Изображения страниц
PDF
EPUB

ipse ait, Antiochena Ecclesiæ, quo tempore Fla- ▲ Alexandrinum rhetorum, ut Anastasius et Chonia vianus ibi erat patriarcha et Anastasius Romæ imperator,» ut refert Photius codice 107.Scripsit itaque Basilius ille adversus Joannem Scythopolitanum ante annum imperii Anastasiani 21, quo anno Flavianus exsilium passus est, teste Theophane. Vel igitur ante sextum sæculum, vel eo jam ineunte scripsit Joannes Scythopolitanus. Qui autem scho lia in auctorem scribunt, eum pro veteri aliquo habent, diu itaque ante sextum sæculum libri Dionysii editi sunt.

B

C

Maximus etiam indicat plures ante se in Dionysium commentarios scripsisse, ac variis interpretationibus illustrasse ; ut ad caput undecimum libri De Divinis nominibus : Ολην ἑνότητα οἱ μὲν ἔλαβον τὴν ἁπλῆν καὶ ἀμερῆ τῶν ὄντων αἰτίαν, πρὸς ἦν τὰ πάντα ἀπέστραπται ὡς ἐν αὐτῇ συνιστάμενα· οἱ δὲ, τὴν τοῦ παντὸς ἁρμονίαν ἐξ ἑτεροφυῶν τῶν στοιXɛiwv ovyxexpaμévny. Per totam unitatem <«< alii quidem intellexerunt simplicem et individuam rerum causam, ad quam omnia conversa sunt, utpote in ipsa consistentia; alii vero harmoniam universi ex elementis diversæ naturæ commistam. » Et in ipsis Maximi commentariis diversæ sape expositiones sunt, a diversis sine dubio scholiastis primum profecta; inter hos autem varios scholiastas unum præcipue honoris causa nominat, sine controversia vetustum, ad caput quintum Cælestis hierarchiæ : Ο γοῦν μέγας Διονύσιος, ο Αλεξανδρείας Ἐπίσκοπος, ὁ ἀπὸ ῥητόρων, ἐν τοῖς σχολίοις οἷς πε ποίηκεν εἰς τὸν μακάριον Διονύσιον τὸν συνώνυμον, outw λéyet. « Magnus igitur Dionysius, Alexandriæ episcopus, e rhetoribus, in scholiis quæ in beatum Dionysium sibi cognominem fecit, ita dicit. » Et Joannes Cyparissiotus, decade 1, cap. 1, cun sententiam Dionysianam ex epistola ad Titum adduxisset, addit : « Hoc dictum S. Maximus, et Dionysius Alexandrinus adnotarunt.»>Et cum aliam sententiam ex eadem epistola, decade 2, cap. 2, citasset: Alter vero, inquit, « Dionysius hæc edisserens ait, eos qui apertam theologiam et velis nudam audierunt; typos cogitatione sua formare, qui ad intelligentiam auditores adjuvent. »Unde satis certum est, Dionysium Alexandrinum in Areopagitam scholia scripsisse,non in Corinthiorum episcopum,quod tam inficete commentatus est Halloixius. Hunc quidem Dionysium, quem ex pntópov indigitat D Maximus,haud credo fuisse Alexandrinum episcopum,quia in illius sedis episcoporum indiculo neminem ante Maximum reperio isto nomine insignitum, præter unum illum tertii sæculi, quem optimum oratorem quidem fuisse agnosco,sed in Areopagitica,quæ tunc temporis exstare non potuerunt, scholia scripsisse non puto. Nec tamen Dallæi solita libertas hic placet, qui Maximum volentem deceptum esse dicit, cæco animi sui studio obsequentem; qui versutiam ejus notat; qui vetustiorum mentem pervertere eum asserit ; qui quo somnium suum aliis persuaderet, non simpliciter Dionysium

tes, sed, magnum Dionysium illum Alexandriæ ex rhetoribus episcopum dixisse eum vult. His probris atque convitiis, ut solet,sanctissimum doctissimumque Maximum lacerat, Maximum illum, quem «< in magna fuisse apud catholicos eruditionis et sanctitatis opinione» ipse confessus est: 'Expy ouv εUλαβῶς τοῖς τῶν πατέρων πόνοις προσέχειν· ἀλλὰ μὴ πρὸς διαβολὴν ἀντὶ τοῦ εὐγνωμονεῖν ἑτοίμους εἶναι, << Oportet autem Patrum laboribus reverenter attendere,neque ad calumniandum potius,quam ad bene de illis sentiendum promptos esse, »ut sapienter dixit Eulogius patriarcha Alexandrinus. At certe Choniatem pervertere Maximus non potuit, qui tot sæculis post ipsum vixit, et vetustiorum verba mutavit. Anastasium vetustiorem ipso non pervertit, sed ejus verba fideliter recitavit. Ipse enim Anastasius Dionysium illum non simpliciter Dionysium rhetorem Alexandrinum, ut falso docet Dallæus, sed magnum Dionysium Alexandrinum ex rhetoribus episcopum appellavit. Verba ejus sunt in opere quod inscribitur Οδηγός· Ο γοῦν μέγας Διονύσιος, ὁ ̓Αλεξ ανδρείας Επίσκοπος, ὁ ἀπὸ ῥητόρων, ἐν τοῖς σκου λίοις οἷς πεποίηκεν εἰς τὸν μακάριον συνώνυμον αὐτοῦ Διονύσιον, οὕτω λέγει. Hæc fidelissime transcripsit Maximus, ne verbulo quidem addito, aut detracto,aut immutato ; ut ex utroque loco a nobis fideliter ex ipsis auctoribus descripto, liquido apparet. Unde simul et Maximus a calumniis Dallari liberatur,et Dionysius scholiastes Areopagiticorum adversus Halloixii conjecturas ostenditur.Si enim, inquit ille,«< Areopagitam intellexisset, potius, ut fert scriptorum consuetudo, sic locutus fuisset,» in notis quas scripsit in hunc ipsum Dionysium; agebat enim tum de Dionysio Areopagita.» At Maximus non suis verbis loquitur, sed alienis et ex Anastasio transcriptis (Anastasius autem de Dionysio Areopagita non agebat), ideoque Joannes Cyparissiotus, dec. 8, cap. 10, Areopagitæ locum citans, ubi vocem ayévvnto; usurpat, Maximi, ut solet, expositionem transcribit, illa vero Dionysii Alexandrini non ex Maximo, sed ex beato Anastasio affert. Et Anastasius igitur et Maximus testantur, Dionysium quemdam rhetorem scholia in Dionysium, vulgo Areopagitam dictum, scripsisse: verba ejusdem nonnulla ex eo citant ipsi, plura Joannes Cyparissiotus; illi etiam ambo eum episcopum Alexandrinum vocant: qui, quamvis nobilis ille tertii sæculi episcopus esse non potuit, fuit tamen satis vetustus auctor, et antiquitatem Dionysii hujus, in quem scholia tanquam in veterem auctorem scripsit, satis demonstrat.

Præterea Suidas in collectaneis ex veteri aliquo scriptore hæc tradit: Ιστέον δὲ ὥς τινες τῶν ἔξω σοφῶν, καὶ μάλιστα Πρόκλος, θεωρήμασι πολλάκις τοῦ μακαρίου Διονυσίου κέχρηται, καὶ αὐταῖς δὲ ξηραῖς ταῖς λέξεσι : « Sciendum autem aliquos ex gentilium sapientibus, ac præsertim Proclum B. Dionysii theorematibus usum, atque adeo etiam meri.

B

theca, et σοροπηγός non est λατόμος, qui sepulcra Judæorum ritu ex petris excidit, sed qui tales arculas compingit et conficit. Vetus Glossarium Σɔpós, arca funebris Julius Pollux lib. vii, cap. 33: Σοροποιός, σοροπηγός, σοροπήγιον, σορός καλοῖτο δ ̓ ἂν αὕτη καὶ πύελος, καὶ κιβωτός, καὶ ληνός. Αrcam igitur funebrem, et fascias aut vestes sepulcrales Constantinopolim Hierosolymis misit patriarcha Juvenalis, postquam Pulcheriæ tum ex traditione, tum ex testimonio Dionysii eas ad S. Virgi nem pertinuisse persuasisset. Hæc igitur cum nihil valitura perspiceret Dallæus, respondit secundo: <«<Historicos solere homines ea dicentes inducere,non quæ vere ac certo dixerunt, sed quæ illos ipsi dicere potuisse putant». Quæ quidem responsio si in rebus hujusmodi admittatur, tollitur omnis fere ratio veterum testimonia admittendi. Quoties enim auctor aliquis scriptorem alium inducit alterius scripta citantem, nulla ei satis certa fides adhiberi poterit ; quia non id eum vere dixisse aut citasse, sed tantummodo id ex sententia referentis eum dicere potuisse colligi possit. Interim notissimum est, Nicephoro solemne esse non sua aliis affingere, sed aliena sua facere, et ex veteribus historicis suam Historiam compilare, illorum etiam verbis res gestas tradere, ut ex iis qui adhuc exstant, clare perspicitur; unde sæpe fit ut veteres ecclesiastici historici ex eo vel illustrentur, vel etiam emendentur; idemque iltum in aliis qui perierunt,fecisse prorsus credibile est et hanc ipsam historiam ex Theodoro

ipsis dictionibus». Quæ verba etiam in Proœmiis ▲ rus. Est autem copóc nihil aliud quam loculus vel Maximi et Georgii Pachymeræ inveniuntur. Scripsit autem Proclus sub Leone Thrace, circa medium quinti sæculi. Eo igitur antiquior fuit Pseudo. Dionysius.Et Joannes Morinus «< De sacris ordinationibus: Saltem igitur, inquit, librorum istorum scriptio initio quinti sæculi, et ante concilii Chalcedonensis celebrationem assignanda est;nec ulla rationi probabili ad inferius ævum devolvi potest. Ut et Joannes Launoius: Ut ego dicam breviter quod sentio, a tempore Ephesina synodi primæ vixisse mihi videtur. »Nec ab his dissentit Vossius Hist. Pelagianæ, 1. vn, thesi 4: « Dionysius cognomento Areopagita,quem ut credam Theodosii Junioris temporibus vixisse, verisimilibus adducor conjecturis ». Huc usque veterum testimoniis, et doctissimorum virorum suffragiis ad initium quinti sæculi provecti sumus, quo ad quartum jam facilius via sternitur. Michael Glycas in Historia commemorat ea quæ facta sunt ab apostolis in obdormitione S. virginis Mariæ, ex Dionysio hoc præcipue atque Juvenale Hieroselymitano patriarcha.Nicephorus autem Callistus illud de Juvenale latius persequitur 1. xv, c. 14. Docet Pulcheriam Augustam illum, cum ad celebrandam synodum Chalcedonem venisset,percontatam esse, an S. Virginis corpus apud Palæstinos inveniretur? Respondit ille tum ex traditione, tum ex Dionysio, quid de sepultura Virginis noverit. Erat igitur Dionysii liber De divinis nominibus satis notus, unde sua hausit Juvenalis. Respondet Dallæus primo: « Verba ex nostris Dionysianis descripta Nicephorus videtur ipse potius de suo adjecisse ad Juvenalis narrationem confirmandum, quam ea Juvenali tribuisse. Imo vero Nicephorus aperte testatur, Juvepalem ipsum hoc Dionysii testimonio usum esse, eumque hæc citantem inducit. Post enim verborum Dionysii recitationem statim addit: Ταῦτα διεξελθόντος Ιουβεναλίου, οἱ κρατοῦντες τὴν ἁγίαν ἐκείνην ἐδέοντο πέμπειν σορὸν μετὰ τῶν ἱερῶν ἐκείνων ἀμφίων. « Hæc cum Juvenalis perorasset principes eum rogarunt, ut sanctum eum loculum una cum sacris vestibus mitteret ». Quæ quidem verba paulo accuratius observanda sunt, quod hic figmentum notaverit Albertinus, quod etiam Baronius confessus est ; qui observat « sepulcrum Dei Genitricis in petra excisum esse, et instar sepulcri Dominici nativi lapidis cohærentia loco immobiliter inhæ- D rere. Unde miratur, quomodo illud Constantinopolin dicitur fuisse translatum ». Indeque Albertinus mire triumphans ait : « Æque sane verum,narrationem supra memoratam Juvenalis esse, ac verum est, sepulcrum Virginis ab illo Constantinopolim missum».Cum potius animadvertendum esset, Baronium sua ex Latino Nicephoro sumpsisse, et de sepulcro Constantinopolim misso inde somniasse; Nicephorum autem tantummodo τὴν σορὸν, et τὰ ἄμφια illuc transmissa memorasse; upea autem etiam ἐντάφια σπάργανα sepulcrales fascias appellat. Solo autem nomine tic copoυ in hac re utitur Nicepho

C

lectore exscripsisse. Hæc autem si vera sint, quis non

concedet Dionysii scripta quarto sæculo exstitisse? Certe Erasmus, tomo V.« De compendio perveniendi ad veram theologiam », putat Dionysium hunc fuisse S. Augustino seniorem. « Tametsi,inquit, D. Aurelius Augustinus accurate simul et copiose quatuor libris, quibus titulum fecit » De doctrina Christiana, «< super hoc propemodum argumento disserit. Et ante hunc, opinor, Dionysius quidam in opere quod inscripsit. De divinis nominibus; « rursus in libello cui titulum fecit >> De mystica theologia. An Dallæus noverit hanc fuisse Erasmi sententiam, nescio: eam certe levissima conjectura ductus oppugnat, capite 22. Cum enim et Dionysius et S. Augustinus de susceptoribus pariter egissent, et ad objectionem de verbis pro infante in baptismo prolatis respondissent : « Non immerito, inquit Dallæus, hunc suspicor Augustino, quocum unus ista tractat, haudquaquam vetustiorem fuisse ». Imo vero plane immerito exorta est hæc suspicio. Qualis enim hæc ratiocinatio est? Dionysius et Augustinus vetustior esse non potest. Certe si hæc ratio valeat contra Erasmum, valebit etiam contra Dallæum: ergo Augustinus Dionysio vetustior esse non potest. Eum enim Dallæus statuit toto sæculo Dionysio vetustiorem. Valeret quidem aliquid, si praxis. Ecclesiæ, de qua ab utroque disputatum est, S. Augustino antiquior non fuisset; sed morem eum diu

ante viguisse certum est, idque Bonifacius in ipsa A leuciensis, Hieronymo synchronus, oratione 39, illa Augustini epistola 23, his verbis clare significat: « Ad istas ergo quæstiones peto breviter respondere digneris, ita ut non mihi de consuetudine præscribas, sed rationem reddas ». Cum igitur metate Augustini vetus fuerit hac consuetudo, potuit vel Dionysius, vel quivis alius, Augustino multo antiquior, de eadem re disserere. lactenus igitur sarta tecta est Erasmi sententia.

C

Ego vero non tantum ante Augustinum, sed et ante Hieronymum scripsisse Dionysium puto: et eodem fundamento utor pro antiquitate ejus, quo Dallæus pro novitate demonstranda utitur, nempe verbis Petavii: Primus Dionysius novem angelorum ordines et gradus distincte ac definite posuit; et: Non temere apud antiquiorem aliquem (de sæculis B quærendum est) novenarium hunc ordinum numerum invenias,cum nondum exstarent scripta Dionysii,a quo primum ille proditus est». Hæc ille, et quidem verissime, judice Dallæo. Ille autem Dionysius a quo novenarius ordinum invisibilium numerus primum proditus est, certe ante Hieronymum vixit, illum enim scimus eumdem numerum prodidisse. Exstant sub ejus nomine in Psalmos commentarii, in quibus ad psalmum cxi, hæc legimus: « Collocavit Deus Pater Filium in cœlestibus in dextera sua; et dominatur super principes, id est, super novem ordines angelorum,secundum illud »: Princeps militiæ,vel princeps virtutum ego sum.«<< Et insupea sanctos et in sua membra collocavit cum ipsis novem ordinibus angelorum ». Sed non est hoc opus Hieronymi, inquiunt: et quidem totum ejus esse non videtur: quamplurima tamen in eo contenta vere Hieronymiana esse, negare nemo potest: et quare hæc ipsa ei denegentur, rationem nullam video. Nam quod memorabilem Hieronymi locum ex commentariis in epistolam ad Ephesios adducit Petavius, illud plane nihili est: sunt enim illi ipsi commentarii nihil aliud ferme, quam ex veterum scriptis excerpta, ut fatetur ipse lieronymus: et locus ipse qui adducitur, videtur esse plane Origenicus. Neque illud me movet, quod septem ordines enumeret lib. II, contra Jovinianum, quem juvenis scripsit; tametsi inde colligat Petavius, satis inconsequenter, Nondum Hieronymo constitisse de ordinum numero et appellatione. Satis enim Hieronymo constabat do novenario ordinum numero et appel- D latione, cum scripsit apologiam adversus Ruffinum secundum, in qua Origenis hæretica rhetorice depingit: « In restitutione omnium, quando indulgentia principalis venerit, cherubim et seraphim, thronos, principatus, dominationes, virtutes, potestates, archangelos,angelos, diabolum,dæmones, animas om. nium hominum,tamChristianorum quam Judæorum et gentilium unius conditionis et mensuræ fore ». Novenarium igitur ordinum numerum distincte expressit Hieronymus, quem Dionysius primum pro. didit: erat itaque Dionysius Hieronymo antiquior. Neque hoc mirum videri debet, cum Basilius Se

eosdem novem ordines, tanquam suo tempore no-
tissimos, enumeret: Τάς τε τῶν ἀγγέλων χοροστα-
σίας παραδραμεῖν, καὶ τοὺς αὑτῶν ταξιάρχας μετ'
αὐτῶν καταγιπεῖν, ὑπεραναβῆναι δὲ καὶ θρόνων τὴν
φαιδρότητα, καὶ τὴν ἔντιμον τῶν κυριοτήτων ὑπερ
οχὴν, τήν τε τῶν ἀρχῶν ἡγεμονίαν, καὶ τὴν τῶν
ἐξουσιῶν περιφάνειαν· ἔτι δὲ καὶ τὸ κραταιὸν τῶν

θείων δυνάμεων, τό τε διορατικὸν τῆς τῶν πολυομε
μάτων χερουβίμ καθαρότητος, καὶ τῶν ἐξαπτερύγων
σεραφίμ τὴν κατὰ πᾶν μέρος ἀκώλυτον κίνησιν.
<< Choros angelorum percurram, et eorum ordinum
principes (archangelos nempe) relinquam; evehar
supra thronorum splendorem, honoratam domina.
tionum celsitudinem, principatuum ducatum, po-
testatumque claritatem ; præterea supra potentiam
divinarum virtutum, supra perspicaciam cherubi-
norum puritatis, et seraphinorum sex alarum.
motionem quaquauersus expeditam. »

Præterea non tantum Laurentius Valla indicat fuisse suæ ætatis viros doctissimos, qui judicaverint hos libros esse Apollinaris, sed etiam ex veteribus nonnulli, qui Areopagitæ fuisse pernegabant, aut Apollinari aut Didymo ascribebant; et reverendus Usserius eosdem non dubitabat tribuere aut Apollinari, aut certe synchrono Dionysio cuidam, illi, nempe, ad quem Apollinaris scripsit, de quo legimus in collatione coram Hypatio sub Justiniano habita Nam et beati Julii famosam illam epistolam manifeste Apollinaris ostendimus fuisse scriptam ad Dionysium. Ab Apollinare quidem scripta Areopagitica non puto, cujus libelli nunc Athanasio, nunc Julio papæ, nunc Gregorio Thaumaturgo ab hæreticis ascribebantur, teste Leontio Neapolitano episcopo; tum quod fragmentis ejus quæ supersunt, similia non sint; tum quod dogmatibus ejus minime consentanea sint, quod sæpe observat Maximus. Neque vero Didymo ascribenda arbitror, qui cum Origenista esset, ea scripsisse minime putandus. Tantum inde colligo verisimillimum esse, ea ætate auctorem vixisse, qua Apollinaris et Didymus florebant, hoc est quarto sæculo.

Quid quod ab aliis etiam observatum est, Gregorium Nazianzenum, qui ante finem quarti sæculi mortuus est, hujus Dionysii quamplurima usurpasse? Haud pauca sane loca Billius in observationibus ex Nazianzeno congessit, et cum Dionysianis contulit. Unum etiam Dallæus ipse satis apposite observavit ; et ego quamplurima apud me in eamdem rem observata habeo. Sed quæritur, inquit, uter ab utro sit mutuatus. Et ego quidem Dionysium a Gregorio ea minime mutuatum esse credo; quia scriptor ille ab aliis omnibus ecclesiasticis scriptoribus plane diversus est, et sui tantum similis. Omnia ferme ad Neotericam Platonistarum scholam conformavit, et a verbis et a notionibus sanctorum Patrum maxime abhorruit. Quisquis totam operis ejus compagem, admirandam sententiarum ex philosophia petitarum rotunditatem, et verborum in

B

eadem incude formatorum perpetuam scaturiginem A eorum aliqua refert, semper, opinor, silentio supobservat, nunquam ex Gregorio, aut alio quocunque Christiano eum sua hausisse autumabit. Qui autem Nazianzeni orationes omnibus nativæ rhetorica coloribus depictas, et optimo dicendi genere præcipue triumphantes legerit, quoties ad obscuriora quædem et mahis philosophica deflectit, facile cum aliunde notiones eas derivasse, et quam potuit lucidissime tradidisse fatebitur. Et has quidem nonnunquam ex antiquis philosophis, sæpius autem ex Dionysio mutatum esse credimus. Contra Dallaus duobus argumentis, Dionysium ex Nazianzeno sua mutuatum esse contendit: quorum primum manifesta principii petitione laborat,et levissimam conjecturam ab ipso excogitatam pro fundamento habet.«Atvero,inquit,cum claris certisque argumentis supra sita nobis demonstratum, Areopagitica nonnisi post quintum sæculum fuisse edita ac cognita, stultum et absurdum est, Gregorium a. D.389 mortuum hos libros pervolutasse,qui centum et amplius post ejus mortem annis erant nascituri.»> Certe si Dallæo credimus, 130 anni post obitum Gregorii elapsi sunt, priusquam Areopagitica ederentur; sed hoc ab eo tantum dictum, nusquam demonstratum est. Qui enim variarum lectionum in codice Dionysiano numerum ætate Maximi observaverit; qui varios seholiastas, quos ante Maximum in eumdem notas conscripsisse apparet; qui Joannis Scythopolitani ætatem certam, et Dionysii Alexandrini incertam, ideoque, ut credibile est, multo longius ab illa Maximi remotam ; qui sanctorum Patrum sexti sæculi de vero Areopagita, et aliorum de Magno et beato Dionysio sententiam; qui reliqua quæ de quinto sæculo adduximus; qui denique mss.codicum, quos alii memorant, et quem mihi vir carum rerum, dum viveret, callentissimus mihique charissimus non minoris antiquitatis,quam sit Septuaginta Interpretum in bibliotheca regis nostri codex, esse asseruit, vetustatem noverit ; nunquam hæc de sexti sæculi editione dicta pro demonstratis,sed tantummodo pro mera ex conjectura atque præconcepta opinione prolatis habebit. Nulla itaque hic ineluctabilis temporum ratio» nobis officit. Secundo inquit: «Cur Gregorius, si ista a Dionysio esset mutuatus,auctorem ingrato silentio dissimularet? Cur non ejus nomen ederet apud omnes venera. bile ? >>Respondeo primo,nomen ejus ætate Grego- D rii non adeo venerabile fuisse; Nazianzenum eum pro vero Areopagita non agnovisse; auctorem eo quo scripsit sæculo pro viro quidem magno, sed sua sub alieno nomine edente acceptum fuisse. Respondeo secundo, Nazianzenum scriptores eclesiasticos nominare non solere, si forte eorum sententias adducat. Saltem ego, dum illius opera pervolutavi, neminem ab eo ex catholicis ita nominatum animadvertit. Orphea quidem, Homerum et Hesiodum, Pythagoram, Herodotum, Pindarum et Platonem,Aquilam etiam atque Symmachum nominat; Christianorum scriptorum nomina, quoties

C

primit. Ingratum hoc silentium ego non appello : utatur, per me licet, eo dicendi genere quod ipsi maximopere placebat, summus orator. Certe non magis erga Dionysium quam erga reliquos ingratus fuit. Eum enim pro more suo non semel tacito nomine, ut mihi videtur, significavit. Tum enim oratione 38 in Theophania, tum etiam 42 in Pascha hæc verba habet: Otw μèv củy tà äɣια swv åɣlwv, μὲν οὖν ἅγια ἁγίων, ἃ καὶ τοῖς Σεραφίμ συγκαλύπτεται καὶ δοξάζεται τρισὶν ἁγιασμοῖς εἰς μίαν συνιοῦσι κυριότητα καὶ θεότητα, ὅ καὶ ἄλλῳ τινὶ τῶν πρὸ ἡμῶν πεφιλοσό φηται κάλλιστά τε καὶ ὑψηλότατα. «Sic nimirum Sancta sanctorum quæ etiam a seraphinis obteguntur ac tribus sanctificationibus celebrantur, in unam dominationem et Deitatem coeuntibus, quemadmodum et alius quidam ante nos pulcherrime et sublissime philosophatus est.»Hunc alium quemdam Dionysium significare, vir in lingua Græca summus Guillelmus Budæus observavit : quamvis S. Athanasium hic subintelligi notaverit Elias Cretensis. Sed quominus hæc de Athanasio intelligam, duo potissimum vetant, tum temporis ratio, tum genus scriptionis. Hunc enim primo Gregorius vocat τινὰ τῶν πρὸ huv, hoc est quemdam qui ante ipsum vixit; quo loquendi genere uti solent Græci scriptores, cum hominem intelligunt antequam ipsi nati sint, aut saltem memoria pollerent, mortuum. Nazianzenus autem maximam vitæ partem cum Athanasio simul consumpsit has ipsas orationes Constantinopoli dixisse videtur ante septennium post Athanasii mortem ; scripsit autem,cum de statis solemnibus agant, forte etiam antequam Athanasius decessit. Qui autem eadem ætate vixit, licet ante eum qui scribit,et antequam scribat,jam defunctus sit,dici solet Græce τις καθ' ἡμᾶς, quidam qui nostra ætate vixit, ut ipse loquitur oratione 36: 2 tv xα0' ἡμᾶς φιλολόγων τις, Grace enim τὸ καθ ̓ ἡμᾶς, et ἐπὶ τῶν ἡμετέρων χρόνων idem sonant, τὸ πρὸ ἡμῶν igitur proprie idem quod pò μetéρwv xpóvшv, ἡμετέρων χρόνων, ante ætatem nostram. Ita Gregorius ipse orat. 44: Καθὼς ἤδη τινὲς τῶν πρὸ ἡμῶν τὸ Σολομώντειον ἐξει λήφασιν. Orat. 28 : Τὸ ἕτοιμον εἰς ἐκουσίαν ἀργὸν εἰς ἐπιθυμίας, ὥς τις ἔφη τῶν πρὸ ἡλῶν· et orat. 36: Τούτων οὐδέν φαμεν, εἰ καὶ τισι τῶν πρὸ ἡμῶν ὡς ἰσχυρὰ τέθειται. Aliquem igitur Nazianzenus indicat, quem ipse præ ætate non novit: quod de Athanasio dici non potest. Secunda,illa verba γότατα πεφιλοσόφηται, indicare videntur aliquem, qui locutione quadam grandi atque sublimi eam rem prosecutus sit: id vero Athanasio nunquam tribuere voluit Nazianzenus, cujus styli simplicitatem ipse optime novit, cujus orationis sublimitatem in panegyrico nunquam laudavit, quem tantum copov τὸν λόγον, σοφώτερον τὴν διάνοιαν dixit. Neutrum igitur Athanasio, ambp Dionysio conveniunt;quem postremis Eusebii temporibus scripsisse nostra fert sententia. Certe quod mihi maxime verisimile videbatur dixi:et rem totam doctiorum judicio submitto.

CAPUT XI.

Argumentum negativum refutatur. Non rejicitur quod negativum sit, sed quod in hac re vim nullam habeat. Argumentum a testimoniis affirmativum negativum destruit. Intra annos circiter 200 quot auctores Ignatianis testimonium præbent. Ignatiana non fuerunt Alexandrinis incognita. Eutychii narratio excutitur. Plures episcopos in Egyplo fuisse ante Demetrium probatur. De Ethiopicæ Ecclesiæ origine et episcopis fuse disputatur. Ad argumentum de Jonensibus et Boiariis respondetur; et de Hieronymo atque Epiphanio. Ignota fuisse Tertulliano Ignatiana demonstrari non potest; ut neque Caio, neque Clementi Alexandrino, neque Origeni, neque Julio Afrino, neque Lactantio, neque Dionysio Alexandrino. Argumenti collectio responsionum collectione expungitur.

Cum in priori Vindiciarum parte de omnibus quæ ad externum argumentum a testimoniis petitum pertinent, disputare mihi constitutum sit, jamque singulos testes ad Ignatiana confirmanda adductos ab adversarii objectionibus liberaverim; necesse est ut eadem opera argumentum illud, quod omnium simul testimoniorum vim enervatum it, examinem, et formidandam alti ac diuturni silentii nubem dispergam. Ecce enim Dallæus argumentum fabricatus est et exposuit, quod unum sibi satis esse confitetur; adeo ut reliqua omnia ideo tantum afferat, ut iis satisfaciat, qui huic non argumento, sed argumentandi generi diffidunt. Hoc igitur fuse quinque integris capitibus,a quinto incipiens, prosequitur. «Primum,inquit, et quidem adversus universas istas epistolas commune argumentum a scriptorum ecclesiasticorum silentio ducitur, qui ante Eusebium apud nos floruerunt. »

A atque explorato tantummodo habet, unde ab aliis postea receptus est. Certum autem est Eusebium nec ullum librum inter canonicos,nec inter ecclesiasticos pro indubitare vero recepisse,quem scriptorum ecclesiasticorum ante se silentio præteritum et veterum testimoniis penitus destitutum anidmadvertit; neque pro indubitate falso rejecisse atque condemnasse, nisi præter testimoniorum defectum aliquid in libri materia vitiosum deprehenderit, ut in Petri et Apionis dialogis sub nomine Clementis publicatis : "Ων οὐδ' όλως μνήμη τις παρὰ τοῖς παλαιοῖς φέρεται· οὐδὲ γὰρ καθαρόν τῆς ̓Αποστο λικῆς ὀρθοδοξίας ἀποσώζει τὸν χαρακτῆρα. « Quorum apud antiquos nulla omnino exstat mentio : neque enim sincera rectæ fidei ab apostolis traditæ nota in illis expressa reperitur. » Argumentum igitur a testimonio negativum non absolute subterfugimus; sed ubi vim aliquom habet, libenter admittimus, imo et urgemus. In epistolis Ignatio ascriptis, sed nec ab Eusebio, nec ab Hieronymo memoratis admittimus; et cum nemo per quatuor sæcula post Ignatii mortem earum meminerit, omnino rejicimus. In epistolis prorsus ante hoc sæculum inauditis, ac ne nunc quidem exstantibus, sed solummodo ad eludendum S. Polycarpi testimonium excogitatis etiam urgemus; et cum multi unquam sæculo cognitæ fuerint, pro figmento habemus. Idem denique negans argumentum, si forte offeratur, primo discutimus; discussum,si nullam in se vim habere nobis videatur,negamus; et negationis rationem reddimus.

C

Non nunc de vi argumenti a testimonio negativi, sive a silentio scriptorum petiti disputo; non nego aliquod hujusmodi aliquando etiam de suppositione elicujus scripti valere imo libenter non tantum concedo, sed et contendo tali argumento nixum nonnunquam Eusebium ipsum, quem sequimur, aliquorum librorum auctoritatem respuisse ; ut Andreæ et Joannis et aliorum apostolorum Actus repudiabat, ὧν οὐδὲν οὐδαμῶς ἐν συγγράμματι τῶν κατὰ διαδοχὰς Ἐκκλησιαστικῶν τις ἀνὴρ εἰς μνήμην ἀγαγεῖν ἠξίωσε. «Quos nullus unquam qui continuata ab apostolis successione in Ecclesia docuit, in scriptis suis commemorare dignatus est. Hist. eccl. 1. m. c. 25. Clementis etiam epistolam secundam rejecit, hanc unicam rationem reddens : Où μǹv έ0' óμolws D τῇ προτέρᾳ καὶ ταύτην γνώριμον ἐπιστάμεθα, ὅτι μηδέ τοὺς ἀρχαίους αὐτῇ κεχρημένους ἴσμεν. « Verum hanc non perinde receptam atque approbatam fuisse pro certo habemus, quandoquidem vetustiores ejus testimonio nequaquam usos esse comperimus,1.1,c. 38. Ubi diligenter observandum est, discrimen in his ipsis libris dijudicandis ab Eusebio adhibitum ; priores prorsus et penitus condemnat,non tantum ob testimoniorum defectum, sed et ob materiam apostolicis scriptis minime consentaneam, et plane hæreticam; posteriorem autem, quod vetustiorum testimoniis destitutus esset, pro non adeo recepto

Ego vero,inquit vir doctissimus, «< non negaverint quædam esse hujusmodi,in quibus perperam hoc argumenti genus adhibeas.. Et ego affirmare non dubitaverim, causam nostram ejusmodi esse, ut in ea rite adhiberi minime possit. Si enim unquam argumentum a testimonio negativum nihil valeat, id tum præcipue fit, cum datur argumentum a testi monio affirmativum, quod illi plane contrarium asserit et evincit. Contra enim affirmationem testium omni fide dignorum, nullaque falsitatis aut imbecillitatis suspicione laborantium,nihil valet aliorum negatio, multo minus silentium. Hoc quidem casu argumentum negans seipsum negat; fundatur enim in generali silentio : at cum vel plures vel etiam unus loquitur,generale silentium non est. Qui vim ejus maxime defendunt, tunc tantum efficax esse fatentur, cum nullus omnino scriptor æqualis vel suppar præstat teitimonium; ubi autem vel plures vel etiam unus testatur, dici non potest nullum omnino testimonium præstare.Causa igitur nostra hoc argumentum minime admittit. Non enim tantum Eusebium, qui intra ducentos post obitum Ignatii annos vixit, floruit, et presbyter fuit, locupletissimum testem habemus, sed et ante eum etiam ab ipsa sanctissimi martyris passione complures. S. Polycarpus has ipsas epistolas,non alias aut diversas, eodem quo scriptæ sunt anno collegit, edidit, posteritati commendavit, ut fuse probatum est.

« ПредыдущаяПродолжить »