Изображения страниц
PDF
EPUB

iterumque: Nunc primum a papa Theophilo didicisse A apud Ethiopas intemeratam ad sua usque tempora impietates ejus. Et in epistola ad ipsum data: Adnilere ergo, papa amantissime atque beatissime. Non quod hunc titulum Alexandrino episcopo peculiarem crederet; Anastasium enim simul cum Theophilo nominans, illum, non hunc, papam vocat : Quid faciunt epistolæ Theophili episcopi, quid papæ Anastasii, in tota orbe hæreticum persequentes? Imo in epistola ad Theophilum data Anastasium papam appellat, Ex dispensatione Dei factum puto, ut eo in tempore tu quoque ad Anastasium papam scriberes. Alios etiam eodem nomine indigital : Ne me mittas ad sex millia librorum ejus, quos legisse beatum papam Epiphanium criminaris; et rursus: Erupit aliquando contra papam Epiphanium, Apologia secunda. In proœmio Commentariorum in Jonam, Cæterum non ignoramus, Chromati papa venerabilis. In epistola ad Augustinum: Incolumem et mei memorem te Christi Domini clementia tueatur, domine venerande et beatissime papa. Ita reliqui ejusdem ævi nomen papæ cuilibet episcopo tribuebant. Tertio, usitatum hunc titulum etiam ante Dionysium et Heraclam docet nos Tertullianus lib. De pudicitia cap 13, qui de episcopo Romano hæc habet: In eum hominis exitum, quantum potes, misericordiæ illecebris bonus pastor,et benedictus papa concionaris. Cum igitur vox papa nunquam significet avum, sed omm' us episcopis simper buta sit, et prius quidem episcopo Romano quam Alexauerino, inania sunt omnia ob quæ hanc historiam excogitarunt Arabes; falsa etiam et historia ad borum tantum confirmationem tradita.

permansisse? nihil horum. Id unum asserunt, superiori sæculo nullos fuisse in Ecclesia Ethiopica episcopos, abunam unum ab Alexandrino patriarcha electum et creatum. Demus igitur id verum esse, quod eorum testimonio confirmatur, etiamsi illis longe plures contrarium plane doceant, atque inter eos ipse Salmasius. An inde sequitur traditionem Eutychianam in Ægypto revera ab initio obtinuisse, et omnem Ignatianis epistolis fidem abrogandam esse? Nulli fuerunt in Ethiopia episcopi præter unum abunam sæculo xvI. Ergo nulli erant in tota Ægyptiaca diœcesi primo vel secundo sæculo usque ad a. D. 190 episcopi præter Alexandrinum patriarcham; ideoque epistolæ Ignatii confictæ sunt. Non probat aut admittit, opinor, hanc consequentiam B vir doctissimus. Reliqua enim omnia quæ enumeravimus, ad Eutychianam traditionem firmandam, plura autem ad Ignatium epistolicum rejiciendum necessaria sunt: quæ adhuc ullo testimonio confirmantur, imo quæ nullo confirmari possunt.

C

Primo enim Christianitas Ethiopica ab initio non videtur fuisse Ecclesiæ Egypiacæ tradux. Nam, teste Irenæo, 1. 1. c. 42, Spado reginæ Æthiopum missus est in regiones Ethiopiæ prædicaturus hoc quod ipse crediderat. Idem testatur Euseb. 1. 11, c. 1, et S. Hieron. in Em Isaiæ, et S. Cyril. catech. 17. Unde et biopes ipsi a Philippo apostolo se ad fidem conversos profitentur. Volunt etiam nonnulli S. Thomam Ethiopibus Evangelium prædicasse, ali S. Matthæum, ut Socr. l. 1, c. 19, Ruffinus 1. x. c. 9, Utcunque sit, sunt enim primæ evangelicæ promulgationis vestigia ut apud alias gentes a Græcis longe diss; tas, ita et apud Ethiopas valde obscura, nemo tamen veterum dixit Ethiopas primo vel secundo sæculo retigionem Christianam ab Egyptiis didicisse; quod erat ad Eutychianam traditionem firmandam imprimis probatu necessarium. Et mirum est, quot et qualia hæc de Ignatio conjectura Dallæum docuif, quæ antea prorsus ignoravit. Ita enim ipse de Pseudep. apost. 1. 1, 2: Sed Ethiopas quidem mittamus, quorum non nisi recentissima novimus, antiqua plane ignoramus. Fatemur quidem, quidquid ab Eunucho, aut Thoma, aut Matthæo factum est in illis regionibus, Æthiopas aliquando Christianam religionem ab

Excussimus traditionem Ægyptiacam, quam nos nunquam nalam faisse contendimus, et ab Arabibus tantummodo fictam ; ecce autem etiam redivivam et ad hunc usque diem superstitem! Eutychianam traditionem firmat idem institutum, inquit Dallæus, in antiquitsima et nobilissima Ecclesiæ Egyptiaca traduce, Ethiopica Christianitate, ad hæc usque tempora servatum. In omni enim Æthiopica Ecclesia unus est jam ab antiquis temporibus episcopus, abuna, ut vocant, id est patriarcha, qui etiam hodie ab Alexandrino patriarcha consecratur et mittitur. Antiqua autem tempora quæ sint, postea ostendit; ait in Ethiopiæ pariter ac Egypti amplissimis et Christianissimis civitatibus nullos ad a D. 190 episcopos, abunam tantum fuisse Ethiopicum ut et D Ægyptiis hausisse, quod multa demonstrant. Quæpatriarcham Alexandrinum.

Quæro autem unde hæc omnia pro compertis habeat vir doctissimus. Testes quatuor adducit, Alphonsum Mindesium, Nicolaum Godignum, Joannem a Sanctis, Franciscum Alvarem, nuperos scriptores omnes, Jesuitas aut Dominicanos. Quid autem illi testantur? an Christianitatem Ethiopicam ab initio fuisse Ecclesiæ Egyptiaca traducem? an ab antiquo usque ad a D. 190, fuisse in Ethiopia patriarcham aut abunam cum presbyteris quamplurimis, episcopo autem nullo? an hanc regiminis formam ab Egyptiis fuisse derivatam, et

C.

ritur tantum de tempore, cujus cognitio erat ad hoc argumentum plane necessaria. Nam nisi probetur Æthiopas abunam habuisse ab episcopo Alexandrino creatum, qui eam Ebclesiam cum presbyteris sine alio episcopo rexerit, ante Demetrii tempora, Eutychiana traditio nullo modo confirmabitur. Quæ autem Dallæus affert, ut Ethiopicum Christianismum ab Ægypts propagatum esse demonstret, hæc tantummodo sunt: Abuna, scilicet, ab Alexandrino patriarcha peti ordinarique solitus, et vetus Dioscori schisma cui gens tola ad hodiernum diem adhæret, synodi Chalcedonensis et Leonis Romani

episcopi memoriam abominans. Hæc autem nec ad A abduceretur (inquit Athanasius in Apologia), in qua

a. D. 190, nec ad Eusebii tempora pertingunt; ideoque ad rem præsentem nihil omnino faciunt. Arabes quidem Ethiopicæ Ecclesiæ primordia ad Constantinum ferme referunt. Abulfaraius notat a tempore Constantini religionem Christianam se exeruisse, donec eam amplecterentur pleræque earum quæ Romanis vicinæ sunt gentes, nec non quotquot incolebant Coptæ aliis et Nigritæ omnigeni ex Æthiopibus, Nubiis cæterisque. Geographo Nubiensi memorantur Nigri, qui vocantur Albanin el dicuntur esse Græci, religionemque Christianam profiteri a diebus Coptilarum ante exortam Mustemannorum sectam ; verum deficiunt a fide Christianorum, sunt enim Jacobitæ. At Constantini ætate plures quam centum fuerunt in Ægypto epi- B scopi; et eodem tempore Eusebius Ignatii epistolas omnibus ecclesiis perhonorifice commendavit. Imo vero videtur etiam ætate ipsius Athanasii, qui epistolas Ignatii et novit et recepit, et primum incognita vel nulla fuisse, et dein vel ortum babuisse, vel se recuperasse Ecclesia Ægyptiaca. Idque patet ex historia quam narrat Ruftinus de Frumentio, quem in Indiam cum Meropio profeelum esse tradit. Elsi enim Ruffinus ita historiam pertexat, quasi in Indiam ulteriorem et orientalem Frumentius perrexisset ; constat tamen Indiam eam fuisse Ægypto proximiorem, et Ethiopiæ partem. Indi enim Ethiopes antiquitus appellabantur, ut apud Virgilium de Nilo 18:

Usque coloratis amnis devexus ab Indis.

Ad hanc autem Indiam Frumentium primo pervenisse constat ex illa Alexandriam rediit, in eamdem rursus etiam missus est, et ab Athanasio ordinatus episcopus Axumeos. Erat autem Axumis Ehiopum metropolis. Stephanus De urbibus: 'Αξουμίτης, ἀρσενικῶς, μητρόπολις Αιθιόπων. Αpud Arrianum in Periplo maris Erythræi (quod Procopio Gizens: θάλασσα Ινδική vocatur): ̓Απὸ δὲ ταύτης εἰς αὐτὴν τὴν μητρόπολιν τὸν ̓Αξωμίτην λεγόμενον ἄλλων ἡμερῶν πέντε. Nonnosus apud Photium : Ἡ δὲ Αξουμα πόλις ἐστὶ μεγίστη, καὶ οἷον μητρό πολις τῆς ὅλης Αιθιοπίας. Et clarius adhuc Procopius Persicorum lib 1: Ομηριτῶν δὲ καταντικρύ μάλιστα ἐν τῇ ἀντιπέρας ἡπείρῳ Αἰθίοπες οἰκοῦσιν οἱ Αὐξωμεῖται ἐπικαλοῦνται, ὅτι δὴ αὐτοῖς τὰ βασί- i λειά ἐστιν ἐν Αὐξώμιδι πόλει. Erat igitur Axumis metropolis Æthiopiæ, et in ea Ethiopum regia posita fuit.Ad hanc igitur Axumin, et hanc Indiam, quæ pars est Æthiopiæ Ægypto proxima; non ad Indiam intra Gangem, aut ad Axumin illam, quam ad latus orientale Indi fluvii constituit Ptolemæus, Frumentium missum fuisse a S. Athanasio credendum est: tum quod epistolam Constantius ad Aizanan el Sazanan ejus loci tyrannos scripsit, wote Φρουμέντιον τὸν ἐπίσκοπον τῆς ̓Αξούμεως ἐκεῖθεν àуova, ut Prumentius episcopus Axumeos inde 18 Georg. IV, 293.

tyrannos eos fratres vocat, iisque paria cum Romanis jura impertit; cum nulli imperatorum Romanorum fœderati ultra Gangem essent: tum etiam quod idem Constantius legem fecerit in hæc verba quæ rem ipsam mire illustrat: Nullus ad gentem Auxumitarum et Homeritas ire præceptus, ultra annui temporis spatia debet Alexandriæ de cætero demorari. Erant igitur hi Αὐξουμῖται καλούμενοι Αἰlones, ut loquitur Philostorgius, Homeritis adjuncli, imperio Romano contermini, Romanorum fœderati, tempore Constantii. Ad illos igitur sæpe missi sunt legati qui Alexandriam primo petebant, inde in Ethiopiam profecti, ex Ethiopia Alexandriam reversi sunt, ad quos spectat illa constitutio. Hæc occasio eos ad fidem Christianam sub primis imperatoribus Christianis convertendi.

Jam vero ante hunc Frumentium in hac India sive inter Æthiopas Axumitas nulla Christianæ religionis vestigia apparebant. Ita omnino intelligendus Socrates in præfatione ad hanc historiam: Tv μέντοι ἐνδοτέρω Ἰνδίαν ἢν προσοικεῖ βαρβάρων ἔθνη πολλὰ διαφόροις χρώμενα γλώσσαις οὐδέπω πρὸ τῶν Κωνσταντίνου χρόνων ὁ τοῦ Χριστιανισμοῦ λόγος ¿quτilev. Interior autem India, quam gentes accolunt plurimæ, diversis utentes linguis, ante Constantini tempora nondum Christi fide fuerat illustrata. Idem etiam ex ipsa historia innotescit. Frumentius eum ipse cum primum ad Indiam illam, sive Ethiopiam pervenerat, et mira Dei providentia maximæ apud regem auctoritatis esset, neminemC que inter Ehiopias Christianum invenerit, requirere sollicitius cœpit si qui inter negotiatores Romanos Christiani essent, iisque potestatem ded t, ut conventicula per loca singula facerent, ad quæ Romano ritu orationis cansa confluerent. Quo peracto, reversus et Alexandriam veniens, quid a se factum sit doce; et a S. Athanasio in concilio sacerdotum primo designatus, dein ordinatus est episcopus Axumeos. Qui cum episcopali auctoritate ornatus perrexisset ad hanc Iudiam, tanta ei data esse a Deo virtutum gratia dicitur, ut signa per eum apostolica fierent, et infinitus numerus barbarorum converteretur ad fidem. Ex quo in Indiæ partibus, et populi Christianorum, el ecclesiæ factæ sunt, et sacerdotium cœpit, ut testatur Ruffinus Hist. eccl. l. x, cap. 9. Cui suffragantur Socrates, Sozomenus, Theodoretus et Nicephorus.

Ubi nunc ille abunas Ethiopicus, ille patriarcha sine episcopis, in amplissimis et Christianissimis civitatibus, usque ad a. D. 190 ? Ubi illi ab aliarum gentium commercio remoti, adeo antiqui ritus tenaces,ut cum Ægyptii, gens levis et pendula, sub Demetrio et Heracla episcopos, scilicet, admitterent, traditum ab Alexandrinis morem optima fide servaverint, et uno abuna contenti plures episcopos admittere nunquam voluerint? Ex quibus hæc historia monumentis eruta: ex quibus Ecelesiæ an

nalibus desumpta sunt, Græcis, Latinis, Arabibus A non habet patriarchæ honorem et potestatem. Plures

pariter ignota? Prima facies Ecclesiæ, primum sacerdotium,primus episcopus in metropoli Ethiopiæ, cum jam Athanasius in Ægypto non sine centum episcopis præsideret, et ipse Ignatii epistolas diserte agnosceret atque prædicaret.

C

sine controversia in Ethiopica Ecclesia episcopi fuere, cum hic canon primo conditus est. Jus patriarchæ denegabatur creandi archiepiscopos sive metropolitanos, tales, nimirum, qui sua auctoritate episcopos crearent; unde ipsi jus creandi episcopos concessum esse supponitur. Et quoniam ea ætate plures sub se episcopatus haberet, catholici nomen obtinuit, qui vulgo abuna vocatur. Salmasium hic appello, qui De primatu papæ cap. 14, hæc habet: Succrescente, ut probabile est, Christianorum in Ethiopia numero, ubi plures habere cœpit ea provincia episcopos, unus omnibus metropolitanus impositus, qui propter multitudinem episcoporum sibi subjectorum et ditionis amplitudinem catholici et patriarchæ nomen habuit, quamvis alteri patriarchæ subesset.

Si deficiat historia, ipsius Ecclesiæ monumenta, cujuscunque ælalis sint, satis manifesto ostendunt complures in ea provincia episcopos fuisse. Liturgia Ethiopum Romæ impressa: Memor esto omnium archiepiscoporum nostrorum, episcoporum,presbyterorum atque diaconorum, qui viam nobis indigitant verbi orthodoxi. In aliis liturgi's et missalibus, quæ habet vir doctissimus Castellus noster quamplurimæ preces sunt,quibus populus in hæc verba orat: Pro patribus nostris episcopis, pro fratribus nostris sacerdotibus, pro adjutoribus nostris presbyteris.

Philostorgius, aut ignorans, aut potius dissimulans hanc historiam, Theophilum sub Constantino ad Axumitas Ethiopas missum tradit: Nicephorus hoc ad Constantii et Georgii episcopi Alexaadrini tempora refert. Et omnino episcopus ille Arianus, post Frumentium aut revocatum aut mortuum, Ethiopiam perrexisse putandus est. Post ques quin plures in Ethiopia episcopi floruerint, dubitari non potest. Legimus enim apud Palladium, quem ex bibliotheca Regia nuper edidit cl. Edoardus Bis- B smus eques auratus : Ἐγὼ δὲ εἰς τὰ ἀκρωτήρια μόν νον ἔφθασα τῆς Ινδικῆς πρὸ ἐτῶν ὀλίγων μετὰ τοῦ μακαρίου Μωϋσέως τοῦ ἐπισκόπου τῶν ̓Αδουλης vv. Ego ad primas tantum Indiæ oras paucos ante annos cum beato Mose Adulenorum episcopo penetravi. Erat autem Adule, vel Adulis, urbs Ethiopia. Steph. "Acouλiç, móλiç Al0tóпwv, et Procopius Per: "Αδουλις, πόλις Αἰθιόπων, sicorum lib.r: Ἐν πόλει Αἰθιόπων ̓Αδούλιδι. In Vita S. Chrysostomi a Palladio scripta mentio fit Palladii Blemmyorum episcopi. Blemmyes autem sunt Ethiopes. Strabo lib. xvII: Bλéμuves dè Aiθιόπων ὑπακούοντες, Αἰγυπτίοις δὲ ὄμοροι, de qui bus Plinius lib. v, cap. 8. Neque vero adhuc multum crevit in Æthiopia religio Christiana. Sed Justinianei imperii anno 16, Adadus Auxumitarum rex, factus est Christianus, et ab imperatore accepit èπíσκοπον καὶ κληρικούς, ut refert Theophanes, ἐπισκόπους καὶ κληρικούς, ut narrat Cedrenus, et tota ea gens Christo nomen dedit. Ab eo tempore, ut arbitror, Christianismus radices apud Ethiopas egit, quo liberius adhuc de Chalcedonensi concilio loquebantur homines, præsertim in Egypto. Sub imperio autem Theophili, in Ethiopia episcopus fuit nomine Jacobus, quem cum rex forte in bellum profectus esset, uxor regis in exsilium misit, et substituerunt in locum ejus episcopum alium. Sed et pluvia iis data non fuit, et percussi sunt pestilentia, ita ut regnum magnum sentiret damnum. Episcopus autem in Ægyptum venit. Alque ut rex e bello reversus fuit, uxorem suam objurgavit, et misit ad patriarcham veniam ab eo petens, eumque rogans uti remitteret epi- D Ægyptiacæ Ecclesiæ traditionem, si quæ talis unscopum. Id quod fecit; et receperunt eum cum gaudio magno, ut refert Elmacinus. Post hæc tempora, ut opinor, conditi sunt canones Arabici concili Nicæm; quos edidit Turrianus, quique ad posteriorem Ecclesiæ statum, et consuetudines diu post concilium Nicænum natas temperati sunt. Eorum autem capite 36 statutum est: Ut non possint Ethiopes creare nec eligere patriarcham; sed potius eorum prælatus sub potestate ejus sit,qui tenet sedem Alexandriæ. Sit tamen apud eos loco patriarchæ, et appelletur catholicus : non tamen jus habeat constiundi archiepiscopos, ut habet patriarcha; siquidem

Cum igitur ex tenui illa quam de Ethiopica Ecclesia hahemus notitia aliquorum episcoporum nomina supersint; cum constel ex Arabico canone jus creandi metropolitanos tantum proprie dictos Æthiopibus concessum non esse; cum liturgiæ Egyptiacæ antiquis retro temporibus populum pro episcopis suis orare quotidie docuerint ; non diu est ex quo Ethiopes abuna uno sine episcopis fuerint contenti, si modo illud verum sit, quod Jesuitæ et Dominicani, contra aliorum testimonia, referunt. Cum ante Justiniani tempora tam pauci fuerint in Æthiopia Christiani, ante Constantinum vel nulli, vel certe Ægyptiis plane incogniti ; cum qui primus erat eorum, saltem ab Ægypto, apostolus Frumentius, ab Athanasio, plurimis quam centum in Ægypto episcopatum tenentibus, et missus et ordinatus sit; palam est, Ethiopicæ Ecclesiæ hodiernum statum, qualis qualis sit, ad antiquissimam

quam fuerit, confirmandam nihil omnino valere. Cum denique argumentum negans fundetur in silentio omnium ante Eusebium, ante quem Ethiopum Christianorum nulla fama est, aut perquam inceria; cum Athanasius, qui post Fusebium Ignaliana memoravit, primum ex Egypto episcopum in Æthiopiam miserit; cum Dallæus ipse fateatur Ethiopas recipere Constitutiones Clementinas, tanquam ab ipsis apostolis dictatas, in quibus plura de episcopis quam in Ignatianis continentur, nihil hinc ad auctoritatem epistolarum S. Ignatii imminuendam formari ullo modo potest.

Hactenus de traditione Alexandrina ab Ethiopi- A Ignatii auctoritatem VII sæculo Scotis Christianis bus confirmata, ut volunt, quæ aliquam argumenti speciem habuisset, si ea omnia vera fuissent, quæ attulerunt.Illud autem quod sequitur, si verum esse concedatur,nescio quam vim habere possit ad Inatium epistolicum rejiciendum, aut quid conferat ad silentium scriptorum ante Eusebium. Quomodo enim illud quod octavo sæculo factum est, probabit scriptum istud i et sæculo non exstitisse, quod iv, v, vi et vii, receptum et approbatum est ? Scilicet, circa a D. 736, in Germanica Boioariorum gente Christi fides viguit, et presbyteri fuerunt, cum tamen nulli apud eos essent episcopi. Unde liquet, ne iis quidem temporibus Ignatii epistolici auctoritatem Christianis per Germaniam notam fuisse. Primo,quænam hæc consequentia est? Boioarii in Germania nescierunt: ergo Christiani per Germaniam. An nulli erant Christiani per Germaniam præter Boicarios? An alii omnes ignorabant quidquid Boioariis ignotum fuit ? An ideo auctoritatem Ignatii ignorasse dicendi sunt qui episcopos habuerunt,quod alii non habuisse dicantur? Secundo, unde liquet Christi fidem inter Boioarios viguisse cum episcopos non haberent? Scilicet, ex Gregorii III epistola ad Bonifacium hoc apparet, inquit, nec hoc tantum, Sed Vivilonem nescio quem ipse Gregorius a se in eum ordinem consecratum ad eos misit. At Gregorius non dicit Vivilonem fuisse primum eorum [episcopum,nec se eum misisse ait, sed ordinasse tantum.Missus est enim Vivilo ad Gregorium, idque a Boioariis, ut ordinaretur episcopus; illi igitur tum noverunt se sine episcopo vivere non debere. Quod Can ad buc amplius, Jonenses illi in discutien

fuisse ignotam, inquit Daliæus. Certe non sequitur reliquis Scotis qui episcopis parebant, Ignatium notum, neque monachis Jonensibus, quod abbatico juri episcopi subjecti essent, ignotum fuisse. Potuit hoc fieri utraque parte Ignatium sciente, potuit utraque ignorante. Si ideo Ignatium ignorasse censendi sunt, certe et Chalcedonense concilium ignorabant, cujus canon octavus omnes monasteriorum clericos episcopo vult esse subjectos. O xλnρικοὶ τῶν πτωχείων καὶ μοναστηρίων καὶ μαρτυρίων ὑπὸ τὴν ἐξουσίαν τῶν ἐν ἑκάστῃ πόλει ἐπισκό πων, κατὰ τὴν τῶν ἁγίων Πατέρων παράδοσιν δια μενέτωσαν, καὶ μὴ κατ' αὐθάδειαν ἀφηνιάτωσαν τοῦ lolov éπioxónov. Cerici ptochiorum, monasteriorum et martyriorum sub potestate episcopornm qui sunt in B unaquaque civitate, secundum SS. Patrum traditionem, permaneant, nec per præsumptionem a suo episcopo recedant.

an ab Ignatio acceperint,illi viderint qui neminem aliam eam neeessitatem docuisse putant. Vivilo etiam ipse ideo missus esse traditur, quin prior episcopus esset defunctus. Et epistola Gregorii exstat cum titulo: Dilectissimis nobis episcopis in provincia Boioariæ et Allemanniæ constitutis Wigoni, Luidoni, Rodulfo, Vivilo seu Adda, Gregorius papa. Ut nec primus,nec solus tunc temporis Vivilo Boioariorum episcopus fuisse videatur; et cum Bonifacius Germanorum apostolus dicatur, tempus illud ostendi non potest, quo apud Boioarios fides Christi sub presbyteris sine episcopo viguerit.

Alterius plane generis est quod e Scotia petit argumentum. Ibi enim episcopos singulares in eccle

Si demus Jonenses Ignatium epistolicum ignorasse, prius ostendere oportuit, quid illi noverint, quam illud objiceret, quod ignorabant. Antea quidem in hunc modum dispustabat : Si scripsisset Ignatius epistolas,eæ fuissent Justino, Irenæo, Clementi Alexandrino et Tertulliano cognitæ. Nam hi viri erant, totius antiquitatis litterariæ maxime vero Christianæ studiosissimi, iidem atque acutissimi indagatores. An idem de Scotis Christianis septimi sæculi judicandum est ? Num Jonenses monachi antiquitatis studiosissimi atque acutissimi et doclissimi indagatores fuisse perhibentur ? Imo vero

dis veterum Græcorum monumentis adeo emunclæ naris critici fuere, ut Eusebii, uti volunt, error qui Athanasium, Hieronymum, Theodoretum et Gelasium fefellit, iis potissimum suboleret ? Hoc enim necessario dicendum est de testimonio septimi sæculi, ut vim aliquam habere videatur: tunc enim auctoritas epistolarum Ignatii inter Catholicos atque etiam hæreticos erat receptissima.

Postquam Boioariorum et Jonensium meminisset vir doctissimus, et ab argumento suo, quod a silentio scriptorum ante Eusebium petebatur, longius aberrasset, adjunxit Hieronymi et Epiphanii testimonia illum ideo adduxit, quia presbyteratus cum episcopatu, ut ait, isotopiav probabat; hunc, quia

siis fuisse negari non potest ad formam regiminis D eam sententiam ut hæresin in Aerio damnabat: teIgnatiani. Nam, ut Beda testatur: Abbas quidam presbyter fuit, cujus juri et omnis provincia et ipsi etiam episcopi subjecti erant. Ita quidem Beda, sed omissa sunt verba notatu digna, ordine inusitato. Agnovit Seldenus ordinem inusitatum a Beda observatum: Sed qui, inquit, ex more ibi vetustissimo sæculorumquc illic anteriorum disciplina receptus sit. Sed quis apud Jonenses presbyteros mos fuit Bedæ ævo antiquissimus, aut quot fuerunt illa anteriora sæcula? Certe ab obitu Columbæ, qui monasterium condidit, ad ortum Bedæ, qui hæc scripsit, anni tantum numerantur 76. Quid autem hinc sequitur ?

stes duos in Ignatium jam diu receptum egregie conspirantes. S. Hieronymus sæpe S. Ignatii meminit, qutd scripserit vir apostolicus et martyr observat, Eusebiana transcribit et approbat: quid igitur ille adversus Ignatii epistolas? Sollicitor putare, inquit, vel nondum in iis ista tam multa fuisse, quæ hodie de episcopatus necessitate et præ presbyteratu excellentia isthic legimus, vel certe existimasse Hieronymum, quantalibet fuerit martyris auctoritas, non tamen satis eam valere, ut rem diseriis Scripturæ vocibus confirmatam convellere posset aut deberet. Quid autem si vir doctissimus revera putaret id quod putare

sollicitatur ; quid si verum esset quod putet? an inde A parens. Et : Virum honorabilem, fratrem meum, sequitur epistolas illas omnes essc tertio sæculo fictas alque suppositas ? Si parem cum Scripturis aucloritatem non habeant, aut una vel altera sententia de necessitate et excellentia episcopatus in exemplari Hieronymiano non haberetur, quæ in nostris apparet,an statim sequitur, omnes fuisse commentitias? præsertim cum S. Hieronymus eas quas ipse habuit veras et genuinas putavit. Fatetur vir doctissimus, eas epistolas quas nunc habemus, easdem omnino esse quas habuit Eusebius, et post eum Athanasius atque Theodoretus. Qua ergo ratione ductus dubitare potest de exemplari solius Hieronými,qui post Eusebium et Athanasium, ante Theodoretum vixit? Non tam multa, scilicet, de ea re in Ignatio vidit Hieronymus: quasi, si pauciora de ea- B dem re dixisset Ignatius, fidem Dei omnem abrogasset Hieronymus. Anne auctoritas illa tantum valida est,quæ sententiis idem plane sonantibus sæpe repetitis constat ? Quot sententiæ in Ignatio oblitterandæ sunt, ut episcopatus ct presbyteratus toot!piz ab illo condemnari non putetur, et doctrina, quam tanquam Hieronymianam repræsentant adversarii, Ignatianæ minime contraria videatur! Sed revera Hieronymi sententia, si una alque simplex sit, et recte explicetur, Ignatii sententiæ minime contraria est; contrarietas enim quæ obtenditur, originem tantum spectat, de qua nihil Ignatius. Cætera vero quæ habet Hieronymus sane quamplurima de episcopatus a presbyteratu distictione et præexcellentia, ac necessitate antiquitateque utriusque in

filium dignationis tuæ, Orosium presbyternm et sui merilo et te jubente suscepi. Quæ cum ita sint, illa in suspecto opere in psalmum XLIV Hieronymo vix abjudicari possunt: Fuerunt, o Ecclesia, apostoli patres tui, quia ipsi te genuerunt. Nunc autem quia illi recesserunt a mundo, habes pro his episcopos filios, qui a te creati sunt: sunt enim el hi patres tui, quia ab ipsis regeris. Hæc autem subjectio Hieronymiana nihil aliud est quam ὑπακοὴ vel ὑποTay Ignatiana. Secundo, Hieronymus sæpissime tres gradus sive ordines in Ecclesia, episcopatum, presbyteralum et diaconatum agnoscit, non minus quam Ignatius. Dialogo adversus Luciferianos: A triginta cubitis incipiens et usqne ad unum cubilum paulatim decresccns arca construitur: similiter et Ecclesia multis gradibus consistens ad extremum diaconis, presbyteris episcopisque finitur. Ita ille: Arcæ sacramenta cum Eeclesia componens. Commentario in Micheæ cap. VII: Nolite credere in ducibus, non in episcopo, non in presbytero, non in diacono, non in qualibet hominum dignitate. Non hoc dico, quod istiusmodi gradihus in Ecclesia non debeatis esse subjecti. « Quicunque enim maledixerit patri aut matri, morte morietur 20; »et Apostolus docet præpositis in Ecclesia obediendum 21. Sed quod aliud sit honorare duces,aliud spem habere in ducibus. Honoremus episcopum, presbytero deferamus assurgamus diacono,et tamen non speremus in eis. Apologia prima adversus Ruffinum: Seiat multum interesse de angelis el Seraphin et Cherubim dicere dæmones et ho

Ecclesia Dei, et Aern dogma jugulant, et Ignatianis & mines fieri, quod affirmat Origenes, et ipsos inter se

plane conformia sunt; quæ toties imitatur et sequitur, ut quin omna viderit, quæ nos in genuinis epistolis videmus, dubitari, certe ut pauciora, affirmari non possit. Nam in epistola ad Nepotianum: Esto, inquit, subjectus pontifici tuo, et quasi animæ parentem suscipe, vel suspice. Exhortatio hæc non Aeriana, sed Ignatiana est. Nepotianus enim presbyter erat. Ita de illo Hieronymus epist. 3. Fit clericus, et per solitos gradus presbyter ordinatur. Presbyterum igitur subjectum episcopo suo esse debere monet Hieronymus, et quidem tanquam filium parenti. Semper enim episcopum presbyteri patrem agnoscit. Epistola 62 ad Theophilum: Non sumus tam inflati cordis, ut ignoremus quid debeatur sacerdotibus Christi. Qui enim eos recipit, non D tam eos recipit, quam illum cujus episcopi sunt. Sed contenti sint honore suo: Patres se sciant esse, non dominos. De Heliodoro Nepotiani episcopo ita loquitur: Quanto magis tu et avunculus et episcopus, hoc est et in carne, et in spiritu pater, doles abesse viscera tua, et quasi a te divulsa suspiras. Ad Nepotianum epist. 3: Gloria patris est filius sapiens 19; Gaudeat episcopus judicio suo, cum tales Christo elegerit sacerdotes. Ita ipse S. Augustinum compellat : Vale mihi amice charissime, ætate fili, dignitate

[blocks in formation]

angelos diversa officiorum genera esse sortitos, quod Ecclesiæ non repugnat. Quomodo et inter homines ordo dignitatum ex laboris varietate diversus est: cnm episcopus, et presbyter, et omnis ecclesiasticus gradus habeat ordinem suum, et tamen omnes homines sunt. Epistola 27 quæ est ad Eustochium. Aderant Hierosolymarum et aliarum urbium episcopi, et sacerdotum inferioris gralus, ac levitarum innumerabilis multitudo. Dicent Hieronymum de diversis gradibus aut ordinibus loqui secundum usum sæculi sui idem et ego de Ignatio affirmo. Et quidem Hieronymus eosdem gradus refert ad tempora apostolica ut mirum non sit Ignatium, post omnium apostolorum mortem,ita locutum esse. Epistola prima ad Heliodorum : « Qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat 22. » Scimus isla : sed junge quod sequitur: « Oportet autem hujusmodi irreprehensibilem esse 23, »elc. Et cæteris quæ de eo sequuntur explicitis, non minorem in tertio gradu adhibuit diligentiam, dicens: « Diaconos similiter pudicos 24. » Lib. adversus Jovinianum : Cernis igitur quod episcopus, presbyter el diaconus non ideo sint beati, quia episcopi, vel presbyteri sint, aut diaconi; sed si virtutes habuerint nominum suorum et officiorum. Alioqui si diaconus sunctior episcopo suo fuerit, non ex eo quod 21 I Tim. 111, 1. 28 Ibid., 2. 24 Ibid., 8.

« ПредыдущаяПродолжить »