Three strides athwart the plain he took, The fourth reached Ega's watery strand, Where, far beneath the green sea-foam, IV. He enters to the car he reins His brass-hoofed steeds, whose golden manes A stream of glory cast: His golden lash he forward bends, And swifter than the blast, Untouched by waves, it passed : The waters of the glassy tide Nor round the axle press : Attend the chariot on its way, And their great Lord confess. LATIN POEMS. I. Ἠρπαζον- οὐκ έχοντός πω αἰσχύνην τούτου τοῦ ἔργου, φερόντος δέ καί δοξης μᾶλλον. ΤHUC. Lib. 1. Pirata loquitur. QUID nos immeritâ, turba improba, voce lacessis, Argumenta manu, qui gerit arma, tenet. Ut culpent homines, Dîs hæc laudare necesse est; Nec pudet auctores fraudis habere Deos. Ætheriam bello rapuisti, Jupiter, arcem ; Mæonides nostri nominis auctor erit. Sisyphium canit ille ducem, canit inclyta Achillis Pectora prædonum ductor uterque fuit. : Lyrnessum acides, Ciconas vastavit Ulysses; Num facta est tali gloria clade minor? Tu quoque pro raptâ pugnabas, Romule, turbâ, Armiger ipse, Jovis, qui prædâ vivit et armis, At vaga turba sumus. Vaga erat Tirynthia virtus ; Quam tamen in cœlum sacra Camæna vehit. Anne viro, lucrum trans æquora longa secuto, Dedecori est tantas explicuisse vias ? Si genus in toto quæris felicius orbe, Falleris: est nobis æmula vita Deûm. Nec fora, nec leges colimus ; nec aratra subimus ; Seu ruimus per aperta maris, seu cingimus igne Oppida quum positis florent ingloria bellis, At nobis medio Fama est quæsita periclo, Quòque magis durum est, hôc magis omne placet. Plurima quid referam ? Si tu ista refellere nescis, Vicimus, inque auras crimen inane fugit. 11. Αντόλας ἐγω *Αστρων ἔδειξα, τὰς τὲ δυσκρίτους δυσείς ÆscH. DENSANTUR tenebræ subsidunt ultima venti : Murmura, tranquillumque silet mare: Somnus ab alto Fulgore assiduo et vario convexa colore Ardebant nuper rapidi violentia cœli : Torrebat pecudes, et languida rura premebat. |