Изображения страниц
PDF
EPUB

tisse non apparet. Est quidem libellus.inter Opera S. Cypriano falso ascripta, «< De revelatione capitis Joannis Baptistæ, » et si Baronio credendum sit, in Adnotationibus ad Martyrologium, quarto Kal. Septembris,«cujus fidei sit tractatus ille, declarat censura Gelasii,qui sic ea quæ ibi sunt reliquit lecto ris arbitrio, ut quæ vera vel falsa sint, ante exami net quam probet. » Sed Gelasii censura cujus fidei sit, tractatus ille declarare non potuit; scriptus enim est tractatus ipse post Marcellinum comitem, cujus Chronicon citat : Chronicon autem Marcellini diu post Gelasii mortem scriptum est. Fertur quidem Dionysius Exiguus eamdem revelationem ex Græca Marcelli archimandritæ relatione in linguam Latinam transtulisse, ut eam Romani legerent; sed et Dionysius ille post obitum Gelasii scripsit.

non processit Gratianus. In plurimis etiam mss. A Verum tales scripturas, sive libros, Gelasii ævo exsticodicibus decreti Gratianei reliqua non comparent. Qui netiam in duobus veteribus mss. Panormiæ Ivonis ad publicam academiæ nostræ Bibliothecam pertinentibus, eadem verba desiderantur. Neque mirum, cum illa pars postrema decreti Gelasiani, tum in Panormia tum in decreto Burchardi, hoc titulo gaudeat: «De notitia librorum apocryphorum, qui a SS. Patribus æterna damnatione damnati sunt. Quis enim ferre tum temporis potuit canones apostolorum in decreto sub tali titulo comprehensos,si simul cogitaret, iisdem canonibus Romanam Ecclesiam gubernatam esse ?Cum igitur aliquorum ante Gelasium pontificum, et ipsius etiam Gelasii decreta ex canonibus apostolicis desumpta sint, cum paulo post Gelasii mortem, canones illi a tota B Romana Ecclesia recepti sint; decretum illud,quo hi canones æterna damnatione damnati sunt, Gelasio papæ tribui non potest.

[ocr errors]

Præterea hæc verba auctorem decreti Gelasio juniorem omnino demonstrant : « Sed et si qua sunt concilia a SS. Patribus hactenus instituta, post illorum quatuor auctoritatem et custodienda et recipienda decrevimus. » De quatuor generalibus conciliis ante locutus,de reliquis post ea celebratis agit, minoremque iis auctoritatem tribuit; quod omnino intelligi debet de conciliis quæ videbantur esse generalia: aliter nihil diceret. Atætate Gelasii nullum post Chalcedonense concilium celebratum est,quod in numero generalium poni potuit.Auctor igitur hujus decreti omnino post concilium quin- C tum,sive Constantinopolitanum secundum scripsit. De illo enim diu dubitanter locuti sunt Latini,nec paris cum quatuor auctoritatis esse voluerunt. Gregorius I: « De illa tamen synodo, quæ Constantinopoli postmodum facta est,quæ a multis quinta nominatur,scire vos volo.» A multis igitur ævo Gregorii, non ab omnibus quinta dicebatur,et cum idem Gregorius de synodi Chalcedonensis auctoritate dixis set,de quinta hæc statim addidit: «Nam synodus quæ post eam generaliter facta est, idcirco a nobis recipitur,quia ejusdem synodi in omnibus sequens tenorem illius auctoritatem custodit. Isidorus 1. vi Etymol., c. 16: Hæ sunt quatuor synodi principales,fidei doctrinam plenissime prædicantes. Sed et

Decretum docet Marcum evangelistam gloriosum consummasse martyrium; at hoc neque Eusebius, neque Hieronymus ante Gelasium tradidit, neque post eum Isidorus Hispalensis: ut Vita S.Marci, in qua ejus martyrium describitur, post Isidori, ante Bedæ et auctoris decreti tempora scripta esse videatur.

[ocr errors]

Denique, quod præsens negotium maxime spectat, auctor de Ruffino agens ait : « Illa sentimus quæ beatum Hieronymum sentire cognoscimus: et non solum de Ruffino,sed etiam de universis, quos vir sæpius memoratus zelo Dei et fidei religione reprehendit. Quæ verba nec concilio, nec pontifici Romano satis conveniunt ; et res aliter omnino se habet. A nemine enim magis dissentit quam ab Hieronymo. Libros omnes Veteris Testamenti, qui non in Hebræorum canone habebantur, ad apocrypha rotunde relegavit Hieronymus; eosdem in decreto pariter cum canonicis « sancta et catolica suscipit et honorat Ecclesia. » Hieronymus libros quos apocryphos vocat,legi in Ecclesia vult, epist. 115 « Sicut Judith et Tobiæ, et Machabæorum libros legit quidem Ecclesia,sed eas, inter canonicas Scripturas non recipit: sic et hæc duo volumina » (xvάpetov Jesu filii Sirach. et Sapientiam Salomonis) «< legat ad ædificationem plebis, non ad auctoritatem ecclesiasticorum dogmatum confirmandam. >> In decreto omnia quæ apocrypha appellantur, tanquam a Catholicis vitanda, et ab Ecclesia

si qua sunt concilia quæ SS.Patres Spiritu Dei pleni D eliminanda damnantur.Hoc sensus inter apocrypha

sanxerunt post illorum quatuor auctoritatem,omni manent stabilita vigore.»>Quis non videt hæc eadem quasi mente scribi, qua illa in decreto Gelasiano scribebantur? Nec hæc igitur, nec illa ante quintam synodum scripta fuisse putandum est. Cassiodorus qui post Gelasium, ante vel circa synodum quintam scripsit, quatuor tantum nominavit,de posterioribus nihil omnino addidit.

Denique legimus in decreto : « Item scriptura de inventione Dominicæ crucis, et alia scriptura de inventione capitis B Joannis Baptiste novellæ quidem relationes sunt, et nonnulli eas Catholici legunt. »

numerantur Opuscula Tertulliani, Novati, Arnobii, Apollinarii. Aliter plane Hieronymus, epist. 76: «Ego Origenem propter eruditionem sic interdum legendum, quomodo Tertullianum, Novatum, Arnobium, Apollinarium, et nonnullos ecclesiasticos scriptores Græcos pariter et Latinos, ut bona eorum colligamus, vitemusque contraria juxta Apostolum dicentem: « Omnia probate, quod bonum est tenete. » » Quæ verba Apostoli ad aliam plane classem in decreto trahuntur, ut ante observatum est. Pessimo sensu in decreto legimus: Liber qui appellatur Pastoris, apocryphus; quem apud quasdam Græciæ

་་

Ecclesias etiam publice legi testatus est, et revera A quæ adversarium absolvit, argumento cedit! Qui utilem librum pronuntiat Hieronymus. Auctor sic virum summum laudat, quomodo vituperat ? decreti. «Opuscula Clementis Alexandrini apocrypha. Hieronymus in Catalogo: Feruntur ejus insignia volumina, plenaque eruditionis ei eloquentiæ, tam de Scripturis divinis, quam de sæcularis litteraturæ instrumento ». Adeo decreti scopus, et quasi peculiaris tractatio. ab Hieronymi doctrina penitus abhorrent.«Liber Proverbiorum, qui ab hæreticis conscriptus, et S. Sixti nomine prænotatus est, apocryphus », inquit ille quem Gelasium esse volunt. At Hieronymus eum librum docuit non ab hæreticis fuisse conscriptum,sed a philosopho Pythagoro,epist. 66: Librum Sixti Pythagorei,hominis absque Christo, atque ethnici, immutato nomine, Xysti martyris et Romanæ Ecclesiæ episcopi prænotavit ».

Cum igitur nec Stichometria patriarchæ Constantinopolitano trihuenda sit, nec Decretum Romano tribui posse videatur, non est ea censuræ auctoritas, quam voluit Dallæus: cumque tanta sit Stichometriæ atque Decreto in apocryphis denotandis discrepantia, non est ea censuræ concordia, quam tradit vir doctissimus: cum denique in ipsa Stichometria libri illi tantummodo Novi Testamenti apocryphi dicantur, satis apposite Hammondus, si epistolas Ignatii in Indiculo denotari concedatur, Salmasio videtur respondisse: « Nihil ab auctoritate epistolis bisce a nobis tributa ex eo detractum aut minutum esse, quod sic in apocryphorum numero repositæ inveniantur. Sic »,inquam, id est in Indiculo librerum, qui in canonem recipiuntur, et qui a ca none removentur. Quod enim sic in apocryphorum numero reponitur, canonicis libris solis opponitur. Ut S Augustinus De Civitate Dei, l. xv, c. 23: Multa sub nominibus et aliorum prophetarum et recentiora sub nominibus apostotorum ab hæreticis proferuntur, quæ omnia sub nominibus apocryphorum ab auctoritate canonicorum diligenti examinatione remata sunt. Nomen igitur apocryphi tantum ab auctoritate canonicorum >> scriptum aliquod removebat.

C

B

Videamus igitur primo quid tandem sit, ob quod hanc defensienem tanto præconio effert; nempe quod hinc appareat eos immerito accusatos esse, qui Ignatiana damnarunt, antequam purior editio procurata est. At nostri eos non accusarunt, qui epistolas Eusebio minime memoratas tanquam spurias rejecerunt, aut etiam reliquas interpolatas esse pronuntiabant; sed eos tantum, qui epistolas illas que interpolata sunt antequam interpolarentur, fictas fuisse contendebant; aut interpolatas penitus rejiciebant, tanquam nihil ex iis probari posset. Quod autem epistolas Ignatii omnem eam auctoritatem, quam olim obtinuerant plane amisisse, nulliusque auctoritatis fuisse ante Nicephorum, ex Usserio doceat Dallæus; observo eam vocem omnem non esse ab Armachano usurpatam, sed a Dallao adjectam; ut et illa, nullius auctoritatis, quæ inde pariter deducit. Ego aliter Usserium intelligo; et qui sic interpretantur, fruantur illi excusatione quam cupiunt, sed interim sciant sententiam eam qua excusari volunt esse apertissime falsam.

Hanc tamen defensionem ab Usserio ingeniosissime et ad causam quam agit appositissime inventam rejicit vir doctissimus, quod non videatur satis certa. Et satis quidem certum non est, ullas Ignatii epistolas Stichometria auctorem inter apocrypha numerasse, ut voluit Salmasius; multo minus certum est, inter pessimæ notæ apocrypha reposuisse, ut vult Dallæus; sed si quis hæc concedat, satis profecto certum est, cas propter aliarum suppositiones et ipsarum interpolationes, tantam ignominiam passas esse. Constat enim epistolas Euse bio visas per multa sæcula summa auctoritate floruisse constat ante nonum sæculum easdem et interpolationibus fœdatas, et adjectionibus auctas fuisse; constat alios libros primo integros dein corruptos inter apocrypha rejici solitos: si igitur hæ epistolæ nono illo sæculo tanquam omnibus Catholicis vitandæ proponerentur, quæ hactenus ab omnibue tum catholicis tum hæreticis fuerant receptæ, id ob aliam causam, quam ob adjectiones corruptelasque fieri non potuisse quis non videt?

Hæc tamen, postquam tantopere laudaverat, ne

«Sed multo melius ac modestius, atque sapientius optimus ac doctissimus Usserius Ignatiana sua ab hoc Nicephori telo defendit », inquit Dallæus. Non male defendisse ostendimus Hammondum; si multo melius Usserius, certe optime defendit. Nempe Armachanus docuit non mirum esse, si epistolæ Igna- D gat Dallæus, primo, quia nullus est eorum librotii, adjcctione spuriarum, et interpolationibus a pristina forma immutatæ in apocryphorum numero reponerentur: quemadmodum Estheræ liber, licet ab Hebræis receptus, tamen propter additamenta, a Melitone Sardensi, et Oregorto Nazianzeno inter sacros libros nominatus non est, ab Athanasio etiam inter nothos nominatim abjectus. Verumtamen si Dallæum bene novi, non est nihil, quod Armachani defensionem tantopere probat. Non enim sine dolo laudat, quam sine ratione rejicit. Laudat, ut suos excuset: rejicit, ut argumentum vim suam retineat. O præclaram Usserii defensionem,

rum, quos damnat Nicephorus, de quo aliquid simile dici possit. Si hoc verum esset, nihil tamen efficeret, quia non est eadem omnium apocryphorum ratio, ut ante ostendimus: sed est aperte falsum. Ecce enim in Stichometria legimus Depíodos Пétpou, otiyou ß. Itinerarium Petri, versus 2,700. Hoc Itinerarium a Clemente Romano scriptum fuisse credebant veteres, unde primum inter videóμεva positum est, dein inter apocrypha. Rationem ipsi reddiderunt, quod ejus libri doctrina ab illa quæ a Clemente tradita est, multum tandem dis crepabat. Non quod Clementem eum librum mini

me scripsisse crederent, sed quod ab hæreticis in- A ỏ×tù ẞióλíois πрooпeqшvyμévaι), quos tamen pariter terpolatum adeoque corruptum putarent. Ita Epiphanus de Ebionæis: Χρώνται δὲ καὶ ἄλλαις τισι βίβλοις, δῆθεν ταῖς Περιόδοις καλουμέναις Πέτρον ταῖς διὰ Κλήμεντος γραφείσαις, νοθεύσαντες μὲν τὰ ἐν αὐταῖς, ὁλίγα δὲ ἀληθινὰ ἐάσαντες. Sunt et alii libri quibus utuntur, ut Circuitus Petri a Clemente scripti, quo in libro, paucis veris relictis cætera supposuerunt. Quod igitur asseritur, nullum esse eorum librorum, quos damnat Stichometriæ auctor, de quo aliquid simile dici posset; non est veritati

consentaneum.

Secundo defensionem Usserii rejicit, quod putet Nicephorum, si Ignatiana, non per se proprie, sed tantum ob addititia et interpolota damnasset, id ipsum testari, suumque de libro olim probato judicium diligenter purgare voluisse; idem enim in Constitutionibus apostolicis fecerunt Trullani Patres. Mirari satis non possum hanc viri doctissimi iniquissimam postulationem, ut, scilicet, Stichometriæ auctor causam exprimeret, seque diligenter purgaret, si ob eam causam Ignatiana inter apocrypha relegaret, quam voluit Usserius. Si enim tam nobile scriptum,et ab omnibus receptum condemnare voluit, cur hanc non minus, quam aliam quamcumque causam, quam habuisse videatur,reticere potuit? Certissimum est, Ignatii epistolas per aliquot sæcula ante nonum, quo scripsisse censor ille perhibetur, tum ab omnibus Catholicis, tum etiam hæreticis receptissimas fuisse, et inter scripta catholica primo loco numeratas. Si igitur has condemnare, simulque debitam majoribus reverentiam præstare, et seipsum diligenter purgare voluisset, eo magis sui judicii causam reddere tenebatur, si ut prorsus supposititias et fictas abjiciendas potius, quam interpolatas et auctas respuendas judicaret; interpolatas enim et spurias pauci tunc ac moderni, eas autem quas genuinas putamus, et plurimi et vetustissimi receperant. Sed revera ut quisquam qui indiculum tantum sive ἀπαρίθμησιν, ut Græci loquuntur, confecit librorum canonicorum et apocryphorum, de natura librorum quos tantum numerat, disputaret, aut de aliquo peculiari scripto, cur eo loco poneretur, rationem redderet, hactenus plane inauditum est. Dispar igitur plane ratio est canonis Trulliani, et Indiculi, sive Stichometriæ. Ut, si Patres illius concilii purgare se voluerint, idem etiam ab auctore hujus Indiculi nobis exspectandum non sit. Sed nec illud verum est quod asserit Dallæus, Patres Trullanos, ideo rejectionis Constitutionum rationem reddidisse, ut judicium suum purgarent,aliter enim omnino se res habuit, quod ignorare Dallæus non potuit. Recepit illud concilium 85 canones apostolicos, tanquam ab ipsis apostolis dictatos: videbant in ultimo eorum canonum octo libros Constitutionum confirmari (numerantur enim inter βιβλία σεβάσμια καὶ ἅγια, adduntur scriptis apostolicis, Novi Testamenti, ai διαταγαὶ ὑμῖν τοῖς ἐπισκόποις δι' ἐμοῦ Κλήμεντος ἐν

B

C

D

recipiendos minime putabant. Necesse itaque erat ut admonerent constitutiones illas esse rejiciendas; aliter eadem opera cum canonibus apostolicis confirmatæ fuissent. At constitutiones eas ut primo fictas et supposititias rejicere non potuerunt, nisi simul canones rejicerent (qui earum tam honorificam mentionem fecerant,quos stabilire voluerant. Ut igitur canones retinerent, et constitutiones reprobarent, quasi ab apostolis primo dictatas et a Clemente scriptas (ut canones affirmabant), sed ab hæreticis postea corruptas eas damnarunt. Hæcque omnia vera esse ostendit ipsum damnationis proæmium. Ἐπειδὴ δ' ἐν τούτοις τοῖς κακόσιν ἐντέταλται δέχεσθαι ἡμᾶς τῶν αὐτῶν ἁγίων ἀποστόλων tà Kλ,μeνtos diaτážεis. Quoniam autem in his Κλήμεντος διατάξεις. canonibus præceptum nobis est, ut eorumdem sanctorum apostolorum per Clementem constitutiones susciperemus », etc. Non igitur erat cur ab exemplo canonis concilii Trullani, cum indiculo perperam collati, defensionem Usserii, tantopere a se laudatam, rejiceret Dallæus.

[ocr errors]

Sed quidquid sit, nec auctoris Stichometriæ, nec interpretis Anastasii testimonia auctoritatem epistolarum S. Ignatii vel tantillum minuunt. Nego enim illius epistolas in hoc Indiculo vel nominari, vel innui, vel quovis modo contineri. Ignatii nomen audio, epistolas non lego: video in Græcis 'lyvatío, in Latinis Ignatii, neque amplius quidquam: volunt Salmasius et Dallæus Ignatii omnia intelligi debere. Id vero mihi esse videtur ab omni ratione alienissimum. Recitat auctor libros Novi Testamenti canonicos, dubios et apocryphos: epistolas a S. Ignatio, instante martyrio, scriptas, vel ad martyrium festinanti suppositas, nec inter canonicas, nec dubias, nec apocryphas scripturas nume. rari recte potuisse contendo. Scimus a qualibus viris profecta sunt scripta, quæ in sacrum canonem recipiantur, scilicet, vel ab apostolis, S. Matthæo, S. Joanne, S. Paulo, S. Petro, et fortasse S. Jacobo atque S. Juda, vel ab apostolorum discipulis atque comitibus, eodem spiritu afflatis, S. Marco atque S. Luca. De iis quæ sub nomine apostolorum scripta sunt, aliquando dubitabant, et nunc hæsitanter, nunc aperte et simpliciter rejiciebant. De iis quæ a discipulis aut comitibus apostolorum.qui vivis apostolis defuncti sunt, edita fuisse primo putabantur, dubitabant an ab eodem spiritu profecta in eumdem canonem cum illis S. Lucæ atque S. Marci recipi deberent, ut de Clemente, Barnaba et Herma primo quæsitum est. Postea etiam aliqua dicebantur ab ipsis apostolis dictata, et a discipulis suis ex apostolorum præcepto scripta, et post eorum mortem forte divulgata, de quibus rursum in Ecclesia dubitatum est; et ex illis τῶν ἀντιλεγομένων et τῶν ἀποκρύφων Indiculi confecti sunt. llla igitur scripta, quæ cum primo apparebant, tanquam S. Scripturæ partes accipiebantur, ab aliquibus postea negata, inter avtλeyóμsva hæserunt,

quæ ab omnibus a canone rejecta, in apocryphis A tici aut male feriati homines, sacris oraculis minumerabantur. Illa vero, quæ ad divinæ Scripturæ canonem nunquam aspirabant, quæ quamprimum scripta sunt,diuque postea, non ut canonica, sed catholica tantum recipiebantur,neque inter avtiλeYouEva, neque inter apocrypha numerari sæculis sequentibus potuerunt.Cum igitur epistolæ.S.Ignatii post omnium apostolorum mortem,ex occasione tantum martyrii, et in itinere subito effusæ sint, eum a Christianis pro scriptis sancti viri atque martyris tantummodo acceptæ,nec unquam, quod scimus, in Ecclesia lectæ sint,nescio quomodo cui. quam in mentem venire potuerit, ut eas in numero apocryphorum Novi Testamenti numeraret.

nime contenti, tales διδαχάς et διδασκαλίας commenti sunt. Quæ nulli certo apostolico viro ascribebatur, dicta est διδαχή vel διδασκαλία ἀποστόλων, quæ ab aliquo apostolorum discipulo scripta putabatur,ejus nomen præ se ferebat, ut didasaλla Kλ÷μεντος, vel διά Κλήμεντος, quæ omnium hujus generis antiquissima videtur. Ad hujus autem formam effictæ sunt et aliæ complures diversis sæculis excogitata atque evulgata ; ut διδασκαλία Ἰγνατίου, de qua diximus, et διδασκαλία διὰ Ιππολύτου, nondum a quopiam observata, quam in codice ms. bibliothecæ Oxoniensis latere testamur. Neque enim deerant, qui Hippolytum ipsis notum apostolis prædicarent. Quin et talem dday etiam S. Polycarpo attributam fuisse non dubito. Tales erant B antiquitus evulgatæ, quasi ab apostolis derivata Saxai atque Statάeis. Nam, ut recte S. Chrysostomus, τῶν πραγμάτων τὰ μὲν διδασκαλίας δεῖται, τὰ de niτays, aliæ res docentur, aliæ mandantur. Ex illis didascaliæ, ex his constitutiones prodierunt sive data ut S. Paulus, I Cor. vii, 17: Outws ἐν ταῖς Ἐκκλησίαις πάσαις διατάσσομαι, et ΙΙ, 34: Τὰ δὲ λοιπὰ, ὡς ἄν ἔλθω, διατάξομαι.

Quid igitur,inquies, facit in Indiculo Ignatii nomen? Facilis et expedita responsio. Non in hoc tantum,sed et in alio Indiculo nomen Ignatii reperitur; et sane ratio suadet, ob eamdem causam eumdem in utroque nominari. Indiculus ille ms. exstat inter libros Baroccianos in Bibliotheca publica Oxonii, de quo monuit Usserius, quemque nos vidimus. In illo inter plurima apocrypha numerantur Διδαχαί τῶν ἀποστόλων, Διδασκαλία Κλή μεντος, Ἰγνανίου Διδασκαλία. Ut autem aliud est Αιδασκαλία vel Διδαχή Clementis, aliud epistola, ita et Ignatii. Sed eodem modo supplendam et intelligendam Stichometriam nostram censeo: scilicet, Διδαχὴ ἀποστόλων, Κλήμεντος (διδαχή), Ιγνατίου (διδαχή, ut illa vox διδαχή, quasi ἀπὸ κοινοῦ subintelligatur,quod scriptoribus omnibus perquam familliare est. Atque ita illud 26 Clementi adjectum in Græcis, et ab Anastasio prætermissum, nihil aliud fuerit,quam abbreviatio aliqua vocis ddax a librario minime intellecta et male depicta,aut numerus capitulorum, quæ in illa Didascalia continebantur. Ut Coptitarum Didascalia, quam factam tradunt a duodecim apostolis, cum S. Paulo et Jacobo Hierosolymorum episcopo, continebat 38 capitula, et abbreviatura solemni dicebatur Dask, quemadmodum ex ms. codice Barocciano constat. Cum enim in altero Indiculo Ιγνατίου διδασκαλíz, ad apocrypha videamus relegatam, quid aliud est quod in nostro ad nomen 'Iyvatíou subintelligatur (subintelligi enim aliquid omnino debet), quam διδαχή ; et cum διδασκακία Κλήμεντος in illo altero Indiculo præcedat eam Ignatii,cur hic etiam Kλμevos didα non recte intelligatur,præsertim D pue ex iis, quæ Epiphanius citavit, a nostris non

cum præcedat in hoc, ut in altero, Aiday àñosτóAwv. Tanta est in utroque Indiculo ad hanc interpretationem roborandam conspiratio.

Quin et res ipsa idem omnino docet Observandum enim est, plures olim exstitisse didaɣác, sive ôtôzoxaλíz, quasi ab apostolis profectas, et vel ab ipsis scriptas, vel certe viris apostolicis dictatas, et ab illis sub apostolorum nomine exaratas et Ecclesiæ commendatas. Cum enim voces diday et didaszakía frequentissime in Novo Testamento occurrerent, ut διδαχή Κυρίου, διδαχὴ ἀποστόλων, διδασκαλία τοῦ Σωτῆρος, διδασκαλία Παύλου, hære

Ut hujus observationis nostræ veritas ulterius innotescat, ex his diversis didascaliis atque constitutionibus, libros octo Constitutionum apostolicarum, quos nunc habemus, confectos atque consarcitatos fuisse, asserere non dubito. Duos hujus operis titulos reperiri fatentur viri docti, quorum unus Διαταγαί, alter Καθολική διδασκαλία. UtriusC que sæpe in ipsis libris mentio fit, et vetus Epiphanii testimonium hæresi 80 suffragatur: Kai nepi μέν οὖν τοῦ γενείου ἐν ταῖς Διατάξεσι τῶν ἀποστόλων φάσκει ὁ θεῖος λόγος καὶ ἡ διδασκαλία. Et de barba quidem in Constitutionibus apostolorum loquitur divinus sermo et doctrina. Ita ille, verba citans quæ nunc reperiuntur lib. 1, cap. 3, cujus libri initio dictum est : 'Ακούσατε διδασκαλία Ιεράν. Illa autem καθολικὴ διδασκαλία omnium disdascaliarum collectionem denotare videtur. Hæ autem didascaliæ diversis temporibus, et diversis etiam Ecclesiæ partibus, ubi distinctæ erant traditiones apostolicæ, scriptæ,occasionem dederunt consarcinatori multa immutandi interpolandique, ut omnia ipsius ævo melius quadrarent: quemadmodum apparet præci

nunquam discrepantia. Ut in vetustissima diataxi, quæ Epiphanii ævo exstitit, de celebrando Paschate, constitutum fuit: Ὑμεῖς μὴ ψηφίζετε, ἀλλὰ ποιεῖτε ὅταν οἱ ἀδελφοὶ ὑμῶν οἱ ἐκ περιτομῆς, μετ ̓ οὐτῶν äμа пπιеiтe. Vos calculis haud utimini, sed eo tempora celebrate quo fratres vestri qui ex circumcisione prodierunt: cum iis simul Pascha peragite. Videtur igitur hæc diataxis facta,antequam urbs Hierosolymitana ab Adriano everteretur. Post hanc autem diataxin, prodiit alibi canon sub apostolorum nomine qui nunc septimus habətur : El τις ἐπίσκοπος, ἢ πρεσβύτερος, ἢ διάκονος τὴν ἁγίαν τοῦ Πάσχα ἡμέ

δασκαλία δι' Ιππολύτου,tum Διαταγαὶ ἀποστόλων, θα quibus liber octavus præcipue constat, deprehendimus.

ραν πρὸ τῆς ἐαρινής ισημερίας μετὰ Ἰουδαίων ἐπι- Α ms. codice Oxoniensi, quo repræsentantur tum Δι τελέσει, καθαιρείσθω Si quis episcopus, aut presbyter, aut diaconus sanctum Paschæ diem ante veris æquinoctium cum Judaeis egerit, a gradu suo dejiciatur. Hæc cum postea a concilio Nicæno confirmarentur, constitutionum earuin quas nunc habemus consarcinator veterem diataxin immutavit, et ad sua tempora accommodavit, lib,v, c. 16: Aɛt oʊv úμžs, ἀδελφοὶ, τοὺς τῷ τοῦ Χριστοῦ τιμίῳ ἐξηγορασμένους αἵματι, τὰς ἡμέρας τοῦ Πάσχα ἀκριβῶς ποεῖσθαι με τὰ πέσης ἐπιμελείας μετὰ τροπὴν ἰσημερινήν. Οportet igitur vos, fratres, utpote pretioso Christi sanguine redemptos, dies Paschæ accurate et omni diligentia post æquinoctium celebrare. Quibus etiam tot adversus Judæos addita sunt, ut appareat post tempora Epiphanii hæc immutata fuisse, et totum illud caput aliter plane conceptum esse. Unde conjicio octo libros Constitutionum post ævum Epiphanii ex veteribus didascaliis atque diataxibus immutatis interpolatisque factos esse :neque enim ille numerum librorum memorat. In canone quidem ultimo eorum qui dicuntur apostolorum,octo libri Constitutionum diserte nominantur ; sed illum canonem ita fuisse conceptam ante sextum sæculum, opinor,non apparet. Septimo quidem sæculo ante concilium Trullanum Maximus monet Dionysium factum episcopum Athenis, κατὰ τὸ φερόμενον ἐν ἑβδόμῳ βιβλίῳ τῶν ἀποστολικῶν διαταγμάτων, quod nunc legimus lib. vn, cap. 48. Auctor Imperfecti Operis in Matthæum, homilia 53, laudat aliqua ex libro octavo Canonum apostolorum, quæ nunc re

B

Certe inter illas didascalias, quas consarcinator librorum octo usurpavit, fuisse Διδασκαλίαν Ιγναtlov, quamplurima sunt quæ ut firmissime credam efficiunt. Qui primum has didascalias finxerunt, sine dubio eorum scripta ante oculos habuere,quibus figmenta sua tribui voluerunt, ut eos ipsos quantum possent exprimerent; unde non dubito Clementis doxy ita fuisse compositam, ut epistolas ejus maxime referrent. Ex hac igitur Clementis Didascalia consarcinatorem ea sumpsisse credibile est, quæ de phoenice habet et carminibus Sibyllæ 1. v, c. 6, ex epistolis Clementis prius desumpta et exaggerata. Ex eadem, ni fallor, totius operis proœmium descripsit; non enim a postremo collectore illud factum puto; quem Epiphanio juniorem esse sentio, qui sententiam illam ex proæmio citat: Θεοῦ φυτεία ἡ καθολικὴ Ἐκκλησία, καὶ ἀμπελὼν aÚTOŭ ÈXλEXTÓç, « Ecclesia catholica arbor a Deo,sata, et vinea ejus electa. » Clementis autem simiæ ista ascribo, ἐνεστερνισμένοι τὸν φόβον αὐτοῦ, ut alluderet ad illa in Epistola ejus ad Corinthios non satis trita, ἐνεστερνισμένοι ἦτε τοῖς σπλάγχνοις. Jam vero tanta est epistolarum Ignatii, præsertim interpolatarum, cum Constitutionibus similitudo, atque conspiratio, ut eam non tantum Turrianus et Bovius, ad probandam Constitutionum antiquitatem, sed et Usserius etiam notaverit, ut probaret eum

periuntur lib. vIII, cap. 2 Consiitutionum. Et C dem fuisse Clementis et Ignatii interpolatorem. Et

hunc quidem auctorem Usserius facit non minus antiquum,quam fuit Epiphanius. Sed sine omni controversia multo junior fuit. Scripsit Panarium Epiphanius ante imperium Theodosii: imperavit Theodosius annis sedecim, diu post Theodosium scripsit auctor Operis imperfecti, ut vel ex his verbis patet honil. 49: Si quis autem auditiones quidem præliorum, fames, et turnultus, et pestilentias intelligat esse omnia hæc mala spiritualia, quæ facta sunt tempore Constantini simul et Theodosii usque nunc. Inter tempora igitur Epiphanii et auctoris Operis imperfecti,existimo Constitutiones apostolorum ex diversis didascaliis diataxibusque minoribus conflatus ad volumen octo librorum excrevisse, quod ab illo hæretico avide arreptum, qui spuria D Clementis aliorumque scripta sæpius adducit. Fuerunt igitur ex sententia nostra antiquitus hi libri, quasi ab apostolis scripti, aut dictati, Aday άñоστόλων, Διατάξεις ἀποστόλων, Διδασκαλία Κλήμεν τος, Διδασκαλία Ιγνατίου, Διδασκαλία δι' Ιππολύτου, Διδαχή Πολυκάρπου. Ex his omnibus, et aliis fortasse adhuc incognitis conflatæ sunt Aataya, sive καθολικὴ διδασκαλία. Et sane sunt in libris Constitutionum capita quædam, quæ nihil aliud esse videntur quam methodi gratia facta connexiones quædam, quibus una alteri didascalia subnecteretur. Quale caput tertium libri octavi esse, ipsi ex

Turriani quidem atque Bovii sententia merito explosa est. Usserius autem id quod voluit probasse non videtur, quamvis veritatem pene attigerit. Id enim mihi maximus ille consensus potius innuit, Aczszahíav Ignatii Constitutionibus fuisse interspersam, eamque Aidarxahlav fuisse ad interpolatas Ignatii epistolas conformatam, vel potius interpolatorem Ignatii e Didascalia ejusdem suas primum lacinias epistolis intexuisse. Quod cum alia suadent, tum etiam illud in epistola ad Trallianos ab interpolatore additum: Αἰδεῖσθε δὲ καὶ τὸν ἐπίσ σκοπον ὑμῶν ὡς Χριστὸν, καθ' ὅ ὑμῖν οἱ μακάριοι διε τάξαντο ἀπόστολοι.« Veneramini autem et episcopum vestrum sicut Christum, ut vobis beati apostoli constituerunt. »Cum enim nihil illic in genuina epistola Ignatii de veneratione episcopo præstanda diceretur, sed de fuga hæreticorum secundum præcepta apostolica, sive διατάγματα τῶν ἀποστόλων, interpo lator, occasione hac arrepta, ad illa confugit, quæ in Constitutionibus exstabant, ex Didascalia Ignatii sine dubio desumpta. Ita in prolixa illa interpolatione, qua viduis eadem præcepta dat, et exempla proponit, quæ in Constitutionibus l. 1, c. 6 et 7, occurrent, statim subjungit: Tauta oùỵ ŵç áñóστολος διατάσσομαι. « Hæc non ut apostolus constituo, » quod omnes norint hæc in Didascalia apostolorum nomine fuisse injuncta.

« ПредыдущаяПродолжить »