Изображения страниц
PDF
EPUB

omnia Ignatii scripta ad apocrypha relegarunt. Pro unico scriptore, nescio quo, auctores nescio quot Syncello præfixos; et ubi nudum Ignatii nomen scriptum est, omnia ejus scripta legi vult vir docctissimus.

nem epistolarum quas defendimus, per ducentos A pares habeas. Sed ecce auctores hi, quotquot sunt, post Ignatii mortem annos meminisse, et inde concludit, ab Ignatio non fuisse conscriptas. Incipio a testibus ab adversario contra nostrorum aciem miro modo productis, vel potius subductis. Illos enim,« non tam ad constituendam sententiam, quam ad depellendam invidiam » adduxisse se fate. tur in eum, scilicet, finem, ut probet Salmasium et Blondellum non fuisse primos, qui has epistolas confictas putarent. Quisquis enim auctor Stichometriæ, quam adducit, fuit diu ante Salmasium et Blondellum vixit. Opponit igitur Stichometriam Hammondo, prorsus inconcinne. «< Hujus vero, in. quit, Στιχομετρίας auctoritas cur non tanti apud nos esse debeat,quanti suam viri doctissimi esse cupiunt non video. » At si qua sit iilius Stichometrie aucto ritas, ea non Hammondo, sed Patribus opponenda fuit, ab Hammondo contra Salmasium et Blondellum productis, Polycarpo, Irenæo, Origeni, vel saltem Eusebio, Athanasio, Basilio, Chrysostomo, Hieronymo, Theodoreto, Gelasio, aliisque : non enim quæritur, an Stichometriæ auctoritati præferenda sit auctoritas Hammondi, sed utri potius credendum sit, Salmasio sola Stichometria armato, an Hammondo SS.Patrum, et omnium sæculorum testimoniis stipato. Nimis igitur subdole hoc testimonium adducit Dallæus, ad depellendam invidiam tantum, quo postea ad confirmandam sententiam suam sæpissime utitur: et quam infirmum sit cum probe conscius esset, ita omnino proposuit, ut nescias, utrum pro argumento haberi voluerit, necne. Si titulum capitis quarti, quinti, et reliquorum inspi- C ciamus, argumentum est primum; si caput quintum spectemus,nullum est; ibi enim primum aliud, a silentio scriptorum ecclesiasticorum ante Eusebium ducitur. Semper tamen postea argumentum hoc sive primum, sive nullum, maximi facit, et ubique fere inculcat. Ac revera si hoc argumentum sive primum, sive nullum, illi eripiatur, reliqua plane, quæ nos spectant, nulla erunt.

Ut autem majorem Stichometriæ suæ jamjam producendæ auctoritatem conciliet,gravem quere. lam prius instituit, quod tam immerito viri docti de Salmasii fide dubitaverint, quem editio Nicephori Parisina ab omni suspicione liberavit.Quinam autem sunt ex nostris partibus viri docti, qui de Salmasii fide tam immerito dubitarunt? Certe Usserius Stichometriam, quam Georgii Syncelli et Theophanis operi præfixam in antiquissimo exemplari se invenisse narrat cl. Salmasius, non diversam B esse ab ea,quam inter Petri Pithæi opuscula Græce et Latine habemus editam, existimare se professus est. Quod non est hominis Salmasii fidem elevantis, sed potius confirmantis, et sua conjectura suffulcientis; quam non minus quam Salmasii fidem Editio Parisina postea confirmavit. Hammondus etiam de auctoritate Stichometriæ nullam sibi cum Salmasio litem fore professus est, illamque a Walone laudamque ab Indiculo a Pithæo edito non procul abesse recte colligi, vel ex titulo Georgii asseruit. Non agitur de fide Salmasii Hammondus magis quam Usserius dubitavit: ἀδέσποτον στιχομετρίαν eam vocat meritissime, quia ipsam ita Salmasius produxerat, neque ei ullum auctorem assignaverat. Produxerat eam ex ms. codice, tanquam sibi soli viso, nulla auctoris Stichometriæ mentione facta; de tenebris igitur conqueritur Hammondus haud immerito; vix enim credibile fuit, voluisse quemquam Stichometriam in mss. latitantem, et incerti tituli, testem citare, cum eadem in maxima luce, et sub speciosissimo titulo, non tantum auctoris, sed etiam interpretis poneretur. Ediderat enim eam Græce ad Eusebii sui calcem Josephus Scaliger, Chronologia Nicephori patriarchæ Constantinopolitani suffixam : ediderat eamdem sub ipsius Nicephori nomine ex veteri codice Carpensi Petrus Pithæus, cum Anastasii Nicephoro supparis Latina interpretatione, quam nos postea inter Criticossa. cros edendam curavimus. Monuerat Joannes Seldenus, libro De successione in pontificatum Hebræorum, Nicephori Chronographiam ms. exstare in Bibliotheca Londinensi collegii Sionensis, cui hanc etiam Stichometriam suffixam esse testamur. Non potuit itaque non mirari Hammondus, si hæc tam publice nota ex nescio qua officina produceret Salmasius.

Audiamus igitur adversarii testes non sine pompa productos.« Ecce auctores habemus, inquit, et multis ante nos sæculis denatos, et ab omni contra hierarchiam suspicione semotos, qui omnia Ignatii scripta rotunde ac sine ulla hæsitatione ad apocrypha relegarunt in Stichometria Georgio Syncello in libro antiquissimo præfixa..Quæso te, vir doctissime D quot auctores habes in illa Stichometria Syncello præfixa? ostendas numerum, edic nomina. An ita numeras, quemadmodum ille apud Plautum ?

Quot erunt? Ego, et Menæchmus, et Parasitus. Jam isti sunt decem: nam Parasitus Octo hominum officio fungitur. Stichometria, quam vis Syncello præfixam, aut nullum certum auctorem habet, aut unicum certe. An Nicephorum tuum, si modo is sit, cum Ignatio tuo epistolico bicorporem, aut tricorporem facis? Certe in multo plures dividi oportet istum incerti laris homuncionem, ut testes nostris vel numero

Interim de Stichometriæ auctoritate litem non movit Salmasio vir doctus: suspicionem tantum parenthesi inseruit; quæ quidem post splendidam illam editionem Parisinam hæret altius: et consultius omnino fecisset Dallæus, si eam nunquam nominasset, aut saltem in ea triumphare adeo visus non fuisset.Ita enim loquitur: Viri docti Eti

Xoμstplav åôésπotov «vocant. Editio Nicephoro vindi- A dem subjungit, sed Nicephori esse non affirmat; cat.amplissimo viro, primæ in oriente sedis antistiti, scriptori gravissimo atque eloquentissimo, et liberalissimis Photii laudibus ornato. Hujus enim ipsius Nicephori est illa Erixouerpia, non alterius cujusquam recentioris: idque solide et fuse demonstrat eruditissimus Goar; quem adeat, si quis adhuc dubitet »>Non jam de Salmasii,sed Dallæi fide quæritur. Quid enim? an eruditissimus Goar hoc solidle demonstrat? neutiquam : an fuse? nequaquam : an omnino demonstrat? nullo modo: an id nude dicit,aut affirmat? minime gentium. Imo vero id dicit, quod est Dallæi assertioni plane contrarium ; ad prima enim verba Exoμetplac hæc diserte adnotat : « Canonicus sacrorum librorum laterculus, ad Chronographiam nihil spectans, librarii nάpepyov judicatur. » Teste igitur eruditissimo Goar, Stichometria a Salmasio producta, Hammondo objecta, a Dallæo defensa,non est Nicephori patriarchæ opus, sed librarii ipepyov. Fidem igitur in Dallæo requirimus, Salmasii non tantum fidem sed et modestiam laudamus, qui Stichometriam àdésoτov tradidit, Nice phori nomen non apposuit, ad Scaligeri et Pithæi editiones nos non ablegavit, quod eam Nicephoro minime tribuendam putaret.

Sed post eruditissimi Goar infelix testimonium : En tibi,inquit, « majorem omni exceptione testem, Anastasium Bibliothecarium,hominem noni sæculi, Nicephori supparem. Is enim in præfatione Historia ecclesiastica: « Huic sane,inquit,operi ratum duxi B. Nicephori Constantinopolitani episcopi Chrono graphiam præponere.»» Quæritur de Stichometria, respondet Dallæus de Chronographia, ad quam illa nullo modo spectat. Hujus autem Chronographiæ pars ultima est, inquit, illa a nobis laudata Stichometria, eamque editio Anastasii exhibet in calce Historiæ. At quomodo, quæso, Stichometria pars est Chronographiæ, quæ ab ea toto cœlo distat? Assuta est illi quidem in codicibus Græcis, sed non magis ipsa pars est Chronographiæ, quam Chronographia pars est Stichometriæ. Apud Anastasium autem ne quidem Chronographiæ est adjuncta,sed in calce Historia Anastasianæ, patriarcharum indiculo subjuncta. Anastasius de Nicephori Chronologia loquitur, quam operi suo proposuisse (vel præposuisse) se dixit.Quid hoc ad Stichometriam quam operi suo non præposuit Anastasius, quam in calce editio exhibet? Ideo Chronographiam præposuisse se dixit Anastasius, ut Joannes diaconus,qui ecclesiasticam Historiam scripturus erat,ex ea posset aliquantula carpere; quid autem confert Stichometria ad ecclesiasticam Historiam? Scripsisse igitur Nicephorum Stichometriam Anastasius testis non est.

Rei hujus veritas satis innotescit ex ipsa farragine, quæ Georgio Syncello subjuncta est, et ex quinque partibus distinctis constat, Chronologia brevi, Genealogia, Indiculo regum et sacerdotum, Indiculo patriarcharum, et Stichometria. Anastasius tantum Chronographiam brevem ab Adamo ad Theophilum Nicephoro tribuit: Genealogiam huic quiPATROL. GR. V.

B

eamque duo mss. vetustissimi Græci Oxoniensis atque Londinensis non agnoscunt. Indiculum regum et sacerdotum Anastasius cum sequentibus post Historiam suam sine nomine Nicephori posuit,.quem ms. Oxoniensis non habet; Stichometriam denique Indiculo patriarcharum, nulla Nicephori mentione facta, subjungit; eamque Stichometriam ms. Oxoniensis non agnoscit. In tota igitur hac farragine nihil unquam a quopiam Nicephoro tributum est,præter Chronologiam ab Adamo ad Theophilum : de qua tamen adhuc haud immerito dubitari potest, quidquid Goar, quem doctissimum appellat Dallæus,dixerit. Ad rem ipsam quod attinet, asserimus neque Nicephorum patriarcham, neque Anastasium Bibliothecarium, ne Stichometria quidem auctorem, quisquis est,unquam tradidisse epistolas Ignatii, quas nos defendimus, fuisse supposititias. Nicephori effatum est in epistola ad Leonem papam Romanum de receptis SS. Patrum operibus: Hávτwv Twv ἐκκρίτων καὶ μακαρίων Πατέρων τά τε δόγματα καὶ πονήματα ἀσπάζομαι, ὡς διδασκαλίαν ἀνεπίληπτον καὶ σωτηρίας θεμέλιον· καὶ οὕς ἡ καθολικὴ Ἐκκλησία προσίεται ἀποδέχομαι, καὶ οὓς ἀποτρέπεται ἀποστρέφομαι. «Omnium electorum beatorumque Patrum dogmata et opuscula,ut quæ ab omni reprehensione alienam doctrinam salutisque fundamentum contineant, amplector; et quoscunque Ecclesia catholica recipit, recipio, quoscunque illa aversatur, rejicio. >> At Ignatium inter ἐκκρίτους καὶ μακαρίους Πατέρας C numeratum, et epistolas ejus, tanquam opuscula irreprehensibilem doctrinam continentia, ab Ecclesia catholica per aliquot ante Nicephorum sæcula receptas fuisse, jam ante ostendimus. S. Ignatii igitur epistolas recepit et amplexus est Nicephorus. Præterea,Nicephorum scimus Dionysiana pro veris Areopagita operibus habuisse, ex disputatione cum Leone Armeno; idem sensisse certum est Anastasium ex ipsius præfatione ad Dionysiana. At Dionysius S. Ignatii epistolam tam diserte laudat,ut qui verum Dionysium fuisse sensit,aliter de Ignatio sentire non potuerit; neque quemquam novimus qui Areopagitam defendit, quin idem licet ad angustias redactus, etiam S. Ignatium admiserit.

D

Auctorem etiam Stichometriæ, quisquis est, negamus S. Ignatii epistolas quas defendimus supposititias pronuntiasse. Ejus quidem verba hæc sunt, prout in editione Parisiana exhibentur :

Καὶ ὅσα τῆς Νέας εἰσὶν ἀπόκρυφα
Περίοδος Πέτρου στίχων βίν
Περίοδος Ιωάννου στίχων γχ ̓.
Περίοδος Θωμά, στίχων αγ.

Εὐαγγέλιον κατὰ Θωμᾶν, στίχων ατ.
Διδαλὴ ἀποστόλων, στίχων σ

Κλήμεντος 16 στίχων βχ.

Ἰγνατίου, Πολυκάρπου, Ποιμένος καὶ Ἐρμᾶ.
Quæ ad calcem Anastasii Historiæ ita Latine red-
duntur :

Et quæ Novi sunt apocrypha.
Itinerarium Petri, versus 2, 800.
Itinerarium Joannis, versus 2, 500.

Itinerarium Thomæ, versus 1, 600.
Evangelium secundum Thomam, versus 1, 300.
Doctrina apostolorum, versus 200.
Clementis (*), versus 2, 600.
Ignatii et Polycarpi.

Ex his nego ullo modo probari posse epistolas S.
Ignatii Eusebio visas ab auctore Stichometriæ pro
supposititiis habitas fuisse. Nudum enim hic Ignatii
nomen ponitur,neque vel de epistolis,vel de suppo-
sitione quidquam affirmatur. Ut autem id quod vo-
lunt probent adversarii,necesse est ut in hunc mo-
dum disputent: Quidquid ab auctore Stichometriæ
ad apocrypha refertur, id ipsius sententia est sup-
posititium. Epistolæ Ignatii ab auctore Stichome-
triæ ad apocrypha referuntur. Epistolæ igitur
Ignatii sunt ex sententia auctoris Stichometriæ sup-
posititiæ. Hujus syllogismi Hammondo nostro ma- B
jorem propositionem negare, Usserio de minori vi-
sum est distinguere. Ego neutram ulla ratione pro-
bari posse contendo,et utramque pariter negandam
censeo, ut ne vel umbra argumenti relinquatur.

A tionem Ecclesiæ pertinentem epistolam composuit,
quæ inter apocryphas Scripturas legitur »Barnabæ
enim epistolam fuisse tradit; non ipsi suppositam,
aut spuriam; ad ædificationem Ecclesiæ pertinuisse
asserit; non itaque hæreticam putavit; lectam ta-
men inter apocryphas scripturas docet, nec ab Ec-
clesia repudiatam innuit. Idem in epistola 110:
"Exigitis enim ut librum Chaldæo sermone conscri-
plum ad Latinum stylum traham, librum utique To-
biæ, quem Hebræi de catalogo divinarum Scriptura-
rum secantes his quæ hagiographa (lege apocrypha)
memorant, manciparunt. » Emendationem hanc
cum multa alia, tum verba sequentia satis confir-
mant: « Arguunt enim nos Hebræorum studia, et
imputant nobis contra suum canonem Latinis auri-
bus ista transferre. Et rursus epistola 111: Apud He-
bræos liber Judith inter hagiographa (lege iterum
apocrypha) legitur, cujus auctoritas ad roboranda
illa,quæ in contentionem veniunt minus idonea ju-
dicatur. Chaldæo tamen sermone conscriptus inter
historias computatur.» Quare ex voce nuda apocry-
pha,nihil aliud recte infertur,ubi de libris canonicis
agitur, quam scriptum aliquod esse a
S. Scripturæ removendum. Extra igitur canonem
Novi Testamenti certissime ponitur Ignatius; ne-
que quidquam aliud ex vi verborum Stichometriæ
per necessariam consequentiam colligi potest.

C

Primo enim rectissime Hammondus noster hæc Salmasio reposuit : « Non ita vocis istius,ànóxpuça, significatio accipienda est, ut statim spurium aut κίβδηλον aut ψευδεπίγραφον, sequioris aevi figmentum sit, quidquid ubivis inter apocrypha repositum inveniatur. » Nihil hoc effato verius est. Fatetur Dallæus, non esse eam hujus nominis ex etymi sui ratione vim; vult tamen «< ex usu ecclesiastico,ut qui liber apocryphus dicitur is fere aliquo istorum viti. orum laboret. Fere, » inquit, hoc est aliquando, vel plerumque, quod nec Hammondo contradicit, nec quidquam probat.Affirmat apocrypha opponi apud veteres scriptores libris et divinis et ecclesiasticis, hoc est,omnibus libris apud Ecclesiam notis et probatis, apud aliquos,scilicet,et aliquando (neminem enim nominat præter Tertullianum atque Gelasium), quod omnino nihil probat. Quæritur an semper ex usu ecclesiastico ita sumatur, ut opponatur omnibus libris ab Ecclesia quoquo modo receptis? Quæritur an quoties aliquod scriptum dicitur Veteris vel Novi Testamenti apocryphum,id statim omnibus ecclesiasticis opponatur,et a tota Ecclesia pro spurio et hæretico rejiciatur? Auctor Stichometriæ ita loquitur : « Hæ sunt divinæ. Scripturæ, quæ recipiuntur ab Ecclesia et canonizantur. Et quæ sunt apocrypha, Veteris Testamenti. Et quæ Novi sunt apocrypha. >>Hic nulla mentio librorum ecclesiasti- D corum,puta Cypriani, Basilii, Chrysostomi, a quorum consortio Ignatius et Polycarpus ablegarentur; sed Veteris tantum et Novi Testamenti ut a Scriplura canone rejicerentur. Ut S. Hieronymus epis. tola 106« Hic prologus Scripturarum,quasi galeatum principium omnibus libris, quos de Hebræo vertimus in Latinum, convenire potest: ut scire valeamus quidquid extra hos est, inter apocrypha esse ponendum.»>Qui etiam eodem modo loqui censendus in Catologo : « Barnabas unam ad ædifica

(*) De significatione litterarum 26 quæ in Græco textu exstant, vide infra col. 109. C. et col. 129, B.

canone

Quare quod ex Gelasii decreto arripit Dallæus, plane est απροσδιονυσον. Ille enim utriusque Testamenti canonem tradit, nullis omnino apocryphis additis; imo Veteris Testamenti apocryphis nonnullis in canonem receptis, aliis cum apocryphis Novi in ultimum caput rejectis, et inter hæretica scripta positis. Unde duo facta sunt, primum, ut apocrypha melioris notæ ad Vetus Testamentum pertinentia, sine ulla distinctione, pro canonicis haberentur (quæ labes adhuc canoni Romano adhærescit); secundum, ut reliqua Veteris et omnia Novi Testamenti apocrypha cum scriptis hæreticis, fictitiis atque damnatis contra Veterum Patrum sententiam confunderentur. Iniquissime igitur postulatur, ut ex hoc decreto sub nomine Gelasii edito Stichometriam interpretemur: cum in Stichometria, Novi Testamenti apocrypha dicantur, in de creto tantum apocrypha, sine ulla restrictione ; in illa post scriptores canonicos, in hoc post omnes catholicos; in illa canonicis, in hoc omnibus scriptoribus ab Ecclesia probatis opponantur.

Quod autem ex nudo titulo frustra probare conatus est Salmasius, id ex natura librorum qui simul cum Ignatio inter apocryphos numerantur præstare voluit Dallæus. Ita enim videtur disputare: Omnes libri qui ab auctore Stichometriæ inter apocryphos numerantur, ab eo tanquam hæretici aut ficti a publica Ecclesiæ luce removentur : ergo et epistolæ Ignatii. Sed respondeo primo, nullam esse necessitatem consequentiæ. Non enim lev Nota obiter, numeros versuum in Anastasiana versione non semper Græco textui consonare.ED. PATR.

semper discrimen habitum est inter eos libros, qui A
apocryphi dicebantur.Et quamvis « una eademque,
uno eodemque nomine, sive elogio,de omnibus lata
sit sententia,» nihil tamen unum atque idem de om-
nibus asseritur,nisi quod omnes a sacro canones
removentur. Fieri itaque potuit, ut unus aliquis
reliquis melior fuerit, quamvis inter eonvertoug
numeratus non sit. Respondeo secundo, probari
nullo modo posse auctorem Stichometriæ reliquos
omnes pro hæreticis aut fictis habuisse, et a pu-
blica Ecclesiæ luce removere voluisse. Nam primo
Nicephorus, inquit, epistolam Polycarpi inter apo-
crypha nullius apud se pretii censet. Inter apocry-
pha quidem numerat,sed cujus pretii apud se fue-
rit,nullo modo indicat.At nemo unquam Polycarpi
epistolam aut pro hæretica aut pro ficta habuisse Η
deprehenditur; Nicephorus itaque Dallæi sine ullo
fundamento pro tali habuisse dicitur; et iniquis-
sime accusatur,ac si voluerit eam epistolam, quæ
tam diu in Asia conventu lecta fuerat, a publica
omnium Ecclesiarum luce removere. Secundo, At-
dayǹ árostóλwv, versuum 200, inter apocrypha
numeratur. An igitur eam tanquam pessimæ notæ
scriptum,ab Ecclesia penitus eliminandam censuit
Stichometriæ auctor ? Quodnam hujus censuræ in-
dicium,quæ ratio excogitari potest? Ab illis quæ ab
hæreticis conficta sunt, separat hoc opes Eusebius.
Magnus Athanasius in epistola koptastixy numerat
inter eos libros,quos SS. Patres prælegi voluerunt
catechumenis, ut inde pietatis rationem cognosce-

rent.

aptíoxç, xxì và kè̟ñc. « Non tantum novit (Irenæus) sed et recipit Pastoris «< scripturam, dicens >> (lib. iv, c. 37, secundum interpretem veterem):

Bene ergo Scripturam dibit: Primo omnium crede quoniam unus est Deus,qui omnia constituit et consummavit, et fecit ex eo quod non erat, ut essent omnia, omnium capax,et qui a nemine capiatur.>> Quæ verba exstant Hermæ l. 11, mandato 1, toties tum a Catholicis tum ab hæreticis citata. Clemens Alexandrinus Irenæo povos, Hermæ frequentius, quam cujuspiam scriptoris ecclesiastici auctoritate utitur, eumque sæpius explicat et interpretatur. Sententiam ejus de libro ipso vel ex his locis colligere possumus. Στρωματ. 1. 1: Θείως τοίνυν ἡ δύναμις ἡ τῷ Ερμᾷ κατὰ ἀποκάλυψιν λαν λοῦσα· Τὰ ὁράματα, φησί,καί τὰ ἀποκαλύμματα· «DiB Tà vine ergo potestas illa quæ Hermæ loquitur in revelatione,» «Visiones, inquit, et revelationes, » etc.; 1. νι : Καὶ καλῶς εἴρηται τῷ Ποιμένι, Κατέβησαν οὖν μετ' αὐτῶν (ita legendum) εἰς τὸ ὕδωρ. Et præclare dictum est a Pastore : « Descenderunt ergo cum eis (non, eorum, ut male interpres) in aquam.» Origenes, Clementis discipulus, Hermæ testimonio creberrime utitur, et tum suum tum aliorum judicium de libris ejus sæpe exprimit. Auctorem agnoscit Hermam illum, cujus in Epistola ad Romanos mentio fit, et opus ipsum in Commentariis ad eum locum magnopere laudat. «Puto tamen, inquit, quod Hermas iste sit scriptor libelli illius qui Pastor appellatur. Quæ scriptura valde mihi utilis videtur, et, ut puto, divinitus inspirata. Homil. in Lucam 35: Legimus (si tamen cui placet hujusmodi scripturam recipere)justitiæ et iniquitatis angelos super Abrahæ salute et interitu disceptantes ; dum utræque turmæ suo cum volunt cœtui vindicare. Quod si cui displicet, transeat ad volumen,quod titulo Pastoris scribitur, et inveniet cunctis hominibus duos adesse angelos. Tomo xiv,in Matthæum : Ei tõ χρή τολμήσαντο ναὶ ἀπό τινος φερομένης μὲν ἐν τῇ Εκκλησίᾳ γραφῆς, οὐ παρὰ πᾶσι δὲ ὁμολογουμένης εἶναι θείας, τὸ τοιοῦτο παραμυθήσασθαι, ληφθείη ἄν τὸ ἀπὸ τοῦ Ποιμένος. «Sin audendum sit istud emollire ex quadam scriptura, quæ in Ecclesia circumfertur, sed non ab omnibus pro divina habetur, adhibeatur illud ex libro Pastoris. Пept ȧpxwv, lib. iv : Διὰ τοῦτο ἡμεῖς καὶ τὸ ἐν τῷ ὑπό τινων καταφρονου

C

Tertio, quænam fuerint illa Clementina, quæ in hoc Indiculo memorantur,non docet Dallæus vocat quidem Libros Clementis 32. Sed quinam fuerint libri 32 qui Clementi,præter eos qui in Indiculo superius memorantur, attribui solerent, nefando quisquam adhuc audivit. Quid igitur si pro A B legamus A B (A enim et A sæpe in mss. confunduntur),et duas Clementis epistolas intelligamus ? tunc enim et versus 2,600 illis satis bene quadrabunt (nam utramque simul sumptam cum jam integræ essent, æquasse Evangelium secundum Lucam.cui totidem plane versus ascribuntur, quivis crncedet), et genuinum Clementis opus Ignatianis. adjunctum habebimus, quod ea pariter a suppositionis crimine liberabit. Quinto, quod Hermas cum D

Ignatianis nominetur, negari non posse volunt, quin Nicephorus eadem habuerit pro falsis, adeoque fetis et spuriis. Imo vero hoc negari idque jure optimo potest,si vetustissimorum doctissimorumque in Ecclesia scriptorum sententia animadvertantur, quos secutum fuisse auctorem Stichometriæ par est credere.

Quæ fuerit S. Irænei de Hermæ libro sententia, ab Eusebio observatum est, Hist. eccles. 1. v, c. 8: Οὐ μόνον δὲ οἶδεν, ἀλλὰ καὶ ἀποδέχεται τὴν τοῦ Ποιμένος γραφήν, λέγων· Καλῶς οὖν εἶπεν ἡ Γραφή ή λέγουσα· Πρῶτον πάντων πίστευσον

ὅτι εἰς ἐστιν ὁ Θεὸς ὁ τὰ πάντα κτίσας καὶ κατα

μένῳ βιβλίῳ, τῷ Ποιμένι, περὶ τοῦ προστάσσεσθαι τὸν Ἐρμᾶν δύο γράψαι βιβλία, καὶ μετὰ ταῦτα αὐτὸν ἀναγγέλλειν τοῖς πρεσβυτέροις τῆς Ἐκκλησίας Η μετ μάθηκεν ἀπὸ τοῦ Πνεύματος, οὕτω διηγούμεθα. « Propterea nos illud in Pastore, libro qui ab aliquibus contemnitur, de dato Hermæ præcepto,ut duos libros scriberet, ipseque postea senioribus Ecclesiæ annuntiaret quæ a Spiritu didicerat,ita interpretamur. Homilia 8, in Numeros: Quod autem dies peccati in annum pœnæ reputetur,non solum in hoc libro, in quo nihil omnino est quod dubitari possit, ostenditur, sed et in libello Pastoris, si cui tamen scriptura illa recipienda videtur, similia designantur. Eusebius, Hist. eccle. 1. III, c. 3: 'Enel dè

λελυμένος, κατὰ τοὺς ἔξω τῆς οἰκοδομῆς λίθους, οἳ οὐχ ἁρμόζουσι τῇ οἰκοδομῇ τοῦ πύργου κατὰ τὸν Ποιμένα, « Tota igitur impii conversatio in domo pravitatis est, cum sit dissolutus non aliter quam lapides extra ædificium, qui ædificandæ turri plane inepti sunt, juxta Pastorem.» Rufinus, Didymi discipulus qui in Ecclesia Græca plurimum versatus est, Expositione in Symbolum apostolorum, cum canonem S. Scripturæ prius tradidisset, addit :

ὁ αὐτὸς ̓Απόστολος ἐν ταῖς ἐπὶ τέλει προσρήσεσι Α βής οὖν ἅπασαν τὴν διαγωγὴν ἐν οἴκῳ κακίας ἔχει δια τῆς πρὸς Ῥωμαίους μνήμην πεποίηται μετὰ τῶν ἄλλων καὶ Ἐρμᾶ, οὗ φασιν ὑπάρχειν τὸ τοῦ Ποιμένος βιβλίον· ἰστέον ὡς καὶ τοῦτο πρὸς μὲν τινων ἀντιλάλεκται, δι' οἷς οὐκ ἂν ἐν ὁμολογουμένοις τι θείη· ὑφ' ἑτέρων δὲ ἀναγκαιότατον οἷς μάλιστα δεῖ στοιχειώσεως εἰσαγωγικῆς κέκριται· ὅθεν ἤδη καὶ ἐν Ἐκκλησίαις ἴσμαν αὐτὸ δεδημοσιευμένον, καὶ τῶν παλαιοτάτων δὲ συγγραφέων κεχρημένους τινάς αὐτῷ κατείληφα, «Quoniam vero idem Apostolus in salutationibus ad finem Epistolæ ad Romanos inter alios mentionem fecit Herma, cujus esse aiunt librum Pastoris ; sciendum est. etiam huic a quibusdam contradici,propter quos inter receptæ auctoritatis libros poni non potest. Ab aliis vero maxime necessarius judicatur,iis præsertim qui elementaria institutione indigent. Unde etiam in Ecclesiis eum publicatum scimus; et ipse quoscam ex vetustissimis scriptoribus ipsius testimonio usos esse deprehendi. »

S. Athanasius, Eusebio synchronus, in epistola Εορταστικῇ, cum libros S. Scripturæ canonicos recitasset,monuit esse καὶ ἕτερα βιβλία τούτων ἔξωθεν, οὐ κανονιζόμενα μὲν, τετυπωμένα ἰδὲ παρὰ τῶν Πατέρων ἀναγινώσκεσθαι τοῖς ἄρτι προσερχομένοις καὶ βουλομένοις κατηχεῖσθαι τὸν τῆς εὐσεβείας λό γον· Σοφία Σολομῶντος, καὶ Σοφία Σιράχ, καὶ Ἐσο θέρ, καὶ Ἰουδίθ, καὶ Τοβίας, καὶ Διδαχὴ καλουμένη τῶν ἀποστόλων, καὶ ὁ Ποιμήν. « Etiam alios libros extra hos, non canone quidem probatos, sed Patrum auctoritate illis qui pietatis elementis imbuendi essent propositos, quales sunt: Sapientia Solomonis,Sapientia Sirach, Esther, Judith, Tobias, Doctrina apostolorum, et Pastor. »Hæc quidem tunc Ecclesiæ sententia ; quid autem de Pastore judicaverit, aliunde patet. Nam et epistola de Nicæna synodo verbis Hermæ ipsius utitur, et lib.De Incarnatione Verbi probat omnia ex nihilo facta per Verbum: "Η φησι διὰ μὲν Μωσέως· Ἐν ἀρχῇ ἐποίη σεν ὁ Θεὸς τὸν οὐρανὸν καὶ τὴν γῆν· διὰ δὲ τῆς ὠφελιμωτάτης βίβλου του Ποιμένος· Πρῶτον πάντων πίστευσον ὅτι εἷς ἐστιν ὁ Θεὸς ὁ τὰ πάντα κτίσας καὶ καταρτίσας καὶ ποιήσας ἐκ τοῦ μὴ ὄντος εἰς τὸ εἶναι. « Quatenus loquitur per Mosen quidem : « In principio fecit Deus celum et terram: per utilissimum autem Pastoris librum :« Primum omnium crede unum esse Deum, qui condidit omnia et absolvit, fecitque ut ex non ente essent. » Quem Hermæ locum ante, ad eamdem rem demonstrandam, produxerat Origenes tomo I in Joannem. Et cum eumdem etiam producerent Ariani, Athanasius epistola pro Nicæna synodo: Ἐν δὲ τῷ Ποι μέτι γέγραπται (ἐπειδὰν καὶ τοῦτο, κφίτοι μὴ ὄν ἐκ τοῦ κανόνος, προφέρουσι)· Πρῶτον πάντων πίστευσον. » « In Pastore quoque scriptum habetur (quoniam et hoc, quamvis ex canone non sit,allegunt) : » « Primum omnium crede, » etc.

Quid Didymus Athanasio synchronus de Herma senserit,quamvis ejus omnia fere opera perierint, colligere licet ex Catena in Jobum,ubi ait: Ὁ ἀσε

Sciendum tamen est quod et alii libri sunt, quj non canonici, sed ecclesiastici a majoribus appellati sunt, ut est Sapientia Salomonis, et alia Sapientia quæ dicitur filii Sirach. Ejusdem ordinis est libellus Tobia et Judith, et Machabæorum libri. In Novo vero Testamento libellus qui dicitur PastoB ris, sive Hermatis, qui appellatur Duæ viæ, vel judicium secundum Petrum : quæ omnia legi quidem in Ecclesiis voluerunt, non tamen proferri ad auctoritatem ex his fidei confirmandam. » S. Hieronymus, qui inter Græcos consenuit, in Catalogo hæc habet: « Herman cujus apostolus Paulus ad Romanos scribens meminit, asserunt auctorem esse libri qui appellatur Pastor, et apud quasdam Græciæ Ecclesias etiam publice legitur. Revera utilis liber, multique de eo scriptorum veterum usurpaverunt testimonia; sed apud Latinos pene ignotus est: » Idem epistola 196, sive Prologo galeato Igitur Sapientia quæ vulgo Salomonis inscribitur, et Jesu filii Sirach liber, et Judith et Tobias et Pastor non sunt in canone, Joannes Classianus, sancti Chrysostomi discipulus, collat. vi, capit, 17 : « Jam quod unicuique nostrum duo cohæreant angeli, id est bonus et malus, Scriptura testatur. De bonis quidem Salvator, etc., de utrisque vero liber Pastoris plenissime docet. Et collat. xii, cap. 12 : Adjacere autem homini in quamlibet partem arbitrii libertatem,etiam liber ille qui dicitur Pastoris apertissime docet. Maximus in Scholiis ad Dionysii librum De divinis nominibus, cap. 4: Τελεσιουργίαν δὲ ἀγγέλων λέγει ὡς ἐπί τοῦ Δανιὴλ καὶ τοῦ ἀγγέλου τοῦ ἐρμηνεύσαντος αὐτῷ, καὶ περὶ τοῦ Ποιμένος τὸν Ἑρμᾶν τε λειώσαντος,ὡς ἐκεῖ ἀνέγνωμεν ἐν τῷ Ποιμένι. « Porro perfectionis efficientiam angelorum vocat, ut de Daniele et angelo ipsi interpretante, et de Pastore D Hermam perficiente, ut ibi legimus in Pastore. Et paulo post : Καὶ ὅτι διὰ τῶν αγγέλων αἱ ψυχαί χει ραγωγοῦνται αἱ ζωὴν ἀγγελικὴν ἐπιτηδεύουσαι, οὕτω ἐν τῷ Ποιμένι ἀνεγνωμεν. « Et quod animæ vitam angelicam instituentes ab angelis manuducuntur, ita in Pastore legimus.

C

Cum hæc fuerit tam antiqua, tam constans eorum qui in Græca Ecclesia floruerunt de libro Patoris sententia; cum auctorem prodant Hermam a S. Paulo nominatum, cum librum ipsum in aliquibus ecclesiis publice lectum, ad institutionem catechumenorum a Patribus commendatum memorent,cum ipsi aut sacrum et divinum, aut certe utilissimum librum pronuntient, et ideo tantum in

« ПредыдущаяПродолжить »