Изображения страниц
PDF
EPUB

Sic quondam ruptum subiti miracula mundi
Effudit Chaos, et primi exsiluere planetæ
Cursibus, atque novum stupuerunt sæcula Solem;
Tunc radiis fulsere Arcti, secuitpue profundas
Orion tenebras: molli et formosior igne
Luna per æquoreos radiavit pallida fluctus.
Quâcunque aspicio, tremulus per cœrula crescit
Ardor, et innumeros stupeo lucescere soles.

Talia miranti sacrâ formidine tota

Mens rapitur; videor stellantia visere templa Numinis, argenteamque domum, lucisque recessus, Solus ubi in vacuo regnat Pater orbis, et igne Cinctus inexhausto, devolvit stamina fati, Equatoque regit varium discrimine mundum.

At tu corporeis anima haud retinenda catenis, Libera quæ letho perrumpis claustra sepulchri, Sublimi spectes etiam nunc lumine mundum, Sideraque, et longo fulgentes limite soles: Hæc tua sunt toto hoc quondam versaberis orbe Devia, et in cunctis pandes regionibus alas. Erroris fugient nebulæ ; fatique licebit Explorare vias, unumque per omnia Numen.

Barbarus evictis referat Sesostris ab Indis
Signa; triumphanti se jactet in axe Philippus,
Læteturque suum spectans Octavius orbem :
Te majora manent: nullis obnoxia curis
Regna petis, domitâque nitet victoria morte.

[ocr errors][merged small][ocr errors]

HUMENTES abiere umbræ, et jam lampada opaco
Extulit Oceano Phœbus, noctemque fugavit ;
Jamque, brevem excutiens somnum, rapit arma Saülus,
Ingrediturque iter; hunc denso circum undique ferro
Agmina funduntur, strictisque hastilibus horret

Omne solum, et tremulus telorum it ad æthera fulgor.
Corripuere viam celeres; jamque alta Damasci
Mænia cernuntur, raræque ex æquore turres.
Lætatur spectans, immensaque pectore versat
Funera, sanguineumque videt fluere undique rivum,
Invisamque unâ gentem miscere ruinâ

Posse putat summâ veluti de rupe leæna
Sopitas prospectat oves, ubi plurima toto

Incumbit nox campo, illunemque æthera condit.
Haud aliter furit, et flammantia lumina torquens
Talia voce refert: "Magni regnator Olympi,

Ultricem firma dextram, justoque furori

Annue, et ipse novam spira in mea pectora flammam.

Robora da gladiis insueta, adde ignibus iras.

Hoc Deus, et sese nubis caligine septum
Claudit inaccessâ; tellus tremit, et sonat æther,
Terque per attonitos vibrantur fulmina campos.
Jamque novæ exierant flammæ, et Sol redditus orbi :
Assistunt Domino turmæ, gelidamque res urgens
Linquit humum Saulus: sed non redit ossibus ardor,
Non oculis lumen; subitis exterrita monstris

Haud aliter juveni stupuerunt pectora, quàm cùm
Fulmina si flammis straverunt forte bisulcis

Coniferam pinum, aut surgentem in sidera quercum,
Agricola exsurgit conterritus, et pede lustrat
Exustum nemus, et pallentes sulphure campos.
Explorat late noctem, cæcosque volutat

Hinc atque hinc oculos, et ab omni nube Tonantis
Expectat vocem. Intereà regione viarum
Progreditur notâ, et Syriam defertur ad urbem :
Non, oriens qualem nuper Sol viderat, acri

Non animo stragem intentans, non ense coruscus
Fulmineo supplex, oculosque ad sidera tendens,
Demisså sine fine trahit suspiria mente,
Immiscetque preces. Tres illic septus opacâ
Nube dies peragit, totidem sine sidere noctes.
Intereà nova paulatim sub pectore flamma
Nascitur, æthereoque viget nutrita calore:

Erroris fugiunt nebula; sacer ingruit ardor Cœlestisque fides; dant corda immitia pacem, Mutanturque animi: placido ceu murmure labens Eternos ducit per saxa rigentia cursus

Fons sacer, et fluvio tacite mollescit opaco.

Quin etiam, ut perhibent, animam sine corpore raptam

Flammifero alati curru avexere ministri,

Ad superasque domos, et magni tecta Parentis
Fulmineæ rapuere rotæ medio æthere vectus
Miratur sonitum circumvolventis Olympi,
Sideraque, et rutilo flagrantes igne cometas ;
Inde cavi superans flammantia mænia mundi,
Elysias spectat sedes, et casta piorum
Regna, ubi cæruleâ vestitus luce superbit
Latè æther, aliis ubi fulgent ignibus astra,
Atque alii volvunt lætantia sæcula Soles :
puro cernit volitantes aëre Manes,

Et

Quos rutilâ cingit jubar immortale coronâ,
Oblitas terrarum animas, venerabile vulgus.

Tertia jamque diem expulerat nox humida cælo, Et medios tenuit per vasta silentia cursus :

« ПредыдущаяПродолжить »