Изображения страниц
PDF
EPUB

risque ecclesiasticis agnitos, qui apocryphos pessimæ notæ obôè èv végots ponendos voluit, Hist. 1. 111, c. 25. Et ipse Tertullianus ita videtur seipsum explicare; nam statim addit: At ego ejus Pastoris «<scripturas haurio, qui non potest frangi, » hoc est vere canonicas. Nec non eodem libro: «Et utique receptior apud Ecclesias Epistola Barnabæ apocrypho>> Pastore mæchorum; epistola autem Barnabæ Tertulliano alia non est quam illa S. Pauli ad Hebræos. Quod si aliquid aliud intellexit, et per falsam et adulteram scripturam, Hermæ librum tanquam pessimæ notæ apocryphum ab omnibus Ecclesiis fuisse eliminatum voluerit, non magis id verum est quam cum eam solam machos amare ait : et contrarium plane demonstrant Irenæi, Clementis et Origenis testimonia. Nullo igitur modo credendum est auctorem Stichometria a recepta Græcorum Patrum sententia recessisse, et auctoritate Tertulliani hæretici permotum, Hermæ Pastorem pro pessimæ notæ apocrypho haberi voluisse.

canone non ponendum, quod de eo aliqui dubita- A nis Apocalypsin, quos tamen agnoscit libros a plerunt,an credibile est Nicephorum aut alium quemvis Ecclesiæ Græcæ alumnum, eumdem ut falsum et fictum, ut pessimæ notæ apocryphum jugulare, et ab omni Ecclesiæ luce removere voluisse? Et tamen Dallæus pro certo habet Nicephorum suum, his omnibus prætermissis sive damnatis, sententiam Tertulliani atque Gelasii sccutum esse. Tertullianus aliquando catholicus, aliquando hæreticus, et alia catholici, alia hæretici de Pastore sententia fuit. Librum De oratione adhuc catholicus scripsit, in quo dum ritus quosdam in oratione usurpatos, tanquam affectatos et coactos, et curiosi potius quam rationalis offieii perstringit,hæc habet: «Idem quod assignata oratione assidendi mos est quibusdam,non perpicio rationem; nisi si Her- B mas ille, cujus scriptura fere » Pastor «< inscribitur, transacta oratione non super lectum asedisset, verum aliud quid fecisset, id quoque ad observationem vindicaremus. Utique non. Simpliciter enim et nunc positum est: «< Cum adorassem,et as sedissem super lectum,» ad ordinem narrationis, non ad instar disciplinæ. Alioquin nusquam erit adorandum nisi ubi fuerit lectus. Imo contra Scripturam fecerit, si quis in cathedra aut subsellio sederet. »Nempe ritus quidam a Christianis quibusdam Tertullianei ævi observatus, statim finita oratione sedendi; quem ille tanquam superstitiosum, irreligiosum, et gentili ritui affinem reprehendit. Ritum autem ipsum ex loco quodam Pastoris male intellecto ortum esse putat. Quod clare ostendit, quanto tum in pretio liber ille Hermæ fuit, ut ex eo ritus in Ecclesiæ disciplinam transfundetur. Ipse autem, ut solet, acute respondens, non rejicit libri auctoritatem, sed admittit, et verba ejus ita interpretatur, ut ostendat tantum ordinem narrationis observandum esse,nec ullam inde disciplinæ rationem erui posse. Ita Tertullianus adhuc catholicus, ut observavit S. Hilarius in Matthæum,canone 5: «Quanquam et Tertullianus hinc (De oratione) volumen aptissimum scripserit, sed consequens error hominis detraxit scriptis probabilibus auctoritatem. » Sedin libro De pudicitia,ubi purus putus Montanista est, contraque catholicos tanquam psychicos disputat, et illa quæ ipse in libro De pænitentia ante docuerat, damnat, aliter quidem loquitur. Sed cederem tibi, si scripturaPastoris, quæ sola machos amat, divino Instru- D mentomeruisset incidi:si non ab omni concilio Ecclesiarum, etiam vestrarum, inter apocrypha et falsa judicaretur,adultera et ipsa, et inde patrona sociorum,a qua et alias initiaris. In his Tertulliani ampulis jam catholicorum omnium hostis facti, et Herman pro doctrina catholica accusantis, fortasse nihil aliud contineri putandum est, quam Pastorem Hermæ non fuisse ex judicio Ecclesiæ librum canonicum, sed potius inter apocryphos, id est non canonicos numeratum; ut Eusebius èv tois vóo posuit Pastorem, quem ipse utilissimum librum pronuntiavit, et Barnabæ Epistolam,et Joan

Ad Gelasium autem quod attinet, cum Dallæus autriusque censoris Romani et Constantinopolitani, et quidem utriusque summam in Ecclesia dignitatem suo sæculo gerentis, concordem planeque ejusdem generis censuram» fuisse tradat, suave omnino somnium est. Quis enim credat auctoremStichometriæ Græcos Patres in judicio de Herma deseruisse, ut Gelasio consentiret ; eorumdemque sententiam de Ignatio postposuisse, ut Gelasio contradiceret? Vult enim adversarius Nicephorum suum epistolas IgnaC tii tanquam fictas inter apocrypha numerasse, quas Gelasius ipse, scripto plane genuino ipsi martyri ascripsit, ut ex testimoniis nostris patet. Imo quis Nicephorum Gelasii sententiam in decreto secutum esse affirmabit, qui illud ipsum decretum noverit a nemine unquam vel inter Latinos fuisse agnitum ante aliquot annos post Nicephori mortem? Nicephorus patriarcha e vivis excessit circa annum Christi 828 primi autem, opinor, qui decreti Gelasiani meminisse deprehenduntur, sunt Lupus Ferrariensis, Hincmarus et Nicolaus papa primus, circa idem quidem tempus omnes; sed et ex iis qui primo loco decreti mentionem fecit, post annum 840 scripsit. Mentio quidem hujus opusculi in Chronico Centulensi a Dacherio edito,ubi inter alios bibliothecæ illius abbatiæ libros legitur : «< Gelasii papæ de libris recipiendis et non recipiendis,»lib.u, c. 3. Iste autem catalogus confectus esse dicitur anno 831, triennio postquam Nicephorus defunctus est. Ne autem duorum patriarcharum consensu nimium viri doctissimi triumphet oratio, quemadmodum uni superius larvam detraximus, ita et alteri jam detrahamus.

Decretum quidem extat «de libris canonicis eccleeiasticis et apocryphis, » quod magna virorum hujus ævi doctorum conspiratione Gelasio I pontifici Romano tribuitur. Sed mss.codices multorum sæculorum in assignando auctore plurimum variant.

tandem habemus concilium sub Gelasio primum, et pro actis concilii hoc decretum.

Vetustissimus codex collectionis Dionysianæ, quem A codicibus mss. omnia illustrabuntur. Atque ita beneficio Dacherii vidit Baluzius, decretum hoc Damaso papæ ascribit, et Baronius ad annum Christi 69,ex concilio Romano sub Damaso, quod continet Cresconiana collectio, partem hujus decreti citat.Ex qua obiter observo verba illa: «< Sancta tamenRomanaEcclesia nonnullis synodicis constitutis cæteris Ecclesiis prælata est, sed et evangelica voce D.Salvatoris nostri primatum obtinuit, » levi mutatione, sed gravi errore in hæc jam esse mutata : Sancta tamen Romana Ecclesia nullis synodis constitutis cæteris Ecclesiis prælata est,sed evangelica voce Domini etSalvatoris nostri primatum obtinuit.»> Codex Ecclesiæ Urgellensis, teste Baluzio,et Jurensis pervetustus, teste Chifletio, idem tribuunt Hormisdæ. Alii Gelasium auctorem agnoscunt, ut et B noster, qui in bibliotheca collegii SS. Trinitatis Cantabrigiæ asservatur,quem olim «Lanfrancus archiepiscopus» Cantuariensis «de Beccensi cœnobio in Anglicam terram deferri fecit, » ut ipse loquitur. Inde colligunt viri docti primo Gelasium, dein vero Hormisdam idem decretum edidisse. Ad Damasum enim referri nullo modo potest. Quamvis Baluzius Damasum primum de hujusmodi libris publice statuisse: dein vero Gelasium Damasi decretum renovasse, illudque auxisse eorum auctorum nominibus qui post Damasum vixere, et idem quoque de Hormisda dici posse,» atque hæc omnia ex titulis librorum mss. elici posse hariolatur. Cum autem tale quidpiam neque de Damaso, neque de Gelasio,neque de Hormisda vetus Ecclesiæ historia doceat, illud potius ex mss.eliciendum puto,incertum plane fuisse a quo pontifice, imo a quo auctore hoc decretum conditum sit.

C

Refert quidem Gratianus decretum hoc scriptum fuisse a Gelasio in concilio LXX episcoporum, ut nunc Gratianus editur: nam in vetustissimis mss. illa de concilio desiderantur. Sed ms. noster Gratiano et Ivone antiquior, hunc titulum præfert : DecretaGelasii papæ de recipiendis et non recipiendis libris.Quæ scripta sunt ab eo cum LXX eruditissimis episcopis. »Videturque hic titulus fuisse antiquissimus, tum quod apud Burchardum ita concipitur. tum quod maxime illis convenit quæ apud Lupum Ferrariensem, epist. 128, legimus: «Quoniam docet Gelasius cum LXX episcopis, viris eruditissimis, qui D scriptores essent vel non essent recipiendi.» Aliqui autem mss.codices addiderunt concilio huic etiam suos consules, celebratumque tradiderunt Asterio et Præsidio coss. Inde Baronius in Annalibus refert congregatum Romæ concilium LXX episcoporum tertio Gelasiani pontificatus anno, Domini vero 494; cum tamen nullum ejus in Historia ecclesiastica exstet monumentum aut vestigium. Baronium secutus est in editione conciliorum Binius, et Philippus Labbeus,in Historia omnium Conciliorum synopsi. «< 494, Romanum I concilium sub Gelasio, quo a LXX episcopis libri sacri et authentici ab apocryphis sunt discreti, Asterio atque Præsidio consulibus.Ex

Sed eo anno, aut sub illis consulibus conditum fuisse hoc decretum plane incredibile est. Neque enim diu post Collectionem decretorum pontificum collegit et edidit Dionysius Exiguus, et decreta Gelasii рарӕ nobis exhibet,inter quæ illud de quo disputatur, minime comparet. Illa tamen decreta mo. net Dionysius sub iisdem consulibus condita fuisse. Hæc enim ad eorum decretorum finem legimus: «Datum v Idus Martiarum, Asterio et Præsidio VV. CC.coss. Quisquamne autem credet Dionysium,nominis Gelasiani adeo studiosum, inter decreta iis consulibus edita,hoc tam celebre omittere voluisse, quo Gelasius depingitur, «distinguens separanзque, quasi os Domini, mundum ab immundo, et secernens pretiosum a vili,» ut loquitur Baronius? Præterea res ipsa clamitat eum titulum ex collectione Dionysii fuisse huic decreto falso præfixum. In eo enim legimus: « Item venerabilis viri Sedulii Paschale opus,quod heroicis descripsit versibus,insigni laude præferimus. »>Quibus verbis auctor decreti celebre et notissimum poema, tanquam catholicum suis Romanis commendare voluit. At opus Paschale Sedulii iis consulibus notum non fuit; nam Asterio demum exconsule divulgatum est. Unde factum est ut Gennadius Sedulii non meminerit : quod mirantur illi qui finem libro De scriptoribus ecclesiasticis eodem anno impositum a Gennadio non observant. Adnotatio illa, quæ in veteri Aldi Manutii editione Paschali carmini adnexa est,hoc satis indicat: «Hoc opusculum non a Sedulio auctore edi. tum est, sed a Turcio Rufo Asterio V.C. exconsule ordinario atque patricio,qui id inter scripta Sedulii invenit.» Idemque confirmat ipsius Asterii exconsulis ad Macedonium epigramma, eidem operi in duobus vetustis mss. testibus Sirmundo atque Usserio præfixum.

Sume, sacer meritis, veracia dicta poetæ,
Quæ sine figmenti condita sunt vitio;
Quo caret alma fides, quo sancti gratia Christi,
Per quam justus ait talia Sedulius.
Asteriique tui semper meminisse jubeto,
Cujus ope et cura edita sunt populis.
Quem quamvis summi celebrent per sæcula fasti,

Plus tamen ad meritum est, si viget ore tuo.
Cum igitur Asterius consul fuisset, cum nomen
ejus in Fastis esset, tunc primum edidit Paschale
opus Sedulii; non potuit igitur a Gelasio anno Christi
494, Asterio et Præsidio coss. tantopere celebrari.
Vidit hæc acutissimus Usserius, et Binium perstrin-
gens quod Romanam LXX episcoporum synodum ad
eum annum absque ullo veterum vel codicum vel
auctorum testimonio retulisset, ipse ad biennium
pontificatus Gelasiani adhuc reliquum confugit. >>
Cum, inquit, «post biennium e vita excesserit pon-
tifex Gelasius, intra illud temporis spatium putan-
dum est et Sedulii nuper defuncti Paschale carmen

B

gelicas atque apostolicas Scripturas. Verba igitur illa, has omnes, et, quas superius deprompsimus, » palam inserta sunt, ut ordinem cum decreto conjungerent. Quod et postea rursus factum est: nam pro illis, « regulariter suscepimus, substituit, regulariter superius enumeravimus. » Nec igitur in synodo, nec unquam Gelasium papam hoc decretum edidisse verisimile est.

Nam primo auctor decreti male de Eusebio sensit unde illa Historia Eusebii Pamphili apocrypha; ostendit autem et ipse, quare apocrypham nominavit, nempe quia in primo narrationis suæ libro tepuit, id est mala de natura Christi scripsit: numeravit itaque Eusebium inter Arianos. At verus Geasius aliter de Eusebio sensit; ipsum in Catholicorum Patrum numero posuit; illius testimonia ad confirmandam Ecclesiæ de duabus naturis Christi doctrinam adhibet.Auctor igitur decreti verus Gelasius esse non videtur. Neque illa Chifletii conciliatio admittenda est, quod Historiæ ecclesiasticæ libros tantum dicat in decreto non esse usquequaque renuendos; ipse enim pariter se explicat, propter rerum tamen singularium scientiam, quæ ad instructionem pertinent, scilicet, renuendos non esse usquequaque ; ad confirmationem autem doctrinæ catholicæ,præsertim de natura Christi, cum et ipse erraverit in hac ipsa re, et origenem tantopere laudaverit, adhibendam esse auctoritatem Eusebii ex quocunque libro depromptam nunquam putavit auctor decreti.

ab Asterio recensitum atque Macedonio adhuc super- A cibus simpliciter legatur: «Post propheticas et evanstiti denuo oblatum, et Romanum illud Lxx episcoporum sub Gelasio habitum fuisse concilium,qui nuperrime divulgato operi præclarum dederunt testimonium.» Et certe ita putandum esset,si certo constaret a Gelasio et synodo ejus hoc decretum editum fuisse; at hoc non magis posteriori, quam priori biennio competit; nam ecce, anno proximo sive hujus biennii primo, sub Viatore consule alia synodus a Gelasio Romæ congregata est episcoporum non LXX quidem, sed LV. Hujus synodi Acta exstant; nec in iis ullum hujusce decreti vestigium apparet Postremo Gelasii anno synodus nulla, quantum novimus, coacta est; ut a synodo aliqua Gelasiana editum fuisse hoc decretum plane incredibile sit. Nicolaus quidem de Cusa De concordia catholica, lib. 1, c. 11, hæc ex concilio Toletano, tempore Sysevandi regis celebrato, cap. 17, citat: Apocalypsis librum multorum conciliorum auctoritas,et synodica SS. Romanorum præsulum decreta Joannis evangelista esse describunt, et inter divinos libros constituendum decreverunt,» et inde colli. git, approbationem librorum, quæ Gelasio papæ ascribitur, fuisse synodicam. Sed hoc si aliunde non constet, certe hinc constare non potest. Gelasii enim non meminit, et alii pontifices Romani canonem ediderant, quo liber Apocalypseos reciperetur: et decretum hoc illius eoncilii tempore exstare potuit, vel sub Gelasii vel sub alterius pontificis nomine,nam concilium illud celebratum est pluribus quam 140 annis post mortem Gelasii, sc. a. D. 633 non 582, ut voluit Cusanus. Illo autem ævo cano. nem Scripturarum sub nomine Gelasii papæ exstitisse non est verisimile. Nicolaus enim papa, in epistola ad archiepiscopos et episcopos per Gallias constitutos, canonis Innocentii tantum meminit, non autem Gelasii, quamvis in eadem epistola decreti Gelasiani meminerit. Sed responsuri sunt isti, inquit, qui non ad obediendum potius quam ad resistendum sunt parati, aientes, quod inter canones inveniatur capitulum S. papæ Innocentii; cujus auctoritate doceatur a vobis utrumque Testamentum esse recipiendum,quanquam in ipsis paternis canonibus nullum eorum ex toto contineatur insertum.>> Quibus verbis uti patet canoni concilii Laodiceni, ut apud Latinos habebatur,libros S. Scripturæ non fuisse additos,aut Apocalypsin inter eos numeratam non fuisse : ita etiam eosdem in decreto hoc Gelasii non fuisse numeratos constare videtur.Certe Ivo Carnotensis in decreto ordinem librorum S.Scripturæ, sine nomine Gelasii, posuit, parte quarta; capite 61, aliisque interpositis, cap. 63, demum Gelasii decretum recitat cap. 64, et codex Jurensis, quem edidit Chifletius, in Hormisdæ decretalordinem librorum S. Scripturæ præmittit; sed decreli verba immutat, ut ad ordinem respiciat. Ita enim ex illo codice legimus: Post has omnes « propheticas et evangelicas atque apostolicas quas superius deprompsimus, Scripturas. Cum in aliis codi

C

Præterea in hoc decreto hanc censuram legimus, << Liber qui appellatur Canones apostolorum apocryphus, quam Gelasio papæ tribuendam minime esse multa suadent.Nam Dionysius Exiguus, qui tantopere Gelasium admiratus est, post tam gravem ejus censuram, nunquam Canones apostolorum interpretari, et reliquis canonibus præfigere voluisset : nunquam in præfatione operis sui, his verbis usus fuisset: « In principio itaque Canones, qui dicuntur apostolorum, de Græco transtulimus; quibus quia plurimi consensum non præbuere facilem,hoc ipsum vestram noluimus ignorare sanctitatem; quamvis postea quædam constituta pontificum ex ipsis canonibus assumpta esse videantur. » An tam leni censura ipse perstrinxisset,an tantummodo « plurimos D consensum non præbuisse facilem,» id est, aliquo modo de eorum auctoritate dubitasse dixisset, si ante paucos annos pontificem Romanum in con. cilio eas numerasse inter illa scripta, quæ « catholicis vitanda sunt, et quæ nullatenus recipit catholica et apostolica Romana Ecclesia » novisset? An de hac dubitatione Stephanum Salonitanum episcopum monendum duxisset, ne, scilicet, hoc ipsum ignoraret, qui quid a Celasio in concilio decretum fuit, ignorare non potuit ?An denique « postea constituta pontificum ex illis canonibus assumpta» fuisse notasset, si eos tam recenti pontificis constituto transfixos atque jugulatos cognovisset? Certe Dionysius

translatione sua efficere nunquam potuisset, ut hi B Petro. Gelasius, epistola ad episcopos per Lucaniam canones ab Ecclesia Romana reciperentur, si ab ipso Gelasio fuissent nuperrime rejecti. At receptos statim fuisse ostendit Cassiodorus Divin. lect., cap. 23, qui de Dionysio et collectione ejus ita loquitur: « Petitus a Stephano episcopo Salonitano ex Græcis exemplaribus canones ecclesiasticos moribus suis, ut erat planus et disertus, magna eloquentiæ luce composuit,quos hodie usu celeberrimo Ecclesia Ro mana complectitur.» Verum autem esse quod Cassiodorus asseruit, patet ex epistola Joannis II pontificis Romani paulo ante ad Cæsarium Arelatensem data,in qua Contumeliosum Regensem episcopum, auctoritate canonum ex collectione Dionysii Exigui excerptorum, ab episcopatu suspendit, et canones apostolicos ad eam rem diserte adhibet. «Ex Canonibus apostolorum capitulo xxv: Episcopus, presbyter, aut diaconus qui in fornicatione aut perjurio captus est, deponatur, non tamen communione privetur; dicit enim Scriptura: Non vindicabit Dominus bis in id ipsum. Ex canonibus supra scriptis capitulo xxix, quod officium pristinum damnati pro criminibus usurpare non debeant:Si quis episcopus, presbyter,aut diaconus, depositus juste super certis criminibus,ausus fuerit attrectare ministerium dudum sibi commissum, hic ab Ecclesias penitus abscindatur.» Fuerunt igitur tempore Joannis II pontificis et Cassiodori, canones apostolici in Romana Ecclesia receptissimi, quod fieri potuisse nemo concedet, si vel a Gelasio, vel Hormisda fuissent tam publice rejecti.

Mirari enim satis non possum, qua ratione ductus Dallæus seipsum Dionysio directe et ex diametro opponeret. Ille in Ecclesia Græca enutritus, ubi maxime valebant Canones apostolici, in Romana diu versatus, ubi tum non erant adeo recepti, in decretis pontificum evolvendis multum desudans, observavit,ex canonibus illis aliqua pontificum constituta, Romanorum scilicet, assumpta fuisse. Dallæus econtra «< De pseudepigraphis apost., lib. 11, cap. 3: Ego vero putaverim non ex canonum collectione sua decreta pontifices,sed ex pontificum constitutis suos canones assumpsisse primum eorum collectorem.>> Respexit sine dubio Dionysius Innocentii, Leonis et Gelasii epistolas, quibus nonnulla ex 50 canonibus apostolicis repræsentantur;at si Dallæus putaverit, aut hos 50 canones, aut eorum aliquos ex illis epistolis, aut cujusvis Romani pontificis decreto assumptos fuisse, fugit eum omnino ratio, et Dionysio verissima tradenti perquam importune illud opposuit, quod aperte falsum est.

Præterea non pauca sunt, quæ me movent ut credam ipsum Gelasium canones, qui dicuntur apostolorum, et admisse, et in suis epistolis decreta. libus usum ipsis fuisse. Tricesimus inter illos canon est: « Si quis episcopus,aut presbyter,aut diaconus per pecunias hanc obtinuerit dignitatem, dejiciatur et ipse et ordinator ejus, et a communione modis omnibus abscindatur, sicut Simon Magus a

B

[ocr errors]

constitutos, cap. 21, ut in nostro ms. repetitur : Quos vero constiterit indignos meritis sacram mercatos esse pretio dignitatem, convictos oportet arceri, non sine periculo facinus tale perpetrantis (ita ms.non perpetrantes), quia dantem pariter accipientemque damnatio Simonis,quam sacra lectio testatur, involvit. Respondet Dallæus De pseudapostol. 1. III, e. 4: Gelasii locus nullum omnino canonem laudat, neque apostolicum neque ecclesiasticum. Tantum Simonis damnationem memorat, quam sa cra, inquit, lectio, Actuum scilicet apostolicorum, ut notum est, testatur. Canonem quidem non laudat » Gelasius, id est, non expresse dicit, ea quæ præcipit in aliquo canone contineri: nec id voluit Dio. nysius, cum doceret aliqua pontificum constituta ex canonibus qui dicuntur apostolorum fuisse assumpta; neque enim aliquis pontificum Romanorum ante Dionysii ætatem in suis constitutis canones apostolorum nominasse deprehenditur, Sed id tantum nos cum Dionysio volumus, hoc Gelasii constitutum ex illo canone assumptum esse. Neque mentio sacræ lectionis impedit quominus hæc asseramus; ad Actus enim apostolicos nos tantum ideo refert, ut sciamus quænam fuerit damnatio Simonis; quod autem illa damnatio pertineat tum ad Simoniace promotum, tum ad promoventem, omnino ad illum apostolicum canonem pertinet,xafa!ρείσθω καὶ αὐτὸς καὶ ὁ χειροτονήσας, hoc est, « arceatur dans pariter accipiensque, ut loquitur Gelasius. Canon apostolicus 22 est: Si quis abscidit seipsum, C id est,si quis amputavit sibi virilia,non fiat clericus, quia suus homicida est,et Dei conditionis inimicus, etc.; Gelasius autem epistola eadem, cap. 14: De iis autem qui seipsos abscindunt, paterni canones evidenter sequenda posuerunt; quorum tenorem sufficiat indidisse: dicunt enim, talia perpetrantes,mox ut agniti fuerint, a munere clericali debere eos secludi.Quod modis omnibus custodire nos convenit, quia fas esse nulli suppeditat, præter illa quidquam quæ memorabilis decrevit forma censere. » Respondet Dallæus,hæc in Nicæno canone contineri, quod nemo negat, et paternos canones, potius ad Nicænos Patres quam apostolos referri debere. At nos ad apostolos non referimus, sed ad Nicænos Nicænis longe antiquiores Patres. Ut Dionysius Exiguus se ideo tum cnnciliorum, tum eos, qui apostolorum dicti sunt canones, in Latinum sermonem transtulisse profitetur,ut sancti præsules paternis muniantur regulis. Et Cæsarius post acceptam epistolam Joannis papæ II,qua canones apostolici duo continebantur, subjungit: « Ecce manifestissime constat, quia sẻcundum quod et tituli antiquorum Patrum a S. Joanne papa transmissi, et 318 episcoporum sententia, sed et canones Gallicani continere videntur, » etc.

D

Præterea et hæc et alia quæ habet Gelasius, ita in Nicænis canonibus continentur,ut iidem Nicæni canones agnoscant eadem in prioribus canonibus præcepta fuisse, quos scimus inter canones, qui

dicuntur apostolorum numeratos fuisse. Primus A Hist. eccl. 1. 1, c. 3. His autem in codice Gelasii

B

quidem Nicæni concilii canon eadem continet,quæ
nos ex Gelasio descripsimus; sed et idem ostendit
canonem ante in Ecclesia latum fuisse : Εἴ τινες ὑπὸ
βαρβάρων ἢ δεσποτῶν εὐνουχίσθησαν, [καὶ] εὑρίσκοιντο
ἄλλως ἄξιοι, τοὺς τοιούτους εἰς κλῆρον προσίεται ὁ
zavov.Quod nihil aliud est, quam quod canon apo-
stolicus 21 præcipit : « Eunuchus, si per insidias ho-
minum factus est, vel si in persecutione ejus virilia
amputata sunt,vel si ita natus est, et est dignus, ef-
ficiatur episcopus.»> Fatetur Dallæus libri supra no-
minati cap. 4, « fuisse jam ante Nicænæ synodi
tempora aliquam in Ecclesia regulam, ex qua hæc
ita administrarentur, eam regulam ab ipsis apostolis
ita diserte constitutam, vel a Clemente litteris
mandatam, et in istam syllogen, quam Turrianus
defendit, relatam negat.» Nego et ego ab apostolis
constitutam, a Clemente scriptam; accipio, quod
largitur,ante Nicænam synodum exstitisse, assero-
que eam in illam syllogen canonum, qui diceban-
tur apostolorum relatam fuisse. Eamdem fere ra-
tionem esse cæterorum,quæ ex Nicæna synodo col-
ligit Turrianus, fatetur etiam Dallæus. Sic igitur
cum citavit illud quod in canonibus 15, 16, 9 et 10
concilii Nicæni continetur,et ab iisdem ad veteres
seu ecclesiasticos canones ibidem refertur, eodem
opere laudasse librum canonum,qui apostolici di-
cebantur, omnino putandus est, quia eo libro isti
veteres canones continebantur. Præterea quid scri-
pserint Innocentius et Leo, antecessores sui, nes-
cire Gelasius non potuit, qui quamplurima ex ca-
nonibus illis in sua constituta transtulerant. Et hi
quidem veteres canones, et ecclesiastici in conci-
liis dicti,ab aliis diu ante Gelasium diserte aposto-
lici dicebantur. Ut in concilio Ephesino Act. Antio-
chenus episcopus notatur, quod napà έxxàŋoacti
κοὺς θεσμοὺς καὶ τοὺς κανόνας τῶν ἁγίων ἀποστόλων,
« contra leges ecclesiasticas, et canones sanctorum
apostolorum, » ordinationes provinciæ Cypri ad se
trahere conaretur: qui quidem erant 34 et 35 ca-
nones ejus libri quem habuit Gelasius. Cum Euse-
bius Cæsariensis recusasset episcopatum Antio-
chiæ, in hunc modum a Constantino imperatore
laudatus est : Η σὴ σύνεσις ἤγουν τάς τε ἐντολὰς
τοῦ Θεοῦ, καὶ τὸν ἀποστολικὸν κανόνα καὶ τῆς Ἑκκλη-
σίας φυλάττειν ἔγνωκε· « Tua prudentia et mandata
Dei.et apostolicum canonem, atque ecclesiasticum D
custodire statuit: » ut ipse refert de Vita Constan-
tini lib. 11, c. 61. Est autem hic canon inter eos,
qui apostolici dicebantur, decimus quartus.Alexan-
der episcopus Alexandria ante concilium Nicænum,
cum Arium ejusque socios excommuuicasset, epi-
stola ad Alexandrum Constantinopolitanum epi-
scopum data graviter conqueritur, quod ab aliqui-
bus in Ecclesiam reciperentur, τῷ μήτε τὸν ἀποστ
τολικὸν κανόνα τοῦτο συγχωρεῖν, « quod apostolicus
canon id non permittat, » ut refert Theodoretus

1 I Thess. v, 21.

C

fuit 15. Cum igitur Dallæus quinquaginta tantum canones sub apostolorum nomine ævo Gelasiano exstitisse velit, cum ex illis tot a Patribus, a concibis,a Romanis pontificibus fuerint diserte laudati, aliqui etiam ab ipso Gelasio agniti atque probati, cum reliqui ejusdem plane generis sint et in eodem cum his adeo receptis atque probatis codice repræsentati, cur Librum qui appelatur Canones apostolorum apocryphum ita appellaret,ut inter illa «quæ ab hæreticis sive schismaticis conscripta sunt,» numeraret,ut «nullatenus a catholica et apostolica Romana Ecclesia receptum» indicaret, et a catholicis vitandum pronuntiaret, ratio nulla vel excogitari potest. Hæc, opinor, adeo a mente Gelasii abhorrere videbantur,ut hæc ipsa verba e decreto eradenda ac penitus tollenda judicaverint nonnulli. Nam in ms. nostro ante sexcentos fere annos exarato non comparent et Hincmarus ducentis adhuc senior in suo codice sine dubio non invenit. Ita enim ipse Opusc. c. 24: « Sed et beatus Gelasius in catalogo, qui libri ab Ecclesia recipiantur, de his apostolorum canonibus penitus tacuit, sed nec inter apocrypha eos misit. » Illa igitur verba : Liber qui appellatur Canones apostolorum apocryphus, in decreto Gelasii Hincmarus non legebat. Sed hic se criticum ostendit Dallæus; ultima illa verba mendosa esse pronuntiat, et restituto verbo omisit, pro eo quod in codicibus vulgatis legitur misit, corrigenda, ut ita scripserit Hincmarus,« Sed nec inter apocrypha eos omisit.» Quam importunam correctionem ea quæ sequuntur plane rejiciunt. Quapropter in lectione illorum sequenda est cautela ab eodem S. Gelasio præmonita : « Cum hæc,inquit,ad Catholicorum manum advenerint, B. Pauli apostoli præcedat sententia quæ dicit : Omnia probate, quod bonum est tenete 1. » » Hoc est, quoniam Gelasius hunc librum canonum nec inter eos qui ab Ecclesia recipiebantur,nec inter apocryphos numeravit, et tamen vulgo legeretur; id tandem sequitur, inter eos esse numerandum, quos ille nec recepit, nec penitus rejecit, quales erant Actus Silvestri, scriptura De inventione Dominicæ crucis, et De inventione capitis B. Joannis Baptistæ, de quibus regulam ab Hincmaro observatam tradit Ne Gratianus quidem hæc in Gelasii decreto legisse videtur; nam inter eos qui Canones apostolorum inter apocrypha numerabant,Gelasii non meminit, dist. 16. Quod autem dist. 15 nunc ea habentur, nihili est; nam Gratiani codici omnia de libris apocryphis postea sunt inserta, nec ad eum quo leguntur locum pertinent,quo agit de conciliis, ut ipsius titulus indicat; et Glossa summam capitis complectens hæc tantum habet: «Dicit enim Gelasius,quod supradicta quatuor concilia vult venerari,et si qua alia fuerunt a SS. Patribus instituta, et ostendit quæ opuscula SS. Patrum in Ecclesia recipiantur.» Ulterius igitur

a

« ПредыдущаяПродолжить »