse hanc conjecturam pronuntiamus.

Aliis etiam utitur conjecturis ad hoc argumentum introductoriis, iisque nihilo melioribus. Vult enim Petavium « novi aliquid esse in Usseriana editione secum sensisse, quod auctorem Ignatio recentiorem arguat; idque patere ex ejus effugio quo illa de Sige verba a Valentini sensu abducere conatus est. » Talesne vero sibi testes adjungit? ex tali argumento secum consentientes, et ex nostris suos facit ! Si idem cum Dallæo revera sensit Peta

« ПредыдущаяПродолжить »