Изображения страниц
PDF
EPUB

pietas Domini; et qui per justitiam judicis justi A test, ita et qui non fornicatur, aut qui non invidet, puniendus exstiterat per misericordiam ad indulgentiam revocabitur. Ergo ut vere te peccatorem ostendas, Deum creatorem honora ; honoras autem Creatorem,site solum 13 culpaveris cum deliqueris, et non ascribas Creatori quod peccas, ut ex omni parte tuam præsumptionem arguas, no. tui queraris opera conditoris 14. Hæc Leutii 5 causa memoraverimus, qui mendacium 17 apostolos Dei asserit docuisse, duorumque 18 contrariorum principiorum 19 hominis exstitisse facturam, et animam a bono Deo conditam, carnem vero a malo et necessitate carnis animam involvi peccatis. Quod si ita esset, qui non peccat, omnino non viveret. Sicut enim qui non manducat, aut non bibit,aut non digerit, aut non dormit, sine dubio vivere non po

B

aut non furatur,aut qui non aliquid crimen admittit, non posse vivere monstraretur. At vero cum doceatur homo sine fornicatione vivere qui sine victu et vestitu vivere non potest, constat eum ita conditum a bono conditore, ut sine criminibus queat subsistere, cum absque alimoniis non possit omnino constare 20. Denique clausum earcere, tentum in vinculis, deportatum exsilio absque criminibus vivere posse cognoscimus cum absque cibo et potu, et digestione, et somno, penitus vivere non posse comprobemus. Nunc jam ad sanctum Joannem apostolum et evangelistam flectamus articulum, et ad Dominum de hac luce qualiter migraverit explicemus. Explicit Prologus.

Incipiunt Actus vel Miracula sancti Joannis apostoli et evangelistæ

Secundam post Neronem Christianorum persecutionem Domitianus exercuit, unde factum est ut sanctus Joannes asportaretur de Epheso el in Patmos insula in exsilium mitteretur, in qua insula Apocalypsim quam ei Dominus revelavit manu sua conscripsit. Domitianus autem eodem anno quo jussit sanctum Joannem exsiliari a senatu Romano interfectus est. Et cum Deo cura fuit de apostolo suo,ex totius senatus consultu hoc definitum est,ut quidquid Domitianus fieri voluit cassaretur. Hinc factum est ut sanctus Joannes qui voluntate Domitiani deportatus cum injuria fuerat, cum honore ad Ephesum remearet. Occurrit autem illi omnis populus virorum ac mulierum, omnes exsultantes et dicentes: Benedictus qui venit in nomine Domini (a). Cum autem ingrederetur civitatem, Drusiana quæ semper eum secuta fuerat et adventus ejus fuerat desiderio fatigata, efferebatur mortua.Tunc sanctus Joannes videns flentes pauperes, et parentes, atque viduas simul cum orphanis clamantes et dicentes: Sancte Joannes apostole,ecce Drusianam efferrimus quæ sanctis tuis monitis obtemperans omnes nos alebat,serviens Domino in castitate et humilitate; et quotidie desiderabat reditum tuum, dicens: Si videam apostolum Dei oculis meis, antequam moriar; ecce tu venisti et te videre non potuit. Tunc beatus Joannes jussit deponi feretrum et resolvi corpus ejus, et voce clara dixit coram omnibus : Dominus meus Jesus Christus excitet te, Drusiana, surge et pedibus tuis revertere domum tuam et præpara mihi refectionem. Ad hanc vocem surrexit et cœpit ire, sollicita de jussione apostoli, ita ut videretur ipsi Drusianæ quia non de morte,sed de Psal. cxvII, 26.

C

D

somno excitasset eam. Factus est autem clamor populi per tres horas dicentis: Unus Deus quem prædicat Joannes, unus et verus Dominus Jesus Christus. Altera vero die Craton philosophus in foro proposuerat de contemptu mundi hujusmodi spectaculum,ut duos fratres ditissimos produceret, quos fecerat distracto patrimonio gemmas emere singulas, quas in conspectu omnium populorum fregerunt pueri. Quod cum facerent contigit transitum habere Joannem apostolum, et convocans ad se Cratonem philosophum ait: Stultus est iste mundi contemptus, qui hominum ore laudatur, sed condemnatur divino judicio; sicut enim vana medicina est, ex qua non absciditur morbus, ita vana doctrina est, ex qua non curantur vitia animarum et morum. Magister itaque meus juvenem cupientem ad vitam æternum attingere,his verbis instruxit ut diceret quatenus si vellet perfectus esse venderet omnia sua et daret pauperibus; quo facto thesaurum in cœlis aquireret, et vitam quæ finem non habet inveniret. Cui Craton dixit: Humanæ cupiditatis fructus in medio hominum positus confractus est; sed si vere Deus est magister tuus et vult hoc fieri ut pauperibus erogetur census pretii harum duarum gemmarum, fac reintegrari gemmas, ut quod ego feci ad famam hominum, tu facias ad gloriam ejus fieri, quem tuum magistrum esse commemoras. Tunc beatus Joannes colligens fragmenta gemmarum, et ponens ea in manibus suis, elevavit oculos ad cœlum et ait: Domine Jesu Christe, cui nihil impossibile est, qui fractum mundum per lignum concupiscentiæ per lignum crucis tuæ interius fidelibus restaurasti qui nato

VARIE LECTIONES.

13 Toled. om. solum. Toled. add.: Sienim vere negligentem te accusaveris ac delinquentem et veram Deo obtuleris pœnitentiam, ad veram poteris indulgentiam pervenire. 15 Tcled. Leucii. 10 Toled. memoraverim. 17 Toted. mendacio plenus 18 Toled. duorum. 19 Toled. principio.

cæco oculos, quos natura negaverat, reddidisti; A enim in vestrorum servorum aspectus et vos effequi mortuum Lazarum et sepultum post quartum diem ad superos revocasti, et omnes morbos et omnes ægritudines virtutis tuæ verbo curasti, adesto super lapides istos pretiosos ut quos ignorantes fructum eleemosynæ ad plausus hominum confregerunt, tu, Domine, per manus angelorum tuorum modo recuperes, ut pretio eorum misericordiæ usus expletus faciat credentes tibi pervenire, quod tuum imperium, qui cum ingenito Patre et Spiritu sancto illuminatore et sanctificatore totius Ecclesiæ vivis el regnas, Deus in sæcula sæculorum.Cumque fide les qui cum apostolo erant respondissent Amen,ita solidata sunt fragmenta gemmarum, ut nec signum alicujus fracture in eis remaneret. Tunc philosophus Craton simul cum his juvenibus et cum universis discipulis suis pedibus ejus advolutus credidit et baptizatus est cum omnibus et cœpit fidem Domini nostri Jesu Christi publice prædicare. Tunc duo illi fratres venundantes gemmas quas vendito patrimonio suos emerant pauperibus erogaverunt. Et cœpit infinita turba adhærere apostolo.

Tune duo honorati viri civitatis Ephesiorum horum sequentes exemplum, vendentes omnia sua quæ habere poterant et dantes universa egentibus, sequebantur apostolum per civitates euntem et verba Domini prædicantem. Contigit autem ut intrantes urbem Pergamum viderent servos suos sericis indutos vestibus procedentes et in gloria sæculari fulgentes. Unde factum est ut sagitta diaboli percussi tristes efficerentur, quod se in uno pallio viderent, egentes, suos vero servos potentissimos atque fulgentes. Sed hos dolos diaboli intelligens apostolus ait: Video vos et animos mutasse et vultus propter hoc quod doctrinam Domini mei Jesu Christi secuti estis, et omnia quæ habere potuistis pauperibus contulistis. Unde si vultis omnia recuperare quæ in auro,et in argento, et lapidibus pretiosis habuistis, deferte mihi virgas rectas in singulis fascibus. Quod cum fecissent, invocato nomine Domini conversæ sunt in aurum. Item dixit eis: Deferte mihi lapides minutos a littore maris. Quod cum fecissent, invocata Domini majestate, conversi sunt in gemmas. Tunc dicit eis sanctus Joannes apostolus: Per septem dies ite per aurifi ces et gemmarios, et cum probaveritis verum esse aurum et veras gemmas, nuntiate mihi. Euntes autem ambo post septem dies reversi sunt ad apostolum dicentes: Domine,omnium aurificum officinas circumivimus, qui omnes dixerunt tam purum turum et tam optimum nunquam se vidisse; sed et gemmarii eadem dixerunt, tam optimos et tam pretiosos lapides se nunquam vidisse. Tunc sanctus Joannes dixit eis: Ite et redimite vobis terras quas vendidistis, quia cœlorum præmia perdidistis. Emite vobis sericas vestes, ut per tempus fulgeatis sicut rosa; quæ dum flos ejus et odorem pariter ac ruborem ostendit, repente marcescit. Suspirastis (b) Luc. XVI, 24-31.

B

ctos pauperes gemuistis. Estote ergo floridi.ut marcescatis,estote divites temporaliter, ut in æternum mendicetis. Nunquid nam impotens est manus Domini ut non faciat servos suos divitiis affluentes et incomparabiliter splendentes? Sed certamen statuit animorum ut qui pro ejus nomine temporales habere opes noluerint credant se æternas habituros. Denique narravit nobis Dominus noster Jesus Christus de quodam divite, qui epulabatur quotidie splendide et fulgebat in auro et purpura, ad cujus fores jacebat mendicus Lazarus, qui cupiebat vel micas quæ de mensa ejus cadebant accipere, et nemo illi dabat. Contigit autem ut uterque moreretur, et ille mendicus deferretur in requiem, quæ est in sinu Abrahæ ; ille autem dives mitteretur in flamma a incendii, unde elevans oculos vidit Lazarum sedentem in sinu Abrahæ et exclamavit dicens: Pater Abraham miserere mei et mitte Lazarum ut intingat digitum suum in aquam et refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. Cui Abraham respondens dixit: Memento, fili, quod recepisti bona in vita tua, Lazarus vero similiter mala; nunc vero hic consolatur, tu vero torqueris. Et in his omnibus chaos magnum inter nos et vos firmatum est, ut neque inde huc neque hinc illud transire aliquis possit. At ille repondit: Sunt mihi quinque fratres, obsecro ut surgat aliquis qui moneat eos ne huc veniant in hanc flammam. Cui Abraham ail: Habent Moysen et prophetas audiant illos. Ad hæc ille respondit: Nisi resurrexerit aliquis non C credent. Cui dixit Abraham : Si Moysi et prophetis non credunt, nec si aliquis resurrexerit poterunt ei credere (b). Hos autem sermones suos Dominus ut magister noster virtutum firmabat exemplis. Nam cum dicerent ei: Quis inde huc venit, ut credamus ei, ille ait: Deferte huc mortuos, quos ba betis.Cumque apportassent coram illo tria corpora mortuorum velut dormientia excitata sunt ab eo, qui dabant fidem universis sermonibus ejus. Sed ad quid ego de Domino meo refero hæc, cum in præsenti sint quos in ejus nomine suscitavi vobis præsentibus,in cujus nomine et paralyticos curatos vidistis et leprosos emundatos et cæcos illuminatos, et a dæmoniis homines liberatos? Sed has virtutum opes habere non possunt, qui divitias voluerint ha bere terrenas. Denique vos ipsi quando ad infirmos intrastis, invocato nomine Domini nostri Jesu Christi salvati sunt, fugastis dæmonia, et etiam excæcatis lumina reddidistis. Ecce ablata est hæc gratia a vobis et facti estis miseri quieratis fortes et magni.Et cum tantus timor vestriesset in dæmoniis, ut jussu vestro obsessos homines relinquerent, modo vos timetis dæmonia; amator enim pecuniæ servus est mammonæ. Mammona autem dæmonis nomen est, qui lucris carnalibus præest et dominatur his qui diligunt mundum.Nam cum sit unus venter etsintreposita tanta quæ mille ventribus sufficiant,et cum sit

D

unum corpus et sint tantæ vestes quæ mille hominum A crymas Domino simul et preces effudi,ut exsurgas

a mortuis, mortis vinculo resoluto, et his duobus Attico et Eugenio annunties quantam gloriam amiserint et quantam incurrerint pœnam. Tunc exsurgens Stacteus, sic enim vocabatur juvenis, adoravit apostolum,et cœpit increpare discipulos ejus dicens: Vidi angelos vestros flentes et Satanæ angelos in vestra dejectione gratulantes.Jam regnum paratum vobis erat, et ex coruscantibus gemmis zetas instructas plenas gaudiis, plenas epulis, plenus deliciis, plenas vitæ perpetuitate, plenas lumine æterno, plenas delectationibus amisistis, et acquisistis vobis loca tenebrarum plena draconibus, plena stridentibus flammis, plena cruciatibus et incomprehensibilibus pœnis, plena putoribus, plena doloribus, plena angustiis,plena timore ac tremore horrifico. B Et amisistis loca immarcescibilibus floribus plena, plena vocibus organorum: et acquisistis vobis loca in quibus die noctuque non cessat mugitus et ululatus et luctus. Nihil jam vobis aliud superest nisi ut rogelis apostolum Domini, quatenus sicut me resuscitavit ad vitam, ita quoque vos resuscitet ab interitu ad salutem, et nomina vestra quæ jam de libro vitæ deleta sunt faciat rescribi.

corporibus præbeant indumenta, utique quod uti non
potest custoditur,et cui custodiatur omnino nesci-
tur,dicente Spiritu sancto per prophetam : Vane con-
turbatur omnis homo,thesaurizat et ignorat cui congre-
gat ea (a). Nudos nos fuderunt in lucem partus mulie-
rum egentes cibo, amictu, poculo,nudos nos recipiet
terra quæ genuit.At vero in commune possidemus
cœli divitias.Splendor solis diviti et pauperi æquali-
ter communis est; similiter lumen lunæ, et siderum,
aeris quoque temperies et pluviarum guttæ et eccle-
siæ januæ et fontis sanctificatio et peccatorum re-
missio et participatio altaris et esca corporis et po-
tus sanguinis sancti et chrismatis unctio,et gratia
largitoris et visitatio Domini et universi peccati in.
dulgentia, horum omnium, absque personæ alicu-
jus acceptione, æqualis est dispensatio conditoris.
Neque enim aliter dives et aliter pauper utitur his
donis,sed miser et infelix homo,dum vult plus ha-
bere quam sufficit,multis se doloribus ac sollicitu-
dinibus subdit. Nascuntur enim hinc calores fe-
brium, rigores frigorum, dolores varii in cunctis
corporum membris et neque esca 'cibari potest ne
que poculo satiari,ut cognoscat cupiditas non sibi
pecunias profuturas, quæ reposita custodibus suis
sollicitudinem diurnam et nocturnam incutiunt, et
nec unius horæ spatio quietos eos aut securos esse
patiuntur. Nam dum custoditura furibus domus,
dum possessio colitur,dum aratris intendunt,dum
solvunt fiscalia,duin ædificant promptuaria, dum
lucris student, dum potentiorum se impetus miti-
gare nituntur, dum minus potentes se nudare con- C
tendunt,dum iras suas quibus possunt inferunt et
illatas in se vix aut nullatenus ferre possunt, dum
blandimento suæ carnis assentiunt, dum ludere aleis
et spectaculis non erubescunt,dum polluere et pol-
lui non metuunt, subito exeunt de isto sæculo nu-
di, sola secum peccata portantes, pro quibus sunt
pœnas passuri perpertuas.

Ecce autem hæc dicente sancto Joanne apostolo
efferebatur juvenis a matre vidua, qui triginta dies
habebat ex quo uxorem acceperat; venientes autem
turbæ quæ exsequias faciebant simul cum matre
ejus vidua jactaverunt se ad pedes ejus,omnes pa-
riter mugitus et fletus gemitusque fundentes, et
rogaverunt eum ut in nomine Dei sui sicut Drusia-
nam ita et hunc mortuum suscitaret. Tantus autem D
omnium exstitit fletus, ut etiam ipse apostolus vix
a fletu et lacrymis temperaret.Tunc prosternens se
in oratione diutissime flevit ; et exsurgens ab ora-
tione expandit manus suas ad cœlum et tacitam
precem diutissime fudit. Hoc cum fecisset tertio,
jubet resolvi involutum corpus, et ait: O juvenis
qui amore carnis tuæ ductus cito animam amisisti,
o juvenis qui nescisti Creatorem tuum, nescisti Sal-
vatorem hominum, nescisti amicum verum et ideo
incurristi hostem pessimum, pro ignorantia tua la-

Tunc iste ipse qui suscitatus fuerat prosternens se cum omni populo et cum Attico et Eugenio omnes pariter exorabant apostolum, ut intercederet pro eis ad Dominum. Sanctus vero apostolus Attico et Eugenio hoc dedit in responsis ut per triginta dies Deo pœnitentiam offerent in quorum spatio hoc maxime precarentur ut virgæ aureæ ad suam naturam redirent; similiter ut lapides ad vilitatem qua nati fuerant remearent. Factum est autem ut triginta dierum transiret spatium; cumque virgæ aureæ simulque et lapides mutarentur et ad suum redirent naturam, venientes Atticus et Eugenius ad apostolum dixerunt: Semper misericordiam docuisti, semper indulgentiam prædicasti et præcepisti ut homo homini indulgeret. Et si homo homini indulget,quanto magis Deus homini indulget et parcitur. In peccatum nostrum hæc commisimus,sed quod cculis concupiscentibus in mundo deliquimus, oculis flentibus reparamus. Oramus ergo te, Domine oramus,apostole, ut indulgentiam,quam semper docuisti verbis, factis ostendas. Tunc beatus Joannes flentibus et pœnitentibus universis et etiam pro his intervenientibus dixit: Dominus Deus noster his sermonibus usus est,dum de peccatoribus ageretur ut diceret: Nolo mortem peccatoris, sed volo potius ut convertatur et vivat (d). Nam dum doceret nos Dominus Jesus Christus de pœnitentibus ait: Dico vobis quia magnum gaudium est in cœlis angelis super uno peccatore pœnitente ac avertente se a peccatis suis; et amplior lætitia illis est quam super nonaginta novem justis qui non peccaverunt (a). Unde volo vos scire, quia Dominus accepit pœnitentiam illorum. Tunc conversus ad Atticam et Eugenium dixit:

(c) Psal. xxxviii, 12, 7, (d) Ezech. xxxш, 11. (e) Luc. xv, 7.

Ite et reportate virgas ad silvam unde eas attulistis, A Joannes, et aut recede ab ista doctrina qua a deocum ad suam naturam sunt reverse, et lapides reportate ad littora maris, cum Petræ effecti sunt ut fuerunt. Quod cum fuisset impletum receperunt gratiam quam amiserant, ita ut etiam fugarent dæmonia sicut prius, et infirmos curarent et cæcos illuminarent et virtutes multas per eos Dominus fa

ceret.

rum cultura populum revocasti, aut accipe et bibe ut ostendas omnipotentem esse Deum tuum,si postea quam biberis potueris incolumis permanere. Tunc beatus Joannes jacentibus his qui venenum biberant mortuis intrepidus et constans accipiens calicem et signaculum crucis faciens in eum,dixit: Deus et Pater Domini mei Jesu Christi,cujus verbo cœli firmati sunt,cui omnia subjecta sunt,cui omnis creatura deservit, cui omnis potestas subjecta est et metuit et expavescit,cum nos te in auxilium provocamus,cujus audito nomine serpens conquiescit, draco fugit, silet vipera,et rubeta illa quæ dicitur rana inquieta lorpescit, scorpius exstinguitur; regulus vincitur et spalangus nihil noxium operatur et omnia venenata repentia el adhuc ferociora animalia terebrantur, et omnes radices humanæ saluti adversæ arescunt, tu exstingue, Domine, hoc veneni virus,exstingue operationes ejus mortiferas, et vires noxias quas in se habet evacua, et da in conspectu tuo omnibus quos tu creasti oculos ut videant, et aures ut audiant,et cor ut magnitudinem tuam intelligant. Et cum hæc dixisset, os suum et totum semetipsum signo crucis armavit, et totum bibit quod erat in calice. Et postquam bibit dixit: Peto ut hi propter quos bibi,credant in te, Domine, et salutem,quæ apud te est,te illuminante mereantur accipere. Attendentes autem populi Joannem per tres horas vultum habere hilarem,et nulla penitus signa palloris aut trepidationis habentem, clamare cœperunt: Unus et verus Deus est, quem C colit Joannes. Aristodinus autem nec sic credebat. sed populus objurgabat eum.Ille autem conversus ad Joannem dixit: Inest mihi adhuc dubietas, sed si istos qui hoc veneno mortui sunt,in nomine Dei tui excitaveris, emundabitur cor meum ab omni dubietate. Populi autem insurgebant in Aristodimum dicentes: Incendemus et te et domum tuam, si ausus fueris ultra apostolum Dei in tuo sermone facere laborare. Videns autem Joannes acerrimam seditionem fieri,petiit silentium et omnibus audientibus dixit: Prima est quam de virtutibus divinis imitari debetis patientiam, per quam ferre possitis incredulorum hominum insipientiam,unde si adhuc Aristodimus ab infidelitate sua tenetur, solvamus nodos incredulitatis ejus, et licet tarde faciamus eum agnoscere Creatorem suum. Et sicut medici habentes inter manus ægrum, varia medela indigentem, ita etiam nos faciamus,si adhuc, Aristodimus non est curatus ex eo quod jam factum est. Non enim cessabo ab hoc opere quousque ejus vulneribus possit medicina provenire. Et convocans ad se Aristodimum dedit eit unicam suam, ipse vero pallio amictus astabat. Cui Aristodimus ait: Ad quod dedisti mihi tunicam tuam? Dicit ei Joannes :Ut vel sic confusus a tua infidelitate discedas.Cui Aristodimus ait: Et quomodo me tunica tua faciet ab infidelitate mea discedere? Cui respondit apostolus. Vade et mitte eam super corpora defunctorum, et

Cum autem omnis civitas Ephesiorum et omnis provincia Asia Joannem excoleret et prædicaret, accidit ut cultores idolorum excitarent seditionem: unde factum est ut Joannem traherenf ad templum Dianæ et urgerent eum ut ei fæeditatem sacrificiorum offerret. Tunc sanctus Joannes ait: Eamus omnes ad ecclesiam Domini mei Jesu Christi, et invocantes vos nomen Dianæ vestræ facite cadere ec- B clesiam et ita vobis consentiam. Si autem hoc facere non potueritis, ego invocabo nomen Domini mei Jesu Christi et faciet cadere templum hoc, et comminui idolum ejus.Quod cum factum fuerit,justum vobis videri debet ut relicta superstitione deæ hujus,quæ a Deo meo victa est et comminuta, ad ipsum convertamini. Ad hanc vocem conticuit populus, et licet essent pauci qui contradicerent huic definitioni, pars tamen maxima consensum attribuit. Tunc beatus Joannes blandis alloquiis,exorabat populum, uta templo longe se facerent. Cumque universi ex interiori parte foras exissent, voce clara corum omnibus dixit: Ut sciat hæc omnis turba quia idolum hoc Dianæ dæmonium est,corruat cum omnibus manufactis idolis quæ coluntur in eo, ita ut nullam in hominibus læsionem faciat! Continuo autem ad vocem apostoli omnia simul cum templo suo idola ita corruerunt, ut efficerentur sicut pulvis, quem projicit ventus a facie terræ. Conversi sunt autem eadem die duodecim millia gentium exccptis parvulis et mulieribus, et baptismatis sunt consecrati virtute. Tunc Aristodimus, qui erat pontifex omnium idolorum,repletus spiritu nequissimo excitavit seditionem in populo, ita ut populus contra populum pararetur ab bellum. Sed beatus Joannes ait: Dic mihi, Aristodime, quid faciam ut tollam indignationem de animo tuo.Cui Aristodimus ait: Si vis ut credam Deo tuo,dabo tibi venenum bibere; quod cum biberis, si non fueris mortuus, apparebit verum esse Deum tuum. Cui apostolus ait: Venenum si dederis mihi bibere, invocato nomine Domini D mei Jesu Christi, non poterit nocere mihi.Cui Aristodius it: Prius est ut videas bibentes et statim morientes ut vel sic possit cor tuum hoc poculum formidare.Cui beatus Joannes respondit: Jam dixi tibi, tu tantum paratus esto credere in Deum meum Jesum Christum, cum me videris post veneni poculum sanum. Porrexit itaque Arsitodimus ad proconsulem, et petiit ab eo duos viros qui pro suis erant sceleribus decollandi, et statuens eos in medio foro coram omni populo in conspectu apostoli fecit eos venenum bibere. Qui mox ut biberunt spiritum exhalaverunt. Tunc Aristodimus dixit: Audi me,

dices ita: Apostolus Domini nostri Jesu Christi mi- A convivium tuum venio gratias agens, quia me di

sit me ut in ejus nomine exsurgatis, ut cognoscant omnes, quia et vita et mors famulantur Domino meo Jesu Christo. Quod cum fecisset Aristodimus et vidisset eos exsurgere, adorans Joannem, festinus porrexit ad proconsulem et cœpit clamosa voce dicere: Audi me, proconsul, memorem te puto quod contra Joannem iram tuam frequenter excitavi et multa mala contra eum egi, unde vereor ne iram ejus experiar, est enim Deus in specie hominis la tens. Nam venenum bibens non solum ipse incolumis perseverat, sed etiam eos qui eodem veneno mortui fuerant per manus meas tunicæ suæ attactu suscitavit ad vitam, nulla signa secum mortis habentes. Dicit ei proconsul: Et quid vis ut faciamus? Respondit Aristodimus: Eamus et provolvamus genibus ejus veniam postulantes, et quidquid nobis jusserit faciamus. Tunc venientes simul prostraverunt se apostolo, indulgentiam postulantes; quos ille suscipiens cum gratiarum actione orationem obtulit Deo, præcepitque eis ut unius hebdomadæ jejunium agerent. Quo expleto baptizavit eos: qui cum baptizati fuissent cum universa parentela et affinitate sua et famulis suis, fregerunt omnia simulacra ac fabricaverunt basilicam in nomine sancti Joannis, in qua ipse sanctus Joannes assumptus est hoc ordine:

gnatus es, Domine Jesu Christe, ad tuas epulas invitare, sciens quod ex tote corde meo desiderabam te; vidi faciem tuam et quasi de sepulcro suscitatus sum. Odor tuus concupiscentias in me suscitavit æternas. Vox tua plena suavitate melliflua et allocutio tua incomparabilis eloquiis angelorum. Quoties te rogavi ut venirem ad te et dixisti mihi: Exspecta ut populum liberes crediturum mihi, et custodisti corpus meum ab omni pollutione et animam meam semper illuminasti,et non dereliquisti me cum irem in exsilium et redirem,et posuisti in ore meo verbum veritatis tuæ, commemorans mihi testimonia virtutum tuarum. Et scripsi ea opera quæ audivi ex ore tuo auribus meis. Et tunc, Domine, commendo tibi filios tuos,quos tibi Ecclesia B tua virgo, vera mater per aquam et Spiritum sanctum regeneravit. Suscipe me, ut cum fratribus meis sim, cum quibus veniens invitasti me, aperi mihi januam vitæ ; principes tenebrarum non occurrant mihi et manus extranea non contingat me, nec veniat mihi pes superbiæ, sed suscipe me secundum verbum tuum, et perduc me ad convivium epularum tuarum, ubi epulantur tecum omnes amici tui. Tu es enim Christus Filius Dei vivi. qui præcepto Patris tui mundum salvasti, qui et Spiritum sanctum nobis destinare dignatus es, ut nos de præceptis tuis commonefaceres, per eumdem Spirilum tibi gratias referimus per infinita sæcula sæculorum. Amen.

Cum esset annorum nonaginta novem apparuit ei Dominus Jesus Christus cum discipulis suis dicens ei : Veni ad me quia tempus est ut epuleris in convivio meo cum fratribus tuis. Surgens autem Joannes cœpit ire,sed Dominus dixit ei: [Dominica C resurrectionis meæ die quæ post quinque dies futura est ita venies ad me. Et cum hæc dixisset, cœlo receptus est. Veniente itaque Dominica die convenit universa multitudo in ecclesia quæ in ejus nomine fuerat fabricata, et a primo gallorum cantu agens mysteria Dei omnem populum usque ad horam diei tertiam allocutus est. Post hæc jussit foveam juxta altare fieri quadratam, et terram ejus foras ecclesiam projici. Et descendens in eam expandit manus suas ad Deum et dixit: Invitatus ad

Et cum omnis populus respondisset Amen, lux tanta apparuit super apostolum una fere hora, ut nullus hanc sufferre valeret aspectus. Postea vero inventa est illa fovea plena, nihil aliud in se habens nisi manna, quod usque hodie gignit locus iste, et fiunt ibi virtutes orationibus ejus, et ab omnibus infirmitatibus et periculis liberantur omnes et precum suarum obtinent effectum, præstante Domino nostro Jesu Christo qui cum coæterno Patre in unitate Spiritus sancti Deus vivit et regnat et nunc et semper per infinita sæcula sæculorum. Amen.

« ПредыдущаяПродолжить »