Изображения страниц
PDF
EPUB

tullianus adeo subacti judicii, adeo sedati ingenii A Tertullianus, nisi quod et Ignatius. Cum autem fuit ut nelli unquam viro in Ecclesia celebri contradiceret,cum ipse ab Ecclesia recesserit, et adversus cam quamplurima acerbe et petulanter scripserit ? Præterea, vel ipsis judicibus adversariis, hæc consequentia non est necessaria. De aliis enim, Tertulliano junioribus, quos Ignatio contraria docuisse vult, ita disputat Dallæus, ut illi vel ignoraverint, ve! ista quibus contraria docuerint in Ignatio non viderint, vel epistolas tanquam fictas contempserint. Si autem hæc de aliis dici possint, cur non et de Tertulliano? Certe Salmasius, Blondellus, et Albertinus hanc consequentiam potius admitterent, qui epistolas diu ante ævum Tertulliani fictas putarunt; et si Dallæus non admittat, in disputatione sua principium petit, dum ex Tertulliano sic probet epistolas non exstitisse, cum argumentum nihil valeat, nisi quis concedat easdem post Tertulliani tempora fuisse suppositas. Si enim ante Tertullianum fuerunt fictæ, el potuit ille cognoscere, et debuit contemnere.

[ocr errors]

Ignatius addal, xwpic Toútwv, sine episcopis, presbyteris et diaconis Ecclesia non vocatur, eadem notione sine dubio locutus est Tertullianus, saltem adhuc in Ecclesia catholica manens. Nam cum de ecclesiis apostolicis loquitur, hæc habet: Habemus et Joannis alumnas ecclesias. Nam etsi Apocalypsin Marcion respuat, ordo tamen episcoporum ad originem recensus in Joannem slabit auctorem. Et De præscriptione hæreticorum, cap. 32 Edant ergo origines ecclesiarum suarum; evolvant ordinem episcoporum suorum, ita per successiones ad initia decurrentem, ut primus ille episcopus aliquem ex apostolis vel apostolicis viris, qui tamen cum apostolis perseveraverit, habuerit auctorem et antecessorem. Hoc enim modo Ecclesiz apostolicæ census suos deferunt: sicut Smyrnæorum Ecclesia_Polycarpum ab Joanne collocatum refert; sicut Romanorum Clementem a Petro ordinatum itidem. Perinde utique et cætera exhibent, quos ab apostolis in episcopatum constitutos apostolici seminis traduces habeant. Cum igitur proprie et catholice de Ecclesia loquitur, ostendit se idem omnino sentire quod sentiebat Ignatius, eam sine episcopo integram esse non posse. De vocabulo quidem Ecclesiæ ita sæpe loquitur, ut et hæreticis tribuat; quos in Ecclesia proprie dicta esse nec ipse, nec quisquam alius agnovit. Faciunt, inquit, favos el vespæ; faciunt ecclesias et Marcionistæ; sed quam inique illud nomen iis attribuatur docet: Habet quidem illa ecclesias,

Sed interim videamus quidnam illud Tertulliani decretum sit, quod Ignatianum adeo aperte refigit et proculcat. Nempe : Ubi tres, Ecclesia est, licet laici. Hæc Tertullianus. At Ignatius, xwpic toúTwv, id est sine episcopis, presbyteris et diaconis Èxxλŋsía òù xaλettat. Quæro primo, ubi hæc a Tertulliano scribuntur? Respondetur, libro De exhortatione castitatis. At S. Augustinus Tertullianum fa ctum hæreticum docet secundas nuptias, contra doctrinam apostolicam, tanquam stupra damnare, C sed suas tam posterns quam adulteras; quarum si quod in eo opere facit. Qui autem contra doctrinam apostolicam scripsit, licet S. Pauli epistolas nossel,nonne et contra Ignatianam scribere potuit, licet ejus epistolas haud ignoraverit? Hunc ipsum librum Nicephorus memorat tanquam adversus Ecclesiam scriptum, καὶ ἰδικῶς κατὰ τῆς καθόλου Εκκλησίας βίβλον συντάττει· οὐδὲν δὲ ἧττον καὶ περὶ Σωφροσύνης ἔτερον σύγγραμμα καταλείπει, καὶ περὶ Μονογαμίας ἔτερον. Cum igitur contra Ecclesiam catholicam scriberet, hæc habuit: Ubi tres, Ecclesia est, licet laici. Pariter et de fuga in persecutione, jam adultior Montanista in hunc modum loquitur: Non potes discurrere per singulos? sit tibi et in tribus Ecclesia. Hæc ille ex Montanistarum disciplina; contra quam ipse catholicus scripsit: Hodie presbyter, qui cras laicus: nam el laicis sacerdotalia injungunt. Aliter de hac ipsa re locutus est dum catholicus fuit: Ubi tres, id est Pater et Filius et Spiritus sanctus, ibi Ecclesia quæ trium corpus est. Quidquid autem de illo loco senserit: Ubi duo vel Ire in nomine meo congregantur,ego in medio eorum sum 27, de præsentia Christi id accepit, quæ aliquo sensu Ecclesiam facere videtur, etsi Christus id non dixerit. Ita ipse alibi, In uno et altero Ecclesia est, Ecclesia vero Christus. Quod adeo non repugnat Ignatio, ut ipse etiam dixerit: Ubi est Christus Jesus, illic catholica Ecclesia. Vihil itaque adhuc dixit 20.

27 Matth, xvIII,

D

censnm reguiras, facilius apostaticum invenias quam apostolicum. De Ecclesia etiam myslice loquitur lib. De pudicitia, cap. 21: Nam et Ecclesia proprie et principaliter ipse est spiritus, in quo est trinita s unius divinitatis, Paler, et Filius, et Spiritus sanctus. Illam Ecclesiam congregal, quam Dominus in tribus posuit.Atque ita exinde etiam numerus omnis qui in hanc fidem conspiraverit, Ecclesia ab auctore et consecratorc censetur. Et ideo Ecclesia quidem delicta donabit, sed Ecclesia Spiritus per spiritalem hominem, non Ecclesia numerus episcoporum. Cum igitur Tertullianus nunc Ecclesiæ vocabulum proprie sumat, pro tali, scilicet, qualem apostoli constituerunt, nunc improprie, et in alia notione, ut cum spiritum esse dicit,cum idem nomen hæreticorum conventibus tribuit, aut tribus laicis, quos ipse sacerdotes vocal sensu aliquo, (tam enim verum est ex Tertulliani sententia, quod tres laici sunt tres sacerdotes, quam quod ubi tres laici Ecclesia est) cum, inquam, tam improprie de Ecclesia loquatur, illud decretum Ignatiano minime contrarium est, cum Ignatius de Ecclesia proprie et integre accepta loquatur, eodem modo quo alibi Tertullianus, quo S. Cyprianus, qui Tertullianum magistrum vocavit : Illi sunt Ecclesia, plebs sacerdoti adunata, et pastori suo grex adhærens. Unde scire debes episcopum in Ecclesia esse,et Ecclesiam in

episcopo, et si qui cum episcopo non sunt, in Eccle- A Marcionitas notat, qui Christum phantasma dice_ sia non esse, epist. 69; eodem quo Optatus pariter Africanus Ecclesia certa quædam membra habet, episcopos, presbyteros, diaconos et turbam fidelium; eodem quo Victor Vitensis etiam Africanus: Quibus autem persequar fluminibus lacrymarum, quando episcopos, presbyteros, diaconos, et alia Ecclesiæ membra ad exsilium eremi destinavit.

C

rent; idque probat ex Joanne apostolo. At Ignatius eorum doctrinam perstringit: eum igitur Joanni testem addidisset Tertulliauns, si hominem nosset. Quasi vero Ignatii testimonio opus esset ad eam rem, cujus testem apostolum habuit. Imo vero non lantum opus non eral ut eum adhiberet; sed et absurde fecisset, si adhibuisset. Primos enim auctores ejus sententiæ notat, el eorum antiquitatem probat; ostendit eos adeo præcoquos, ut ætate apostolorum exstiterint; id vero ut confirmet, apostolum ipsum testem adducit, qui eos Antichristos pronuntiavit negantes Christum in carne venisse. Jam vero quam absurdum fuisset Ignatii testimonium adjicere, qui a. D. 107 scripsisse perhibetur, et phantasticos damnasse. An ex illius epistolis liquere potuit, tam præcoquos Marcionitas fuisse, ut antequam S. Joannes epistolam scripsit, eos exstitisse compertum sit? An quod Ignatius morti vicinus moneret Christianos, ut sibi caverent ab iis, qui falsam doctrinam in Ecclesia spargere tunc temporis conabantur, inde concludere potuit Tertullianus, eos eadem tot annis ante docuisse? Sed neque hic, inquit, neque uspiam in toto contra Marcionem opere Ignatii meminit, cujus lam multæ leguntur adversus Marcionica figmenta sententiæ. Non meminit quidem Ignatii, qui nullius meminit; in toto contra Marcionem opere nec unum quidem ccclesiasticum scriptorem citat; Scripturis, traditione, rationibus pugnat et quidem Ignatianis, nec ex Ignatio nominatim sententiam aliquam, nec ex alio

Secundo, colligit Ignatium nostrum Tertulliano fuisse ignotum, quia cum non solum antecessores suos, sed ipsorum etiam hæresiarcharum contemporales nominalim recenseat, Ignatium ne nominavit quidem; videamus quam recle. Tertullianus scribens adversus Valentinianos, observat primo eorum originem in Valentino, ejus sequaces notat, Colarbasum, Ptolemæum, Heracleonem,Secundum, Mar- B cum et Theotimum, qui quamvis Valentiniani dicerentur, multum tamen a Valentino discrepabant. Statuit igitur primo cum principalibus agere, non cum ducibus, ut loquitur, passivorum discipulorum; secundo, lectoribus persuadere conatur se non finxisse materias, hoc est, dogmata illis attribuisse quæ ipsi non propalabant; quod ea non solum antecessores sui, sed ipsorum hæresiarcharum contemporales instructissimis voluminibus et protulerunt et retuderunt. Deinde eos nominat, qui illa instructissima volumina scripsere, quibus omnes illas hæreticas opiniones exposuerunt atque refutarunt, quos ipse ut in hoc scribendi genere assequatur oplat. Horum primus Justinus philosophus et martyr, qui non tantum contra Marcionem insignia volumina, sed et alium librum contra omnes hæreses scripsit,quopiam describit. Si Ignatius epistolas ideo non ut testatur Hieronymus in Catalogo. Secundus est Miltiades ecclesiarum sophista, quem, eodem Hie. ronymo teste, scimus scripsisse adversus Montanom volumen præcipuum. Tertius est Irenæus, cujus instructissimum volumen adversus Valentinianos exstat. Quartus, quem Proculum nominat, quis sit ambigitur, quæ scripserit, opinor, ignoratur. Jam vero an æquum postulat vir doctissimus, cum requirit, ut Ignatius hoc loco inter hos quatuor viros memorelur, aut penitus Tertulliano ignotus judicetur? An Ignatius instructissimum aliquod adversus hæreticos volumen scripsit ? an ille eorum nomina, ætates et opinionum portenta exploravit, et in apertum produxit ? an perversorum dogmatum insaniam aut rationibus, aut Scripturæ testimoniis D reludit? an ea ætate vixit, qua Justinus, aut Miltiades, aut Irenæus, qui hic hæresiarcharum contemporanei nominantur? an ea vel copia vel elegantia scripsit, ut eum in opere isto Tertullianus optarel assequi? Nihil horum in Ignatio reperimus, quæ omnia in illis spectabantur, quos nominavit Tertullianus, et propter quæ eos omnino nominavit. Absonum est igitur Ignatium inter illos quærere, iniquum flagitare; Tertullianum affirmare ideo eum penitus ignorasse, quod eo loci non nominaverit, ab omni ratione alienum est.

Tertio Tertullianus fuisse præcoquos et abortivos

scripsisse dicendus est; omnes etiam libri qui aliquid præclare contra Marcionicam hæresim continere reperiuntur, spurii et commentitii censendi sunt. Tertullianus non tantum in hoc, sed in toto quod exstat opere, nullam unquam sententiam ex ullo scriptore ecclesiastico totidem verbis nomine citato excerpsit. Barnabam nominat, sed ut auctorem epistolæ ad Hebræos, quæ nunc S. Pauli creditur. Hermam citat, quem nunc ut authenticum admittit, nunc ut apocryphum despuit. Clementem audat ut Romæ episcopum, non ut epistolæ scriptorem. Christianos aliquot ad gentes, apòc "Eλnvas, Opuscula condidisse, dicit, neminem nominat. Cujusdam hæc verba recitare videtur : Quoniam quidem desponsata est Maria, idcirco et ab angelo, et ab apostolo mulierem pronuntiatam desponsata enim quodammodo nupta; sed an scripta fuerint, non docet, et ipsa affert tantum ut refutet. Justinum, Irenæum, Miltiadem, Proculum semel nominat, quos et se sequi professus est. Præter hos ille, qui quamplurimos hæreticos, ducentos pene ethnicos laudat, neminem ex scriptoribus ecclesiasticis nominare dignatus est; et ex eorum quos nominat scriptis ne una quidem sententia ad refutandos hæreticos, aut doctrinam aliquam Christianam confirmandam, tanquam testimonio, aut sub specie auctoritatis utitur. Silentium igitur Tertulliani nihil

B

plinam magistrorum. Ita auctoritatem ejus diminuit, quem ipse producit et hoc etiam fecit cum non Barnabæ ipsius epistolam citaret, sed cam quæ scripta est ad Hebræos, quæ nunc in canone est, et S. Pauli Epistola creditur. Imo vero quorsum catholici Tertulliano, vel ipse sibi objiceret testimonium scriptoris ab Ecclesia tantum probati, qui totam ipsam Ecclesiam sprevit ac despuit? Sed revera Ignatiana talia non erant, ut a catholicis in hac causa recte et apposite adhiberentur; neque enim quæstionem spectabant, quæ tunc agitabatur, neque ad catholicorum sententiam confirmandam nisi obtorto collo adduci potuerunt, aut cum scriplura Hermæ conjungi, quæ sola machos amat, ut loquitur Tertullianus. Quæstio enim erat, an Christiani, ob crimen mochiæ ejecti per pœnitentiam recipi in Ecclesiam deberent. Ignatius autem nihil de mochis habet, nihil de iis, qui dum intra ecclesiam sunt, aut illud, aut aliud quodvis grave crimen perpetrant. Ille ad unitatem ecclesiasticam hortatur Philadelphenses, et ad consensum cum episcopo suo Quotquot enim Dei sunt et Jesu Christi, inquit, isti cum eo sunt: et quotquot utique pænitentes veniunt in unitatem Ecclesiæ, isti Dei erunt. Ac rursus post pauca: Ubi divisio est et ira, Deus non habitat. Omnibus igitur pænitentibus dimittit Deus, si pœniteant in unitatem Dei, et concilium episcopi. Hæc Ignatius noster de hæreticis el schismaticis loquitur ad unitatem Ecclesiæ et concilium episcopi redeuntibus. Omnia quæ utramque sententiam antecedunt aut sequuntur, hoc verissimum esse evincunt. Nihil ille de machis, nihil de sicariis, de idololatris nihil. Φεύγετε μερισμὸν καὶ xxxоôtôαoxαλlaç, inquit, et hoc argumentum late persequitur. Schismaticis et hæreticis persistentibus æternum supplicium minatur, resipiscentibus receptionem suadet et salutem spondet, quibus receptio in Ecclesiam negata nunquam fuit. Imo gravissima peccata extra Ecclesiam a schismaticis aut hæreticis perpetrata, etiam Montanistis judicibus, receptionem in Ecclesiam pœnitentibus non præcludebant. Cui enim dubium est, ait Tertullianus hoc ipso De pudicitia libro, hæreticum institutione deceptum, cognito postmodum casu, et pænitentia expiato, et veniam consequi, et in Ecclesiam redigi? Hæc igitur Ignatiana ad eam quæstionem non spectabant, nec a catholicis usurpari in ea re poterant ; quod igitur Ignatius noster in eo libro non nominetur, nec cum catholicis,nec Tertulliano ignotum fuisse ostendit.Ita conjecturis ex Tertulliani silentio male natis, totique capiti octavo,quod ad nos spectat, responsum est

ad Ignatii epistolici auctoritatem imminuendam valet. A ducere, idoneum confirmandi de proximo jure disciQuarto, Ignatium nostrum non tantum Tertulliano, sed et catholicis ejusdem ævi ignotum fuisse aliunde deprehendit. Scilicet, catholici lapsos, etiam machos, per pænitentiam in Ecclesiam admittebant. Tertullianus, Montani sectator, lib. De pudicilia, catholicos oppugnat. Ignatius docet pænitentes esse suscipiendos. Ergo nec Tertulliano, nec catholicis nolus fuit. Ain vero, ergo nec Tertulliano, nec catholicis notus fuit, vel quod idem est, et Tertulliano et catholicis ignotus fuit? idque hinc deprehendi putas? Utrumque certe non sequitur. Pro alterutro quidem species aliqua argumenti est, pro utroque nulla. Liber quidem De pudicitia ita scriptus est, ut plerumque primo Psychicorum, id est catholicorum objecta, dein Tertulliani Montanistæ responsiones contineat. Objecta autem illa vel omnia et sola fuerunt, quæ catholici hæreticis opponebant, et ad quæ a Tertulliano responsionem exspectabant atque postulabant ; quod si factum putemus, tum Tertullianus censeri non potest Ignatium ideo ignorasse, quia eum non nominabat ; neque enim pro se nominare potuit, neque adversus se nominare debuit, nisi eos tantum, quorum auctoritas ei objiciebatur. Vel objecta hæc Tertullianus sibi ipsi fecit, cum delectu et pro arbitrio, et non ex præscripto catholicorum, quod verisimillimum est; et tum inde colligi nullo modo potest, omnibus illius ævi catholicis ignotum fuisse Ignatium nostrum, quod Tertullianus eum non nominaverit, qui objecta non ab illis accepit, neque omnia quæ illi objicere aut possent aut solerent traclavit, sed ipse sibi prout ipsi visum est objecit, quo facilius solveret. Male igitur vir doctissimus et Tertulliano et catholicis hoc argumento Ignatium nostrum ignotum fuisse colligit. At quædam de ecclesiasticis scriptoribus adduxerunt vel catholici, vel Tertullianus pro catholica sententia; hoc saltem negari videtur non posse. Cur non igitur Ignatium inter ecclesiasticos scriptores nominarunt, nisi quod eum non noverunt ? Respondeo, si ullus omnino ut ecclesiasticus scriptor in illo opere fuerit testis productus, unus tantum fuit, scilicet, Hermas: qui tamen non ut ecclesiasticus, sed ut canonicus scriptor produci videtur, ad cujus auctoritatem imminuendam Tertullianus respondet, quod ejus scriptura divino instrumento non meruisset in- D cidi; quod nemo unquam respondisset de auctore, qui a nemine pro canonico haberetur, aut qui simpliciter ut ecclesiasticus tantummodo proponeretur. Præterea Tertullianus diserte cavet in hoc ipso opere,ne quisquam, præter scriptores canonicos, eam litem disceptet. Nam non tantum ad Herme Pastorem, cum picto pastore in calice collatum respondet: At ego ejus Pastoris scripturas haurio, qui non potest frangi, sed et cum pro sua sententia Barnabam laudat, et Hermæ præfert, id non sine præfatione facit: Volo tamen ex redundantia alicujus etiam comitis apostolorum testimonium super

C

Proximus, cui ignotus fuisse dicitur Ignatius noster, est Caius quidam, ut videtur, cujus scripta omnia perierunt. Si libri ejus exstarent, forte ex iis aliquid certi haberemus, quo hæc conjectura liquido refelli posset. Nunc cum fragmentum quod dam quoddam tantummodo apud Eusebium exstet, idque sine nomine, cui argumentum innititur: multo nobis dif

B

quod dicitur credibile videretur, nisi eis refragarentur primum quidem divine Scripturæ, deinde fratrum quorumdam scripta Victoris ætate antiquiora, quæ illi adversus gentes pro veritate, et contra su temporis hæreticos scripserunt. Justinum intelligo, eti Miltiadem, et Tatianum, ac Clementem, aliosque quamplurimos, in quorum omnibus libris Christus ut Deus repræsentatur. Nam Irenæi quidem, et Melitonis, et reliquorum scripta quis est qui ignoret, quæ Christum Deum simul atque hominem prædicant? Quibus verbis videtis eum proferre velle quorumdam fratrum scripta, tempus assignare ante Victoris ætatem, auctores certi generis indigitare, eos, nempe, qui adversus gentes et hæreticos sui temporis ex professo scripsere. Observare potestis aliorum complurium nomina de industtia ab ipso fuisse omissa, eorum præcipue, qui maxime erant noti. Causam igitur Caius non assignavit, ob quam Ignatium nominaret; cur autem eum omitteret,foptimam et opportunissimam prodidit. Nullum igitur ex silentio hujus fragmenti Ignatio nostro periculum.

Idem judicandum de Clemente Alexandrino, inquit. Imo vero de Clementis Alexandrini silentio nihil liquando affirmari,nihil inde certo concludi potest. Quamplurima enim ejus scripta perierunt, ut 'YлоTVпÓσεшv libri vin, De paschate lib. 1, De jejunio disputatio, De obtrectatione lib. 1, De canonibus ecclesiasticis et adversus Judaizantes lib. 1. Utrum Ignatii in illis vel eorum aliquo meminerit, necne, nemo certo affirmare potest. In Admonitione

ficilior hæc provincia redditur, sed et conjectura A θρωπον καταγγέλλοντα τὸν Χριστόν ; Ac fortasse id simul multo debilior. Si sæpiuscule Caius ille in libris suis Ignatium nostrum nominasset, quod ab illo fieri potuisse nemo certe, præter Dallæum, negare potest (vixit enim tertio sæculo, postquam fictæ dicuntur Ignatii epistolæ Salmasio, et Albertino); nihil tamen id nos juvat,ad quos illi non pervenerunt. Ex intituto auctoris, et modo scribendi nihil reponere licebit, quod de Irenæo, Tertulliano, Epiphanio fecimus. Ad argumentum igitur e fragmento productum ex solo fragmento respondere possumus. Illud autem sic se habet: Artemon docebat Christum esse purum et nudum hominem, Ignatius contrarium docuit. Recte. Qui Artemonem sequebantur, asserebant doctrinam suam esse antiquam, usque ad Victorem durasse, a Zephyrino esse mutatam. Caius producit econtra eos qui ante Zephyrinum scripsere, qui Christum et Deum et hominem prædicarunt. Inter eos Ignatium non nominat ; ergo eum ignorabat. Ut Caium ideo ignorasse Ignatium constet, quia eum non nominavit,necesse est ut etiam constet eum omnes,quos idem scripsisse norit, nominasse.Id vero constare non potest;erant enim quamplurimi qui ante Zephyrinum scripsere, et Christum Deum et hominem dixere,quos neque Caius nominat, neque ignorasse censendus est. Imo certum est Caium aliquorum testimonia omisisse quæ cognovit, et, quod rem nostram propius spectat, ideo nonnulla præteriisse, quod ea omnibus nota putaret, in quorum numero merito sane Ignatius ponendus est omnium notissimus ; fatente etiam viro doctissimo, si episiolas illas scripsit, eas non potuisse non omnibus esse cognitissimas, sine qua assertione argumentum negans nullius esset ponderis. Præterea, certi generis scriptores incertus ille auctor statuit producere,non autem alios,in quo genere S. Ignatius minime recensebatur, eos, scilicet, qui adversus gentes scripserunt, et ex professo adversus hæreticos. Videmus igitur illius institutum atque propositum fuisse tales auctores producere, qualis Ignatius non fuit; tales omittere, qualis Ignatius omnino fuit. Ex silentio igitur Caii non potest inferri ignoratio Ignatii, Hæc omnia in verbis ab Eusebio laudatis reperiuntur. Cum enim dicerent Artemonici antiquiores omnes, etiam apostolos,eorum doctrinam tradidisse, eamque in Ecclesia custoditam fuisse usque ad Victoris D episcopatum, et sub Zephyrino pontifice demum esse adulteratam ; contra hæc sic Caius ille, qui sub Zephyrino, vel non multo post scripsisse putatur : Ην δ' ἂν τυχὸν πιθανὸν τὸ λεγόμενον, εἰ μὴ πρῶτον μὲν ἀντέπιπτον αὐτοῖς αἱ θεῖαι Γραφαί· καὶ ἀδελφῶν δέ τινων ἐστὶ γράμματα πρεσβύτερα τῶν Βίκτορος χρόνῶν, ἅ ἐκεῖνοι πρὸς τὰ ἔθνη ὑπὲρ τῆς ἀληθείας, καὶ πρὸς τὰς τότε αἱρέσεις ἔγραψαν λέγω δὲ Ἰουστίνου καὶ Μιλτιάδου, καὶ Τατιανοῦ, καὶ Κλή μεντος, καὶ ἑτέρων πλειόνων, ἐν οἷς ἄπασι θεολογεῖται ὁ Χριστός. Τὰ γὰρ Εἰρηναίου τε καὶ Μελίτωνος καὶ τῶν λοιπῶν τὶς ἀγνοεῖ βιβλία, Θεὸν καὶ ἄνε PATROL. GR. V.

Cad gentes, in tribus Pædagogi libris, in tractatibus duobus, quorum nunc unus, nunc alter locum octavi libri Stromateon occupabat, qui jam tandem ambo exstant, nullum omnino scriptorem Christianum nominat Clemens. At in libris Stromateon plurimos gentiles et Christianos nominat Ignatium nunquam. Plurimos quidem gentiles nominat, sed quid hoc ad Ignatium? non paucos etiam hæreticos citat, sed nec inter eos Ignatius requirendus est. Christianos, hoc est catholicos non plurimos, sed paucissimos nominat, tres certe tantum, si modo et illi catholici omnes sint, Barnabam, Clementem, Hermam, omnes certe tanquam S. Paulo coævos, et tanquam sacros potius quam ecclesiasticos scriptores. Κλήμης, inquit, ὁ ἀπόστολος, ὁ ἀπόστολος Βαρνάβας, θείως ή δύναμις ἡ τῷ Ἑρμᾷ κατ' ἀποκάλυψιν λαλοῦσα. Scriptorem catholicum secundi ævi ne unum quidem nominat: si lgnatium prætereat, præterit et Polycarpum, et Papiam, et Quadratum, et Aristidem, et Justinum, et Melitonem,et Athenagoram, et Dionysium, et Hippolytum,et Hegesippum,et Irenæum ; quos omnes eum ignoravisse non puto,magis quam magistrum suum Pantænum. Sed mirum est, inquit, qui vel ex una Clementis ad Corinthios epistola tria quatuorve loca in Stromateon opere descripsit ; nihil in tam multis Ignatii,ne sententiam quidem unum reperisse quam notaret. Cur non et Barnabam etiam producit, qui sæpius

9

in eo opere laudatur ? cur non et Hermam, qui A
adhuc frequentius adducitur ?Quicunque Clementis
Stromateas probe novit, nunquam mirabitur ab eo
Ignatium esse præteritum, tres reliquos toties ci-
tatos. Instituit illic gnosticum suum, non vulgari-
bus theologiæ principiis imbutum, sed ultra alio.
rum Christianorum sortem elevatum,et ut magister
Origenis mystica quæque et anagogica ubique se-
ctatur; qualia in Barnabæ epistola, et Hermæ Pas-
tore plurima occurrunt, in simplicissimis et moni-
torum tantummodo salubrium plenis Ignatii episto-
lis non reperiuntur. Sed dices, etiam Clementis epi-
stola simplicitatem apostolicam spirat: ex illa vero
tria quatuorve loco affert. Ita sane. Sed Clemens
Alexandrinus etiam in illa aliquid non simplex et
vulgare animadvertit, sed γνῶσιν τελειοτέραν præ Β
se ferens, quod ex illa non semel excerpit. Obser.
vat Clementem Romanum differentias eorum qui
sunt probati in Ecclesia, describere, et inter eos
ponere τὸν δυνατὸν γνῶσιν ἐξειπείν, eum igitur lo-
cum bis citat, tum in primo libro, tum in sexto.
Observat eum τύπον τινὰ τοῦ Γνωστικοῦ ὑπογρά
getv, formam quamdam Gnostici describere,ad quam
omnes pene epistolæ partes miro modo refert libro
quarto. Notat et mundos ejus post oceanum, quos
cum Platonicis confert. Talia apud Ignatium no-
strum invenire non erat. Silentium igitur Alexan-
drini non indicat Ignatiana non fuisse, sed ad
informandum Gnosticum, ad [mysticam, et anago-
gicam, tropologicamque doctrinam illustrandam,
aut philosophiam excolendam minime idonea.

C

Sed certum et definitum nobis locum indicat Stromateon opere l. vii, p. 764, quo sine dubio Ignatii nomen posuisset Clemens,si epistolas ejus unquam vidisset. Mira quidem hæc perpicacia, et scribendi moris apud veteres accurata observatio, quæ quo quisque loco quemlibet se antiquiorem nominare debuerit, indicare potuit. Ubi tradit hæreticorum sectas Adriani demum Augusti temporibus coalescere cœpisse, opportunus erat locus Ignatiana nostra commemorandi.Quid vero,an aliquid in suam sententiam ex Ignatianis trahere potuit? An Ignatius illi idoneus testis fuit, ex quo probaret hæreticos non nisi sub Adriani imperio cœpisse, cum ipse ante Adrianum sub medio Trajani imperio passus sit? Non hoc vult vir doctissimus; ad sententiam suam confirmandam non potuit Cle- D mens Ignatium nominare, debuit ad refellendam. Duram profecto legem scriptoribus antiquis figit, qui necessitatem iis imponit citandi clarissimos Ecclesia antistites contra suam sententiam. Neque hoc vult vir doctissimis; quid igitur? Ignatianas epistolas traditioni suæ apertissime repugnantes si scivisset, aliquid certe fecisset, quod non fecit; quid autem hoc est ? vel eas refutasset; imo vero hoc nunquam fecisset. Quisquamne veterum Christianorum eam de antiquioribus Patribus et episcopis de apostolorum discipulis et martyribus opinionem, de seipso eam præsumptionem habuit, ut eos ideo

produceret, quo refelleret et refutaret, quo aperti mendacii et falsi testimonii reos teneret ?Verum si hoc non fecisset, suam ipse traditionem ad harum normam correxissst. Ante dixerat opportunum hunc locum esse Ignatiana nostra commemorandi, nunc, si commemorasset, sententiam suam correxisset ; at eam aliter corrigere non potuit,nisi totam oblitterasset atque expunxisset. Hoccine autem huic loco opportunum esse potuit,quod totum everteret et expungeret? Hæc omnia meræ sunt conjecturæ, et quidem infelicissimæ, nec Ignatii epistolis, nec proposito Clementis ullo modo convenientes. Clemens non omnes hæreses respexit,sed aliquas tantum,sua ætate maxime conspicuas et scriptis etiam ubique tunc temporis celebres, quibus maxime catholici vexabantur, cum antiquiores aliæ jam pene evanuissent. Harum initia aliquo modo indicat, Ecclesia posteriores ostendit,nec tam quidem antiquas quam ipsi jactitabant. Quod enim Basilides Glauciam magistrum suum assereret, quem discipuli ejus Petri interpretem fuisse affirmabant;quod Valentiniani ad Theodadi, tanquam S. Pauli discipulum hæreseos suæ originem referrent; hæc omnia quasi non satis certa rejecit, et quæ harum hæreseon antiquitatem minime probarent. Aliter satis novit omnium eruditissimus Clemens,non tantum sub Trajano ante Adrianum,non tantum sub tempore martyrii Ignatiani, ut ipse Ignatius indicat sed etiam ævo apostolorum hæreticos aliquos exstitisse, ut et historia ecclesiastica, et ipsæ etiam S. Scripturæ testantur. Iniquissimum igitur est hoc loco postulare, ut Clemens Ignatium nostrum, si scivisset, citaret; ab omni ratione alienissimum, ignoravisse eum, quod non citaverit, concludere.

Verumenimvero eadem est, inquit, et alterius cujusdam Clementis sententiæ ratio. Ille enim statuit Christum unum tantum annum in terris prædicasse ; at Ignatius noster diserte scribit Dominum tribus post baptismum annis prædicavisse evangelium. Imo vero noster Ignatius hæc nunquam scripsit. Quæ enim recitat Dallæus ex epistola ad Trallianos pagina 76, eodem quidem loco apud Usserium inveniuntur; sed tota pagina miniata est, et ea verba non ad auctorem,sed interpolatorem epistolæ referenda sunt, et ad nos non spectant, qui epistolam ad Trallianos quidem, sed ab omnibus assumentis liberam, defendimus. Et tamen hoc unicum argumentum affert, quo probet Ignatium et Origeni, et Julio Africano, et Lactantio ignotum fuisse. Ejusdem farinæ sunt quæ de Paulo conjugato,et de resurrectione Christi habet : quæ ad adversus Ignatium Baronii,non autem nostrum sunt allata. Nihil tamen aliud affert,ut probet Ignatium etiam Dionysio Alexandrino fuisse ignotum. Quod ad eos igitur spectat,expungenda plane ex titulo capitis magna illa nomina Origenis, Julii Africani, Lactantii, Dionysii Alexandrini, et ipsius etiam Hieronymi. Nihil certe hactenus adductum est, quo probetur aut verisimile reddatur, Ignatium nostrum Clementi

« ПредыдущаяПродолжить »