Изображения страниц
PDF
EPUB
[ocr errors]

quidquid in his epistolis de particulari aliqua hæ- A virum apostolicum doctrinam evangelicam,quam ab retica doctrina scriptum est, ad earum unam referri et potest et debet. Hæc igitur omnia et fidei, et doctrinæ, et tempori S. Ignatii optime conveniunt. Erat certe Ignatius inter eos qui Christum 0coλóyouv, ut catholici illius ætatis faciebant.Nam qui religionem nostram deseruerant, referente Plinio,<< affirmabant hanc fuisse summam vel culpæ suæ, vel erroris, quod essent soliti stato die ante lucem convenire, carmenque Christo. quasi Deo, dicere secum invicem. » Ut recte observavit vetus ille auctor apud Eusebium 1. v, c. 28: Vaλuoi ôs ὅσοι καὶ ᾠδαὶ ἀδελφῶν ἀπαρχῆς ὑπὸ πιστῶν γραφεῖσαι τὸν Λόγον τοῦ Θεοῦ τὸν Χριστὸν ὑμνοῦσι BebλoyouνTES. « Psalmi et cantica fratrum, quæcunque ab initio a fidelibus conscripta sunt, Christum Verbum Dei concelebrant, divinitatem ei tribuendo. Ita quidem Ignatius simpliciter Christum Deum appellat, ut Epist. ad Smyrnæos: Aow 'Inσοῦν Χριστὸν τὸν Θεόν, et : Ὑποδεξάμενοι ὡς δια κόνους Χριστοῦ Θεοῦ, ad Polycarpum : Ἐν Θεῷ ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστῷ,ad Ephesios: Ὁ γὰρ Θεὸς ἡμῶν Ἰησοῦς ὁ Χριστὸς ἐκυοφορήθη ὑπὸ Μαρίας, ad Romanos : Κατὰ πίστιν καὶ ἀγάπην τοῦ Χριστοῦ τοῦ Θεοῦ uv. Post autem receptam in Ecclesia doctrinam Platonicam, tum secundi tum tertii sæculi scriptores non soliti sunt adeo simpliciter Christum Tov Oɛov ubique prædicare, ut hæc plane Ignatianam ætatem sapiant. Objiciebat aliquando Photius Clementi Romano : Ὅτι ἀρχιερέα καὶ προστάτην τὸν Κύριον ἡμῶν Ἰησοῦν Χριστὸν ἐξονομάζων, οὐδὲ τὰς θεοπρεπεῖς καὶ ὑψηλοτέρας ἀφῆκε περὶ αὐτοῦ φωνάς ; «< Quod summum sacerdotem præsidemque Dominum nostrum Jesum Christum appellans, ne illas quidem Deo convenientes et sublimiores de eo voces pronuntiaverit. Et secundæ ejus epistolæ minus receptæ hoc adminiculum adhibet, quod v ἀρχῇ Χριστὸν τὸν Θεὸν κηρύσσῃ, « in ipso initio Christum Deum prædicet. » Prima enim illius Epi. stolæ verba sunt : Αδελφοί, οὕτως δεῖ ἡμᾶς φρονεῖν περὶ Ἰησοῦ Χριστοῦ, ὡς περὶ Θεοῦ, « Fratres, ita oportet nos de Christo sentire, ut de Deo. » Primis itaque Ecclesiæ temporibus hanc appellationem maxime convenientem putavit optimus censor Photius; ea autem toties ab Ignatio repetita, nec cum ullis posteriorum limitationibus prolata, sed nude et simpliciter ubique prædicata maximam venerandæ illius antiquitatis et simplicitatis speciem exhibet.

apostolis quoquo modo acceperat, epistolis suis repræsentasse, et Ecclesias ut illi adhærerent, impense rogasse seipsum enim satis explicat Eusebius, dum profitetur se eos tantummodo commemoraturum, in quorum monumentis ̓Αποστολικῆς διδασκαλίας παрádoσic pέрεтαt, « ut, verbi gratia, Ignatii et παράδοσις φέρεται, Clementis; prorsus uti loquitur Irenæus de Clementis epistola, quam misit Ecclesia Romana ad Corinthios, ανανεοῦσα τὴν πίστιν αὐτῶν, καὶ ἦν νεωστὶ ἀπὸ τῶν ἀποστόλων παράδοσιν εἰλήφει, « reparans fidem eorum, et quam in recenti ab apostolis receperant traditionem. » Ut igitur Clementis epistola promptuarium non est traditionum non scriptarum, ita nec Ignatii. Nullas ille traditiones non scriptas, quas sive vere, sive falso apostolicas B uocant, nobis in genuinis epistolis commendavit. Nihil de festis, nihil de statis jejuniorum temporibus, nihil de more Paschatis celebrandi, nihil de Pentecostes aut Sabbati observatione, nihil denique de quocunque ritu, cujus antiquitas in controversiam venire potest, tradit. Talia quidem quam plurima tum in interpolationibus, tum in fictis epistolis reperiuntur : neque quisquam jure affirmare potest aut credere, impostorem tertii sæculi ab omnibus hujusmodi ritibus sua ætate usurpatis abstinere voluisse. Nulli igitur ævo nisi Ignatiano hæc convenire videantur.

Tertio Eusebius Ignatii epistolas tanta cum diligentia descripsit, quod ipsi visæ sint traditionem apostolicam conservare, προύτρεπεν, inquit, ἀπρὶξ ἔχεσθαι τῆς τῶν ἀποστόλων παραδόσεως. Hoc autem intelligendum monemus, ut ipsi veteres voluerunt, non utnuperi scriptores intelligunt ; quasi Ignatius scriptis mandare in animo habuerit traditiones ab apostolis acceptas, quas illi scripta minime consignassent; quod cardinalem Baronium, et alius adeo fefellit. Nihil aliud voluit Eusebius, quam Ignatium

C

D

Quarto charismatum meminit tunc in Ecclesia maxime florentium, et Spiritus sancti ad se nonnunquam loquentis, quod posteriores facere non solent. Parcissime utitur testimoniis S. Scripturæ. Paulinas quidem epistolas ubique imitatur, quæ a principio in ecclesiis omnibus fuere receptissimæ ; Evangelia parcius citat, quæ serius recipiebantar et a spuriis distinguebantur; quæque secundi sæculi jam adulti et tertii scriptores frequentissime usurpabant. Ipsum scriptionis genus non minimum est ejusdem ævi indicium. Nihil in his epistolis extraneum, nihil ex eruditione gentilium profectum; omnia doctrinam pure evangelicam, et simplicitatem viri apostolici redolent. Qui postea scripsere, doctorum apud gentes sententias usurpare, el eorum nonnunquam etiam dogmata Christianæ religioni immiscere solebant : id autem ex ea rerum scientia, qua, antequam Christiani fierent, præditi fuerant, præstiterunt, ut Tertullianus observat. Ignatius diu jam episcopus fuerat, et Christianam religionem tum primum susceperat, cum perpauci ex gentibus docti Christiani facti sunt; in eo igitur perspicimus animam pure Christianam, « non scholis formatam, non bibliothecis exercitatam non academiis et porticibus Atticis pastam. » Si gentem et ecclesiam spectes cui præfuit, viro apud Syros tot annos morato, si non et apud eosdem nato educatoque, maxime convenit plurium epithetorum congestio, ut et longissimarum S. Pauli præfationum imitatio. Martyrem ab ipso imperatore Romano condemnatum,

a metropoli Syriæ Antiochia ad orbis dominam in A xit. Origenes igitur Plotini condiscipulus Adamanvinculis circumductum, factum angelis et hominibus spectaculum, maxime decuerunt ardor ille, atque desiderium pro Christiana religione patiendi, Christiana religione patiendi, morasque omnes atque obstacula removendi fortis et constans cupido; quæ cum in aliis, tum in illa præsertim ad Romanos epistola verbis pio fervore plenissimis expressit.

Concedendum quidem est nihil certius aut solidius scriptum aliquod, aut narrationem spuriam. probare, quam fidem temporum violatam. Tradit Laertius Anaxagoram philosophum viso Mausoli sepulcro hanc sententiam protulisse: Tapos moλUτελὴς λελιθωμένης ἐστὶν οὐσίας εἴδωλον. Non credo. Anaxagoras enim ille olymp. LXXXVIII mortuus est; Mausoli autem sepulcrum ante olymp. cvii con- B ditum non est. Aut igitur hæc verba philosophus ille nunquam dixit,aut alia certe occasione dixit; Mausoleum enim nunquam vidit: quod ab illustratoribus Laertii nondum, opinor, observatum est. Ita quidem Stesimbrotum sugillat Plutarchus in Vita Themistoclis, quod eum tradiderit Anaxagora discipulum fuisse, οὐκ εὖ τῶν χρόνων ἁπτό μsvo. Ita de morte Eupolidis historicorum consensum diligentia Eratosthenis refutatum esse observat Cicero ad Atticum, lib. vi, epist. 1: «< Quis enim non dixit Εὔπολιν τὸν τῆς ἀρχαίας ab Alcibiade navigante in Siciliam dejectum esse in mare? Redarguit Eratosthenes, affert enim quas ille post id tempus fabulas docuerit. » Narrat Holstenius Porphyrium, eum prima litterarum ac sapientiæ fundamenta percepisset, puerum ferme adhuc Origenis fama excitum Alexandriam ad doctrinam ejus percipiendam profectum fuisse. Non credo; licet hoc ex Eusebio et Vincentio Lirinense Porphyrii auctoritate se ostendisse putet. Vincentius quidem idem tradit, sed ex male acceptis Porphyrii apud Eusebium verbis, quæ eum Alexandriam ad videndum Origenem profectum esse minime docent; tantum enim ait: Ὦ κἀγὼ κομιδῆ νέος ὤν ἔτι ἐντεTúy, « quem ego juvenis adhuc conveni.» Certe Alexandriæ Origenis nostri discipulus esse non potuit Porphyrius, qui in finibus Tyri anno Alexandri Severi decimo natus est; eodem autem anno Origenes Alexandria pulsus est. Scribunt præterea veteres Origenem quemdam fuisse Plotini condiscipulum, et simul cum maximo illo philoso- D pho audivisse Ammonium per undecim ferme annos Alexandriæ. Hunc Origenem nostrum fuisse volunt eruditi, et præcipue Holstenius. Non credo; tempora enim non minus quam alia repugnant. Plotinus non vidit Alexandriam ante annum undecimum Alexandri Mammææ,ut testatur in ejus Vita Porphyrius, et paulo post Ammonio præceptori se tradidit, cum jam Origenes noster Alexandriam relinquere coactus esset, quo nunquam postea reversus est. Non igitur ille Alexandriæ fuit, cum Plotinus Ammonium audivit, multo minus cum Plotinus simul et Ammonio et Origeni suo valedi

tius noster esse non potuit. Susarionem et Sanny-
rionem eumdem poetam fuisse volunt nonnulli, et
præcipue Seldenus ad Marmora Arundelliana. Ego
autem ut credam animum inducere non possum,
cum ratio temporum repugnet. Nam Susario Ica-
riensis primus comœdiæ inventor apud Athenien-
ses fuit, testibus Clemente Alexandrino, Diomede
scholastico, et veteri auctore in proœmiis Aristo-
phani præfixis. Ante autem Pisistrati tyrannidem
Susarionem hunc comœdiam invenisse ex ipso
marmore Arundelliano constat. At Sannyrio, teste
Suida V. AtoxɅs, tum Diocli tum Philyllio syn-
chronus fuit et revera vixit ætate Aristophanis.
Certe post editam Euripidis tragœdiam Orestem
scripsit: exstant enim ejus versus ex ipsius Danae
tum apud Euripidis, tum Aristophanis Scholiasten,
quibus exagitat Hegelochum, Euripidis
qui Orestem agens versiculum illum.

[ocr errors]

Ἐκ κυμάτων γὰρ αὖθις αὖ γαλήν ̓ ὁρῶ, male pronuntiaverat. Plures igitur quam 140 anni inter Susarionem, primum comœdiæ apud Athenienses inventorem, et Sannyrionem, veteris comœdiæ scriptorem, intercesserunt. Susario igitur et Sannyrio idem poeta esse non potuit. Et miror Isaacum Casaubonum ita decipi potuisse, ut ista scriberet ad Athenæi lib. vii, cap. 9: « Non memini laudari alibi in his libris vetustissimum poetam Sannyrionem nisi hic ubi scribitur: Σαννυρίων δ ̓ ἐν Γέλωτι 'Θ βατίδες, ὦ γλαύκων κάρα. Antiquæ C comœdiæ poeta hic fuit antiquissimus, de quo, et ista ejus comoedia, legitur in Aristophanis Scholiis: Καὶ αὐτὴ δὲ ἡ παλαιὰ ἑαυτῆς διαφέρει, καὶ γὰρ οἱ ἐν ̓Αττικῇ πρῶτον συστησάμενοι τὸ ἐπιτήδευμα τῆς κωμῳδίας (ἦσαν δὲ οἱ περὶ Σαννυρίωνα) καὶ τὰ tñc dè oi tà πρόσωπα εἰσῆγον ἀτάκτως, καὶ μόνος ἦν γέλως τὸ κατασκευαζόμενον. » Nam primo alibi Athenæus Sannyrio meminit, et ejusdem etiam fabulæ, 1. XII, c. 13 : Περὶ δὲ Μελήτου αὐτὸς ὁ Σαννυρίων ἐν Γέλωτι λέγει οὕτως, Μέλητον τὸν ἀπὸ Ληναίου νε κρόν. Dein in verbis Scholiastæ putat vocem γέλως Sannyrionis fabulam denotare, cum nihil aliud hic significet quam risum simpliciter, quem tantummodo spectabant primi comœdiarum editores, quos vocat τοὺς πρῶτον συστησαμένους τὸ ἐπιτή devμa tñc xwμpôla Denique non vidit mendum. latere in nomine; nam pro Lavvoplova legendum esse Zovraplova certum est: ut paulo post in alio argumento legimus, τὴν κωμῳδίαν ηὐρῆσθαί φασιν Úπò Lovσapiwvoç. Diomedes Grammaticus : « Poetæ primi comici fuerunt Susarion, Mullus et Magnes.» Clemens Alexandrinus Stromat. lib. 1: Koppolav ἐπενόησεν Σισαρίων [1. Σουσαρίων] ὁ Ἰκαριεύς. Diomedes Scholasticus in bibliothecæ Regiæ ms, in Expositione Grammaticæ. Dionysii Thracis: Пputov οὖν Σουσαρίων τις τῆς ἐμμέτρου κωμῳδίας ἀρχηγὸς ἐγένετο, οὐ τὰ μὲν δράματα λήθη κατενεμήθησαν. In vetustissimo marmore Arundelliano: 'Aq' o

ἐν ̓Αθήναις κωμῳδία πρῶτον ἐτέθη ἐπὶ σανίσι τῶν A tunc non fuerit,qui Athenis recta in Asiam ante Ἰκαρίτων εὑρόντος Σουσαρίωνος. In Icario enim Atticæ populo inventam fuisse tradunt tum comœdiam tum tragoediam veteres. Athenæus lib. II, cap. 3 : ̓Απὸ μέθης καὶ ἡ τῆς κωμῳδίας καὶ ἡ τῆς τραγῳδίας εὕρεσις ἐν Ἰκαρίῳ τῆς Ἀττικῆς εὑρέθη. Unde apud Suidam : Θέσπις, Ικαρίου, πόλεως Αττικῆς, τραγικός. Apud Icarienses igitur Susarion comœdiam invenit, unde eum Clemens Icariensem vocat; non quod in eo pago natus esset, aut ex Attica oriendus; natus enim est in agro proximo Megarensi, ut ipse de se testatur in iambis qui etiamnum apud Diomedem Scholasticum supersunt, et in hunc modum corrupte in ms. leguntur:

̓Ακούετε λέξεως· Σουσαρίων τάδε λέγει,
Υἱὸς Φιλίνου γεγαρόθου Τριποδίσκος.

Sed pro γεγαρόθου Τριποδίσκος legendum procul dubio Μεγαρόθεν Τριποδίσκιος, ut metri ratio postulat. Est autem Тpiñodisxios vox gentilis. Stephanus, τὸ ἐθνικὸν βορμίσκιος, ὡς τριποδίσκιος, δωρί σκιος, lege δορίσκιος. Ut ipse alibi, τὸ ἐθνικὸν δωρί σκιος, ὡς δορμίσκιος, lege vicissim, βορμίσκιος. Unde autem Тpizodioxos clare docet idem Stephonus: Τριποδίσκος, καὶ Τριποδίσκοι κώμη τῆς Μεγαρίδος, ὁ πολίτης Τριποδίσκιος. Tripodiscus igitur in agro Megarensi pagus est: in quo qui natus est Трinоdioxios dicebatur. Sic igitur Susarionis iambos interpretor:

Audite dictum : Susarion hæc ait,
Filius Philini, e Megaride Tripodiscius

Ut autem Origenem Plotini condiscipulum Adamantium nostrum, et Sannyrionem comicum Susarionem comœdiæ inventorem fuisse temporum ratio non admittit; ita si quid in epistolis fidem temporum revera pulsaret, Ignatium epistolicum non fuisse apostolicum illum libenter concede

rem.

B

mortem Socratis profectus est, nec nisi post sexennium in eam urbem venit. Et dum huic epistolæ Xenophon respondet, Platonis scripta sæpius suggillat,quod poetas non admiserit eum perstringit, cum ipse se talem in libris præstiterit ; imo sententiam ex epistola Platonis ad Dionysium Siciliæ tyrannum carpit; quæ omnia diu post Socratis mortem evulgata sunt. Ita Xenophontis simius, cum vidisset in genuina illius epistola, cujus fragmentum apud Eusebium exstat, perstringi Platonem ob Σικελιῶτιν τράπεζαν, ipse etiam ea suggillavit quæ ad Siciliam spectabant; sed dum epistolam statim post mortem Socratis scriptam fingit, et temporum rationem violat, et seipsum prodit. Præterea, Aristippus ad filiam suam epistolam 27 mittit, cum jam Siciliæ tyrannum ipse reliquisset, et jam in Lipara insula morti vicinus esset, filiamque monet ut Athenas proficiscatur, et cum Myrto et Xantippe sanctam vitam colat; quasi tot annis post necem Socratis illæ duæ uxores in eadem domo viverent, et feminas philosophice instituerent; cum Myrto, si unquam Socratis uxor fuerit, ante ipsum mortua sit. Allatius quidem 16 ad minus annos post Lachetis magistratum vixisse Socratem vult, sed contra omnium veterum sententiam. Demetrius Phalereus satis idoneus auctor apud Laertium, Diodorus Siculus, Aristides, quibus consentit antiquus ille in Marmore Arundelliano chronographus, 'Αφ' οὗ [μετανῆλθον οἱ μετ] & Κύρου ἀναβάντες, καὶ Σωκράτης φιλόσοφ [ος ἐτ] ελεύτ [ησε βι] ο [ὺς] Ο ἔτη ἑβδομήκοντα, ἔτει ρλς, ἄρχον [τος] ̓Αθήνησι ΛάXntos: Optime certe ille sub eodem archonte ponit reditum eorum qui cum Cyro ascenderunt, et mortem Socratis. Xenophon enim, quo duce illi redierunt, ἀναβέβηκε σὺν Κύρῳ ἐπὶ ἄρχοντος Ξεναινέτου, ἐνὶ προτέρῳ ἔτει τῆς Σωκράτους τελευτῆς, « ascendit cum Cyro sub archonte Xenæeneto, anno uno ante Socratis mortem,» ut ex veterum aliquo refert Laertius. Nihil igitur in historia videtur esse certius, quam illa omnium in re notissima sententia, Socratem sub archonte Lachete mortuum esse. Et fundamentum quo nititur Allatius, quod apud Platonem Socrates in Dialogis aliquoties de iis rebus loquatur, quæ diu post Lachetis magistratum contigerunt, infirmissimum est. Veritas enim chrono

Verum ut nihil certius scriptum aliquod spurium esse probat, quam fides temporum violata; ita opera auctori alicui ascripta, sed posteriori aliquo sæculo a fictore conscripta, fere semper hac ipsa vatione se produnt, et ex violatione temporum suppositionis convincuntur. Edidit Leo Allatus. Socraticorum epistolas, quas ab illis ipsis viris, D logica ex Platonis Dialogis sumenda non est. Sci

quorum nomina præferunt, conscriptas fuisse dialogo satis prolixo vehementer contendit, sed frustra; temporum enim ratio minime patitur. Ad unicum argumentum inde ductum de oratione Polycratis in judicio Socratis habita,cujus epistola 14 mentionem facit, ita respondet ut de anno quo Socrates mortuus est, veteribus omnibus litem moveat, nec tamen hilum proficiat. Omnia enim in ea epistola et sequenti ita concepta sunt, ut nulla temporis ratio habeatur, adeoque cuncta ficta esse dilucide appareat. Euclides et Terpsion queruntur Xenophontem, cum Socrates moreretur, non Athenis, sed Lacedæmone fuisse; cum ille Lacedæmone

tum est illud Macrobii Saturnal. lib. 1, cap. 1: Annos coeuntium mitti in digitos, exemplo Platonis nobis suffragante, non convenit. » Eos certe Plato quasi colloquia habentes introducit,qui nunquam collocuti ; et ea nonnullos sæpe loquentes repræsentat, de quibus illi nunquam cogitarunt, et quæ scire minime potuerunt. 'Αναγνοὺς ὁ Γοργίας τὸν Πλάτωνος διάλογον πρὸς τοὺς παρόντας εἶπεν, ὅτι οὐδὲν τούτων οὔτε εἶπεν, οὔτε ήκουσε παρὰ ΠλάTwvoc. « Gorgias eum Platonis dialogum legisset, iis qui aderant dixit, quod nihil horum aut ipse dixerit, aut a Platone audiverit. » Idem de Phædone tradit Athenæus ; etiam de Socrate Laertius;

Φασὶ δὲ καὶ Σωκράτην ἀκούσαντα τὸν Λύσιν ἀναγι- A Vindiciarum parte, necessitas incumbit, sed et νώσκοντος Πλάτωνος, Ηράκλεις, εἰπεῖν, ὡς πολλά μου κατεψεύδεθ ̓ ὁ νεανίσκος, οὐκ ὀλίγα γὰρ ὧν οὐκ εἴρηκε Σωκράτης γέγραφεν ἀνήρ. «<< Ferunt etiam Socratem cum Platonem Lysim recitantem audisset,proh Hercules ! exclamavisse, quam multa de me adolescentulus mentitus est? Non pauca enim ex his quæ Socrates nunquam dixit, vir ille litteris mandavit. » Cum igitur Socrates aliquando in dialogo Platonis introducitur de iis rebus disserens, quæ post magistratum Lachetis contigerunt, non potest inde colligi Socratem ea ætate in vivis fuisse, sed Platonem post mortem Socratis dialogum scripsisse, illique quos ipse voluit sermones tribuisse. Omnes igitur Socraticorum epistolas ab Allatio editas, cum aliunde, tum ex temporum ratione, non ab iis quibus tribuuntur scriptas, sed ab aliquo philologo confictas fuisse constat.

Quare cum scripta sub alienis nominibus edita, ac præsertim epistolæ, hoc modo prodere se soleant, non minimo argumento est, Ignatii nostri epistolas genuinas esse, quod nihil in illis reperiri possit, quod aliam seu posteriorem ætatem sapiat, quod post 10 Trajani annum scriptas fuisse evincat. Dallæus epistolas ipsas «< accuratissime inspiciens, et diligentissime rimans, » nihil adhuc hujus generis, ut mox ostendemus, offendit. Quod si hic circumspectator cum emissitiis oculis tale nihil invenire potuit, metuendum non erit ne ab alio postea id fiat. Quibus ad sententiam nostram confirmandam prælibatis, ad ea aliquid reponendum est, quibus probare nititur vir doctissimus, episto. las Ignatii Eusebio cognitas, et tot sæculis appro. batas, nec ætati qua scriptæ, nec viri a quo editæ esse dicuntur, ingenio et moribus congruere.

B

C

Sed priusquam ad argumenta adversariorum ventilanda me accingam, non possum non observare Dallæum, qui Ignatium epistolicum in ipso operis sui limine quasi Geryonem depinxit, in disputando bicorporeum plane, vel tricorporeum apparere, et argumenta sua tum contra Eusebianas veteres epistolas, tum contra commentitias, et ipsas etiam interpolationes fabricari atque dirigere; adeoque non tantum adversus Usserium et Hammondum, sed et contra Baronium, Halloixium aliosque ex Latinis militare, nunc his, nunc illis alapam impingere. Hoc autem tam perplexe facit, ut et D lectorum oculis nebulam obtendat, et sententiæ nostræ sæpe insidias struat; dum Eusebianas, quas nostri genuinas esse contendunt, non aliis armis dejicere conatur, quam iis quibus interpolationes rejiciunt, et novas et commentitias epistolas respuunt. Profitetur ipse se « hoc Ignatianarum epistolarum negotium simul semelque totum tractare » velle, quod nos et ægre ferimus, et minime fieri debuisse contendimus. Hæc enim rerum confusa tractatio non tantum mihi negotium facessit cui perpetua distinguendi et genuina a spuriis discriminandi, hac præsertim posteriori

lectori, qui sibi fucum fieri nolit, nimiam sollicitudinem creat, qui minus attente singula consideret, et rerum differentias semper observare aut non velit, aut non possit, manifestam præjudicii occasionem ministrat. Fatemur nos libentissime multa in spuriis epistolis, multa in interpolationibus et temporum fidem pulsare, et sancti Ignatii moribus repugnare et dictionem ejus minime referre. Neque aliter fieri potuisse putamus: imo inde argumentum ducimus satis apertum et efficax, quod, cum fictor aliarum epistolarum, et interpolator verarum uterque veri Ignatii simius, et pro suo modulo archetypum caute repræsentans, tam facile atque manifeste imposturæ teneatur, tam sæpe tempora confundat, tam aliena a martyris moribus tradat, auctor Eusebianarum vel eo ipso verus Ignatius appareat, quod tempora nunquam confundat, quod nihil ab Ignatio alienum doceat.

CAPUT II.

Argumentum Dallai a tempore ductum refellitur. Ignatius nullum hæreticum nominavit. Cleobius, sive Cleobulus, primi sæculi hæreticus. Insignis S. Hieronymi locus fuse explicatur, et ab importunis Dallai conjecturis defenditur. Ignatius non scripsit contra Theodotum, sed hæresim ejus in Ebione domnavit.

Ut ea quæ vir doctissimus adversus epistolas Eusebio cognitas ex ipsis observavit, nullam omnino ad earum auctoritatem imminuendam vim habere ostendam, eodem ordine quo ille perscripsit singulatim omnia persequar. Incipit autem ab argumento a tempore ducto, et capite 10 affirmat « non pauca passim occurrere quæ statam atque immotam temporum fidem, certissimum veritatis xptptov, graviter pulsant ac convellunt. »> Ego vero e contrario assero, in fictis et interpolatis quamplurima, sed neque passim neque non pauca istiusmodi, imo plane ac prorsus nulla in epistolis quas nostri defendunt,reperiri. Sed «< earum auctor de multis hæreticis atque hæresibus post martyris demum mortem exortis, passim loquitur.» Ita ille. Nos autem cum Eusebio antiquitatum ecclesiasticarum peritissimo fatemur, Ignatium aliquas hæreses perstrinxisse, sed eas tantummodo, quæ tunc temporis,cum ille scripsit, et antequam martyrium passus est, exortæ fuerant ; idque verissimum esse contendimus. Rursum, « quosdam, inquit, ejus commatis nominat diserte, et quos non nominat, eorum tamen dogmata ita plane ac perspicue interdum exponit, ut quos intelligat dubitari non possit. » Nos utrumque libere et aperte falsum esse dicimus: et hucusque assertionum nuda contentio est; ait ille, nos negamus.

Priorem ordinem unico hoc argumento probare nititur: Epistolarum auctor « Basilidis, Theodoti et Cleobuli edit nomina in epistola ad Trallianos. At hos tres post Ignatii martyrium erupisse certo constat. » De hæreticorum horum ætate nunc non disputo, de Basilide postea acturus ; illud tantum

B

inpræsentiarum moneo, quod huic argumento re- A mentio, nihil, ut opinor, cogit. » Imo vero cogit fellendo abunde sufficiat, auctorem epistolarum hæreticorum neminem nominare voluisse,ab eorum omnium nomenclatura de industria abstinuisse. Ita enim ipse loquitur de hæreticis ad Smyrnæos scribens : Τὰ δὲ ὀνόματα αὐτῶν ὄντα άπιστα οὐκ ἔδοξέ μοι ἐγγράψαι· ἀλλὰ μηδὲ γένοιτό μοι αὐτῶν μνημονεύειν μέχρις οὗ μετανοήσωσιν. Vetus interpres : << Nomina autem ipsorum exsistentia infidelia non visum est mihi inscribere: sed neque fiat mihi ipsorum recordari usque quo pœniteant. » Quod animi propositum religiose in reliquis etiam epistolis conservavit, adeo ut nullius unquam hæretici hominis nomen ediderit. Auctor certe epistolæ ad Trallianos, ὁ δημιουργὸς τῆς θεσπεσίας motoλns, ut loquitur Synesius, Basilidem, Theodotum aut Cleobulum nunquam nominavit, sed interpolator; « omnis autem interpolatio posterior credenda est, ut loquitur Tertullianus. Eorum nomina in laciniis illius epistolæ inter miniata reperiuntur; in codice Florentino, et Latino interprete sincero non apparent; ad Baronium fortasse et Halloixium, ad nos non omnino pertinent.

B

illustris locus Epiphanii hæresi 51: "Evev xai oi περὶ Κήρινθον καὶ Ἐβίωνα ψιλὸν τὸν ἄνθρωπον κατές. Χον, καὶ Μήρινθον, καὶ Κλεόβιον είτουν Κλεόβουλον, id est, et Cleobium sive Cleobulum. Hæc enim satis aperte ostendunt eumdem hæreticum ab aliis Cleobium, ab aliis Cleobulum nominari solitum,ut eumdem hæreticum alii Saturnilum,alii Saturninum vocabant. Hunc autem Cleobium,sive Cleobulum cum Ebione et Cerintho Christum nudum hominem prædicasse docet Epiphanius: et eamdem hæresim Theodotum docuisse noscitur, cui Cleobulum adjungit interpolator. Sua igitur Cleobulum obscuritas non tegit. De Theodoto autem miniato, qui ad nos nihil, miras nobis difficultates creat et turbas concitat. Nam quod eum ad a. D. 194 refert, quid ad nos, qui interpolatorem aliquot post sæculis natum putamus? Quod clamat Usserium <«<< eo ducere, ut Theodadem pro Theodoto, præter omnium codicum Græcorum Latinorumque fidem,reponamus,» magnam viro integerrimo injuriam facit.Usserius certe interpolatoris defensionem non suscepit,quem ipse primus detexit et confixit ; neque quidquam contra codicum fidem fecit, sed pro singulari qua uti solebat diligentia, codicem Baliolensem, non Theodotum, sed Theododum habere indicavit, quod commune aliquid cum coxd: habere tantummodo monuit. Iniquissimæ igitur sunt vociferationes et calumniæ, quibus virum accuratissimum onerat.

Sed movet»> virum doctissimum «Hieronymi locus contra Helvidium disputantis, diserte Ignatium C inter apostolicos scriptores primum recensentis qui adversus Ebionem, et Theodotum Byzantium, et Valentinum scripserunt. » Caute hæc primum, et indefinite: movet hominem, sed quo,non ostendit; ut quid putet non addit; quid inde colligat,nos latere voluit. An movet ut Ignatium inter apostolicos scriptores non numeres,cum Hieronymus ipse eum diserte inter eosdem numeret? An movetut existimes

Atque hæc ad 10 caput responsio sufficere posset, nisi cum illa verba ex « suo Ignatii simio » ad Trallianos adducit: «< Fugite etiam ipsius nequissiminepotes, Theodotum et Cleobulum, » occasionem arriperet Usserium etiam et Hammondum suggillandi. « Ceobulum, inquit,listum sua obscuritas ita tegit, ut argui non possit. » Imo vero adeo perspicuum est Cleobulum illum inter vetustissimos hæreticos a SS. Patribus esse recensitum, ut si eum nominasset ipse auctor epistolæ ad Trallianos, nulla inde ei de antiquitate lis moveri posset. Cleobulus enim, sive Cleobius, Simonis discipulus fuit; unde Cleobiani cum Dositheanis et Gorthenis aliisque antiquissimis hæreticis numerati sunt. B. Theodoretus Hæret. fab. lib. 1, cap. 1, de Simonianis: 'Extñode τῆς πικροτάτης ἀνεφύησαν ῥίζης Κλεοβανοί lege Κλεοβιανοὶ] Δοσιθεανοί, Γορθηνοί, Μασβόθεοι, Αδριανισταὶ, Εὐτυχηταί, Κανισταί. Et lib. n, c. 1, ubi testatur Deum zizaniorum magnam partem in triticum convertisse, hæc habet: Kai papтupovσ! xai πόλεις καὶ κῶμαι καὶ τῶν Σίμωνος καὶ τῶν Μενάν δρου, καὶ Κλεοβίου, καὶ Δοσιθέου, καὶ Γορθέου, καὶ ̓Αδριανοῦ, καὶ Σατορνίλου, καὶ Βασιλίδου, καὶ Ἰσιδώρου, καὶ Καρποκράτους, καὶ Ἐπιφάνους, καὶ τῶν D ἄλλων ἀπαξαπλῶς τῶν τοιούτων ζιζανίων ἀπηλλαγ ·μéva.Auctor Imperfecti operis in Matthæum, homil. 48 « Venerunt enim Dositheus et Simon et Cleonis [lege Cleobius]. Hæc illi ex antiquissimo rerum ecclesiasticarum scriptore Hegesippo, apud Eusebium lib. IV, c. 22, qui Cleobium hunc in prima hæreticorum classe collocat : Αφ ̓ ὧν Σίμων, ὅθεν Σιμωνιανοὶ, καὶ Κλεόβιος, ὅθεν Κλεοβιανοὶ, καὶ Δοσί θεος, ὅθεν Δοσιθεακοί. Cleobius igitur Simoni synchronus ipso Ignatio martyre antiquior fuit. Sed «<ut hunc Cleobulum eumdem, inquit, cum Cleobio illo fuisse putemus, cujus fit aliquoties apud scriptores

interpolatorem nomen prodidisse Theodoti Ignatio junioris, quod nemo nostrum negat? An movet Hieronymus ut hoc putes, qui interpolatorem, utpote se multo juniorem nunquam vidit? Utcunque sit,undecunque aut quocunque moveatur Dallæus, et Usserius et Hammondus vapulat. Prior, quod << videatur Hieronymum capere non de epistolis,sed de alio aliquo Ignatii opere quod illius avo exstiterit, nostro desideretur. » At Usserius de tali opere nihil tantummodo ait, id quod verissimum esse omnes concedent : « Si Theodoti Coriarii in aliquo opere nomen Ignatii præferente facta fuerit mentio, manifesta doypapiac ex ipsa temporum convincatur ratione. » Non asseruit tale opus Hieronymi ætate exstitisse, non alios Ignatio libros affinxit Usserius, ut frustranea plane sit tota hæc adversus eum instituta disputatio. Et cum errores Theodoti in his epistolis apertissime refutari ait, ne id quidem quisquam negat. Nulli autem alii errores Theodoti in illis refutantur, nisi qui ad Ebionæos perti

« ПредыдущаяПродолжить »