Изображения страниц
PDF
EPUB

apostoli prodierint: quod etiam si deprehendi pos- A sebius, Hilario et fortasse alii perrari in desertis set, non magno operæ pretio fieret.

IV. An prophetarum successio ad Joannem Baptistam pervenerit.

Neque item probatu facile est quod ait Eusebius, psal. LXXII, 8, 9, 10, prophetarum successionem usque ad Joannem Baptistam devenisse: nam ex libri Machabæorum et Flavii Josephi testimonio, Persarum tempore desiit illa prophetarum series; ut ne vel unum a Nehemia temporibus prophetam assignare valeas. Quare æstimo Eusebii dictum non ad litteram accipiendum esse; sed indicare solum legem et prophetas in Joannem Baptistam desinere, quin neget intermissam aliquando fuisse prophetarum successionem.

V Eusebius labitur dum monachos a Symmacho memorari putat. VI. Monachi perrari tempore Eusebii. Ad hunc versum psalmi LXVII, Qui inhabitare sacit unius moris in domo, veterum interpretum lectionem affert Eusebius, ubi Symmachi versio sie habet : Δίδωσιν οἰκεῖν μοναχοῖς οἰκίαν· id est: Dat inhabitandam monachis domum; nam ita nos vertimus quia Eusebius de monachis locum explicat etsi, mea quidem sententia, non monachorum institutum hic Symmachus respiciat, sed solitarios generatim quoslibet. Atenim quo tempore Symmachus versionem suam concinnavit, scilicet Septimio Severo, ut verior fert opinio, imperante, monachorum ne nomen quidem notum erat, neque ullus tunc in orbe monachus, nisi fortasse in penitioribus Ægypti recessibus, fuisse putatur. Quare hic vox povzgós pro solitario quolibet in secessu degenti accipienda; non pro monachis, quorum a quarto, sæculo institutum floruit. Nam quia solus vivat oportet qui velit abesse a malorum consortio, quolquot declinandæ frequentiæ causa in secessu degebant, povayo! Græce vocitabantur. Attamen quæ de monachis hic habet Eusebius non prætermittenda : Primus itaque, ait, ordo eorum qui in Chrislo proficiunt, est monachorum. Sed rari sunt illi, quare secundum Aquilam, Unigeniti Dei vocati sunt, similes facti unigenito Filio Dei : secundum Septuaginta Interpretes autem, unius, non diversi moris sunt, neque subinde morem variant; sed unum colunt, qui ad virtutis cacumen advenit. Ipsos autem unius zona, Quinta editio vocavit, ut pote qui solitarii et præcincti sint. Et in psal. LXXXII, 4: Ere autem dixeris, expeditos illos milites, qui monasticam vitam amplexi sunt, pro passeribus habendos esse; eos autem qui liberis dant operam, ac reliquis vitæ negotiis et curis se dedunt, turturis vicem agere. Quo tempore igitur Eusebius hæc scriberet perpauci in orbe monachi erant, ac nonnisi in Ægypto monasticum genus frequentabatur, auctoribus Antonio, qui, anno 271, monachi statum amplexus, innumeros exemplo suo pellexit ad parem vitæ conditionem amplectendam; Pachomio, qui in Thebaide monasticum genus mirum in modum adauxit, et Amune Nitriensi, complurium monasteriorum fundatore. In Palæstina vero, ubi sedes habebat Eu

B

et latibulis agebant. Sub hæc autem Hilario in Palæstina et Syria mirum in modum monachorum institutum auxit, et tunc monasteria bene multa condita sunt.

VII. Martyrum cruciatus singulares.

Martyrum sui temporis cruciatus,in hæc verba psalmi (Psal. LXV, 10):Quoniam probastinos, Deus,ignenos examinasti sicut examinatur argentum, non obiter describit Eusebius. Ac licet in Historia ecclesiastica, de Maximini carnificina agens, multorum martyrum agones descripserit, hic tamen nonnulla tangit sin. gularia, nec forte alibi enuntiata, v. g.:Et vero plerumque vel pupillas oculorum verberabant, dum capita athletarum Dei plagis cæderent. Atrocitatem vero suppliciorum subjicit his verbis: Ferrum quippe, et ferro illata supplicia, aliaque mortis genera, quæ maxima pars nostrum sustinuit, pro nihilo computantur ex deteriorum comparatione. Quamobrem hæc quidem tacemus. Quia vero inter atrocia, nihil crudelius nece per ignem et aquam illata existimatur, hæc nos perpessos dicimus. Nam alii ignis supplicium luerunt. Et cætera quæ fusius ibi ille nostrum in mari et in fluminibus demersi sunt, alii prosequitur.

VIII. Judæi Jerosolymorum aditu interclusi, quare.

Trita res et nulli non nota est, Judæis postquam Barchocheba duce, seditione facta, sub Adriano principe armis subacti ac pene internecione deleti C sunt, Jerosolymorum aditum interclusum fuisse ; concessum tamen ut quotannis ad certos limites lugendi causa proxime urbem accederent. Verum Eusebius ad suum usque tempus hunc morem vigere graphice narrat his verbis: Irruentes Romani, dictis propheticis finem intulerunt : siquidem victorum lege, universæ Judaicæ genti aditu locorum interdictum est: inevitabilis quippe legis transgressoribus impendet ultio. Quamobrem ad hanc usque diem, ad certos terminos in circuitu accedentes, procul consistunt : neque solum illud, quod sacrum olim reputabatur, vel procul conspicere ipsis conceditur; sed foras circumeuntes, Scripturæ, de qua jam agitur, fidem conciliant, dicenti : ‹Convertentur D ad vesperam, et famem patientur ut canes, et circuibunt civitatem. › (Psal. LVIII, 7.) Idipsum repetit in psal. LXIX, 26, adjicitque nullum Jerosolymis Judæorum domicilium superesse, in quo Græci habitare possint, verum excisa omnia ac funditus deleta universaque prorsus ipsis sublata fuisse; ita ut sacerdotum, Sadducæorum et Pharisæorum ne nomen quidem superesset.

IX. Traditiones quædam Judæorum. Hebræorum traditionem ait esse, mare Rubrum in duodecim sectiones divisum fuisse secundum numerum duodecim tribuum, ita ut singulæ tribus in assignato sibi meatu pertransirent; quæ narratio non videtur cum divina Scriptura consonare, atque ideo inter Rabbinicas fabulas forte computanda.

interpretibus errandi occasio esse possint. Hujusmodi autem pauca his in commentariis exstant, quorum præcipua hic consignare et explanare visum : nam minutiora ad indicem rerum allegamus..

Inter Hebræorum traditiones pariter recensendum A runt, quorum vis et sententia nondum observata, est quod habet Eusebius, Azotios ideo in posterioribus et podicibus percussos esse, quod iis in partibus peccassent, et àppevoxoitat essent, nisi fortasse ea Eusebii ipsius, nec ab aliis accepta fuerit opinio.

X. Christianorum frequentia in Moabitide, Ammonitide et Idumæa.

In hæc verba psal. cvir, 10, Moab lebes spei mea, in Idumæam extendam calceamentum meum, duo nobis aperit Eusebius, nimirum Ammonitas et Moabitas inter Arabas ævo suo sedes habuisse; itemque penes Ammonitas, Moabitas et Idumæos infinitam esse Christianorum multitudinem, hæc ejus verba sunt: Et hæc opere completa licet ipsis oculis percipere iis, qui in Arabum regione peregrinantur, cum videant Moabitus et Ammonitas, qui penes illos magno numero sunt, Ecclesias Dei implere. Similiterque, in Idumæam, inquit, conscendam calceamento meo, secundum Symmachum. Quam item prædictionem in promptu est completam videre iis qui in Idumæam concedunt, et multitudinem Ecclesiarum Dei ibi conspiciunt. ut cunctelur nemo confiteri, vere in loca illa conscensum factum

Esse.

XI Eusebius ait mundum sphærica forma esse. Montes et petras sensim crescere.

Eusebius qui, uti diximus, descriptionibus plerumque gaudet, ad physicam subinde speculationem vertitur. Ait vero non uno loco mundum sphærica forma esse : quæ opinio olim agitabatur inter scriptores; aliis planam, montibus tamen distinetam, terræ superficiem prædicantibus, e quorum numero Augustinus et Cosmas Egyptius monachus, qui librum ea de re edidit Topographiam Christianam inscriptum, ubi sphæram sacris Litteris aperte repugnare contendit ille; aliis veram, et experimento demum assertam, opinionem tuentibus, qualis Eusebius, qui mundum sphæricum esse non semel indicavit. Eam tamen sententiam, non ut suam ille, sed ut alienam affert. Verisimile item arbitratur montes et petras sensim crescere, atque occultis intimisque incrementis majores evadere; quæ quorumdam, inquit ille, sui ævi physiologorum erat opinio; ut jam e nostris sunt qui idipsum propugnent, experimentisque manifestis rem comprobari affirment.

CAPUT X.

DE IDIOTISMIS EUSEBI IN HIS COMMENTARIIS, ET DE SINGULARI QUARUMDAM VOCUM SIGNIFICATU.

1. Vocis Bioc usus singularis. II. Itemque rov 80κεῖν. ΙΙ. Εντυγχάνειν quid significat apud Eusebium. IV. Пɛpioraσiç pro calamitate. V. 'Yлακούειν respondere. VI. Σωτήριος quid, etc.

Etsi a multis Græceque peritissimis viris, in colligenda Græcarum omnium vocum significatione tanta sit industria desudatum, ut perpauca jam ad perfectam Græcorum scriptorum intelligentiam desiderentur; subinde tamen nomina verbaque occur.

I. Vocis piog usus singularis.

Singularis est apud Eusebium vocis ẞloç significatio: passim quippe pro genere hominum accipitur : sic psal. v, 2: Toloūtos μèv oûv štúɣɣavev näs ó πpò τῆς τοῦ Σωτῆρος ἡμῶν παρουσίας βίος, id est, Hujusmodi profecto erat ante Salvatoris adventum totum hominum genus: et psal. Lxvii, vers. 5: "Iva yàp èл¡ ̄‡¡ ὁ Θεὸς τῷ τῶν ἀνθρώπων βίῳ, hoc est, Nam ut Denis ad hominum genus accederet, et passim alios: itemB que in fine vi libri Præparationis evangelicæ, ó súpr πας τῶν ἀνθρώπων βίος, universum hominum genus. Similiter Athanasius, t. I, pag. 1233, xarakaĵoνευόμενοι τοῦ τῶν ἀνθρώπων βίου, superbe agentes adversum genus humanum. Quo etiam usu in aliis item scriptoribus occurrit, et in Heliodori Æthiopicis non semel observatur.

C

D

II. Itemque τοῦ δοκεῖν

Alia vox est, in qua item Latine transferenda noir pauci interpretes labuntur, scilicet doxeïv, videri, doxɛi, videtur: quod verbum vulgo usurpatur ad minuendam affirmationem ; ita ut si, verbi causa, de quopiam dicatur, doxɛi elvaι σoçós, videtur esse sa~ piens, id ut asseveranter dictum non habeatur, sed dubitationem quamdam præferat. Verum frequentissime apud scriptores bene multos dozɛt nihil minuit affirmationem, ut exempli gratia in his commentariis ad psalmum cxvin, vers. 156, de Deo dicitur δικαιότατος εἶναι δοκεῖ, ubi vertendum sine dubio, justissimus est. Innumera proferri possent cum ex Eusebio, tum ex aliis scriptoribus exempla. Sic apud Athanasium, ἵνα τοίνυν καὶ ὧν ἐπιθυμεῖς τετυχηκέναι δοκοίης, ut igitur optata consequaris. Sed jam hac de re tractatum a nobis est..

III. Εντυγχάνειν quid significet apud Eusebium.

In Onomastico ad Athanasii Opera monuimus vo- cem avturуávetv plerumque significare, conqueri de aliquo, accusare, petitionem adversus quempiam principi vel magistratui offerre: et vocem ¿vtuxía, petitionem adversus aliquem, sive accusationem exprimere. Eodem usu xatevtoyXάvety in his commentariis occurrit, ps. XLII, 2: "Hoμote è τà лрожείμενα καὶ τῷ προφήτη Ηλίᾳ, ὃς ἔλεγε κατεντυγχά νων τοῦ λαοῦ· Κύριε, τοὺς προφήτας σου ἀπ έκτειναν, καὶ τὰ θυσιαστήριά σου κατέσκαψαν, id est Hæc porro Heliæ prophetæ congruebanı, qui Domino contra populum supplicans ita loquebatur, Domine, prophetas tuos occiderunt, et altaria tua subverterunt, etc. ›

IV. Περίστασις pro calamitate. Ispistasis idem sibi vult quod circumstantia, apud Quintilianum, Senecam et A. Gellium. Verum aliquando significat ærumnam, infaustum casum, calamitatem. Quo sensu semper in his commentariis.

ctrina; aplius autem vertas, Salvatoris doctrina; eodem modo apud Athanasium, τὸ σωτήριον μαρ Túptov, marlyrium sive ecclesia Servatoris. In his vero commentariis sic fere semper intelligas.

usurpatur. Sic ps. iv, 9, 10: Malovуàρ паρà tot Σw- A tenda est: sic owτńρlos didasxaλía, salutaris doτῆρος καὶ τῶν σῶν ἐπαγγελῶν, ὅτι, εἰ καὶ τὰ μάλιστα κατὰ τὸν ἐνεστῶτα βίον λύπαι μοι καὶ θλίψεις καὶ πειρασμοὶ καὶ περιστάσεις οὐ διαλείπουσιν, ἀλλ' ἔσται μοι καιρὸς ὁ τῆς ἀπαλλαγῆς τοῦ σώματος, καθ' ἐν ἐν εἰρήνῃ ποιήσομαι την κοίμησιν hoc est : Cum enim a Salvatore, exque promissis tuis edidicerim, eliamsi mihi dolores, ærumnæ, tentationes, calamitales in præsenti vita non deficiant, futurum tamen mihi tempus est, quo a corpore decedam ac in pace· dormiam. Etsi autem his commentariis vox πεрlOtasis passim occurrat, vix uspiam alio sensu usu venit, quam pro calamitate: frequenter item dicitur περιστατικός καιρός, pro tempore calamitoso, et ærumnis pleno.

V. A respondere.

In his commentariis passim observes, vocem ¿àλ' , quæ significat, nisi, ubi sequitur vocalis, omissa particula,, exprimi. Sic lib. 111 : Κληρονομία δὲ αὐτοῦ τίς ἦν μετὰ τὸν πρότερον λαὸν ἀλλ' ἡ ¿ ¿0vшv 'Exxλqoía, id est : Hæreditas porro illius, quænam erat post priorem illum populum, nisi Ecclesia gentium ? ubi ἀλλ' ἡ pro· ἀλλ' ἢ ἡ ponitur. Sexcenta notes similia in his commentariis, ubi biatus vitandi causa ante vocalem omittitur. Et principio quidem putabam ego amanuensium vitio illud B excidisse; verum quia in omnibus, nullo excepto, codicibus etiam antiquissimis, ita passim legitur, certum habeo ab ipso auctore suppressam εʊpwvías ergo particulam fuisse. Parem omnium codicum consensum advertas in voce ἀποκλάεσθαι pro ἀποκλαίεσθαι, fere ; quæ frequentissime hoc in opere comparet, et ἐξέκαον, pro ἐξέκαιον. Ubi eorum qui antehac Græcorum scriptorum opera publica fecerunt, morem sectamur. li enim, quia euphoniæ gratia ταμεῖον pro ταμιείον, ὑγεία pro υγίεια legebatur in codicibus. omisso primo t, ταμεῖον εἰ ὑγεία plerumque ediderunt. Quanquam leve fortasse videatur, monere ne pigeat, vocem Aavto, quæ vulgo in codicibus Aão legitur; sicubi tota describatur in vetustioribus manuscriptis, per u efferri Aavto, non autem Aa6id, ut in editis Bibliorum legitur, quia nempe in Hebraicis exemplaribus, per vau την describitur. Qua in re veterum omnium codicum morem sequi visum est.

Observatu item dignus est vocis úñaxovεtν usus pre respondere: cujus jam exempla attulimus t. I operum Athanasii p. 334. Fuit autem vox isthæc mullorum tam veterum, quam recentiorum interpretum seopulus, qui audire vel subaudire verterunt: quamobrem non abs re fuerit exempla quædam ex his commentariis proferre. In præfatione Eusebii in Psalmos, (infra, col. 81) : Ηνίκα τοίνυν ἐσκίρτα τὸ Πνεῦμα ἐπί τινα τῶν ἀρχόντων τῶν ψαλτωδῶν, οἱ λοιποὶ ἡσυχίαν ἦγον παρεστῶτες καὶ ὑπακούοντες συμφώνως τῷ ψάλλοντι, 'Αλληλούϊα, id est : Cum itaque Spiritus in quempiam principum cantorum insiliret, cæteri quiete agebant astantes, ac voce consona psallenti responden- € tes, Alleluia. Apertius vero Psal. LXX1, vers 19: Kat ἐπειδήπερ ταῦτα τὸ Πνεῦμα τὸ ἅγιον προφητικῶς μέλλοντα ἔσεσθαι προανεφώνει, χορὸς ἀγγέλων ὑπακούει συνευχόμενος τῇ τῶν πραγμάτων τελειώσει, πιστού μενός τε αὐτὰ καὶ λέγων· Γένοιτο, γένοιτο! hoc est: Et quia hæc Spiritus sanctus prophetice futura prædixerat, chorus angelorum respondet una deprecans pro rei consummatione, illaque confirmans ac dicens : Fiat, fiat! Eodem quoque significatu vox рoaxoúɛtv alibi occurrit, id est, ad aliquid respondere. lujus vocis, hac sententia acceptæ, frequentissimus est apud scriptores præsertim ecclesiasticos

usus.

VI. Epos quid, etc.

Parem cautelam adhibeas in voce owτyptos pro u'roque genere masculino et feminino usurpari solita, cujus prior significatio est salutaris; sed frequentiori usu apud ecclesiasticos, salvatoris ver

Cæterum, ut speramus non ingratum lectori fore Eusebium nostrum, ita in partem gratiæ vocandos censemus eos, qui nobis vel codices vel operam contulere suam. Ex Regia certe bibliotheca, jubente illustrissimo abbate DE LOUVois, ejusdem præfecto, codices nobis pro voto, idque ad diuturnum usum traditi sunt a doctissimis et amicissimis viris Clemente et Boivinio, custodibus. Parem beneficentiam experti sumus penes eminentissimum cardinalem de Coislin, qui nobis codicis præstantissimi supra D memorati copiam fecit. Et illustrissimum archiepiscopum Rothomagensem, cujus bibliothecæ codicibus ad nutum frui licet, curante Dom. du Chesne, bibliothecario. Salve, erudite lector.

DE CONTINUATIONE

COMMENTARIORUM EUSEBII CESARIENSIS

A PSALMO CXIX USQUE AD PSALTERII FINEM

EDITORIS MONITUM.

(Angelo MAI, Bibliotheca nova Patrum, t. IV, p. 65. Roinæ 1847, in-4.):

Vir doctissimus, et de sacris Litteris immortaliter meritus, ac Maurinæ familiæ summum decus, Bernardus Montfauconius in præfatione ad Eusebii Cæsariensis quos edidit Commentarios àd Psalterium, ait p. Neque tamen id consequi potuimus, ut totum commentarium ad ultimum usque psalmum CL in lucem proferre liceret in nullo enim ex memoratis codicibus ultra cxvi psalmum quidpiam offertur. Quodque per mihi mirum visum est, Catenæ illæ Regiæ (Parisiaca) quæ usque ad cxviii psalmum interpretationibus Eusebii utuntur, ita ut nullus veterum interpretum adeo frequentatus occurrat, in cxvi psalmo ita finem · faciunt Eusebium in medium afferendi, ut ne verbum quidem ulterius Eusebii compareat. Unde conjectare forte liceat, a multis jam sæculis Eusebii Commentarios hac posteriore sui parte truncatos librariorum incuria fuisse.» Et quidem Montfauconius recte nos monet, Eusebium in totum reapse Psalterium scripsisse, teste Hieronymo De script. eccl., cap. 81: ‹ Eusebius in CL psalmos eruditissimos Commentarios edidit. Et in epistola 75, ad Augustinum: ‹ Psalmos interpretati sunt apud Græcos primus Origenes, secundus Eusebius Cæsariensis,. de integro Psalmorum corpore dicimus. ›

...

>

His ego apud Montfauconium lectis, et cum ne apud Corderii quidem Catenam Eusebium uspiam postdictum terminum laudari viderem, quæsivi sedulo in Vaticanis codicibus nunquid forte lateret, quod ultra prædictam ejus editionem excurreret. Et continui quidem commentarii, qualis apud Montfauconium est, tres vidi codices Vaticanos, quorum tamen nullus ultra psalmum cxu, præter interjectas lacunas, procedebat. Ergo ad Catenas Vaticanas conversus, in quibus Eusebii abundant excerpta, in plerisque utique agnovi deficere omnino Eusebium post psalmum cxviti, quæ res cum Montfauconii de Parisiacis Catenis narratione congruit. Sed tamen quod huic docto editori non obtigit, ut ultra eum terminum prætervehi posset, mihi commode ac feliciter obvenit: etenim inter tot Vaticanas, tres inveni Catenas, in quibus Eusebii excerpta non contemnenda usque ad Psalterii finem leguntur. Prima est catena pervetusti membranei codicis, sæculi ferme x quem in Cyrilli editiore (in qua Vaticanas ad Psalterium Catenas descripsi) designavi littera D. Secunda est codicis item egregii, bombycini, sæculi circiter x1, quem denotavi littera C. Tertia est codicis G, chartacei. Denique etiam in codicibus E et L, nonnulla Eusebii post cxv psalmum scholia supersunt. Quæ cum ita se haberent, nolui equidem oblatam facultatem omittere supplendi egregiam, quantum mihi licuit, Montfauconii editionem, et si non integrum Eusebii Commentarium, saltem ejus excerpta et reliquias stu-diose e codicibus sumptas, Latinitate etiam, imminente prelo, a me donatas, ad Ecclesiæ usum perducere. Porro haud continuum hunc esse Commentarium, jam dixi, quia nonnisi e catenis excerplus a nobis fuit. Quid vero? Nonne et Athanasii in Psalmos, nonne etiam Theodoreti in Isaiam deperditæ expositiones, prioris quidem a Montfauconio, posterioris a Sirmondo e Catenis tantummodo delibatæ fuerunt? Et quidem judicare se dicit Sirmondus, medullam haud dubie succumque cujusque scripti contineri in Catenis solere. Etsi autem hæc Eusebii scholia in plerisque psalmis tenuiora sunt, attamen in aliquot ita abundant, ut prope ex integro opere superesse videantur, si certe partim psalmorum quorumdam brevitatem, partim scholiorum. copiam spectemus, veluti ad psalmos cxxv, cxxvii, CXXXII, CXXXIV, CL, et ad CXLV, CLIX, CLX. Jamvero theo-logicus in hac nova Eusebii parte de Christi divinitate sensus sanus orthodoxusque ubique est, moralis autem el doctrinalis valde pius et utilis, de recte agenda vita, de orandi usu, de animæ immortalitate, de futura vita, de hæreticorum reprehensione, etc. Ad sacram criticem et philologiam quod attinet, laudat Eusebius, non semel Aquilam, sæpius Symmachum, quandoque etiam Theodotionem, Septuaginta Interpretes, quintam editionem, et varios interdum codices, denique Hebræorum textum atque idiotismos. Quare et nova hexapla— ribus varietatibus accessio hinc fieri videbitur. Ad psalmum cxxxiv, loquitur diserte Eusebius de ethnicorum sua ætate conversione, quos reapse, regnantis potissimum exemplo Constantini, plurimos ad Christianam fidem accessisse scimus. Qualiscunque demum sit horum scholiorum usus, certe tam prisci clarique hominis nullæ a me prætermittendæ reliquiæ erant.

EUSEBII CÆSARIENSIS

COMMENTARIA IN PSALMOS.

ΜΩΝ. ΕΡΜΗΝΕΙΑ ΤΙΝΩΝ ΚΑΤ' ΕΠΙΤΟΜΗΝ.

EUSEBII IN PSALMORUM INSCRIPTIONES. A ΕΥΣΕΒΙΟΥ ΕΙΣ ΤΑΣ ΕΠΙΓΡΑΦΑΣ ΤΩΝ ΨΑΛ-
INTERPRETATIO QUARUMDAM COMPEN-
DII MORE DESCRIPTA.

Ἑκατὸν πεντήκοντα τυγχάνουσιν οἱ ψαλμοί, ἱεροῦ τοῦ ν' τυγχάνοντος ἀριθμοῦ· ἐν μὲν ἡμέραις ποιῶν τὴν Πεντηκοστήν, ἐν δὲ ἐνιαυτοῖς τὸν παρ ̓ Ἑβραίοις καλούμενον Ἰωήλ. Νάβλα δὲ παρ ̓ Ἑβραίοις λέγεται τὸ ψαλτήριον, ὃ δὴ μόνον τῶν μουσικῶν ὀργάνων ὀρθότατον, καὶ μὴ συνεργούμενον εἰς ἦχον ἐκ τῶν κατωτάτω μερῶν, ἀλλ ̓ ἄνωθεν ἔχειν τὸν ὑπηχοῦντα χαλκόν. Ψαλμοὶ μὲν οὖν οἱ διὰ μόνου τοῦ ὀργάνου χωρίς φωνῆς ἀνακρουόμενοι· ᾠδὴ δὲ οἱ διὰ φωνῆς ἐμμελοῦς· ᾠδὴ δὲ ψαλμοῦ τὸ τῷ ὀργάνῳ σύμφωνον ἐπάγειν φωνήν· ψαλμὸς δὲ ᾠδῆς ἀνάπαλιν, προηγουμένης τῆς τῶν κρουσμάτων φωνῆς. 'Αλληγορίας δὲ νόμῳ, ψαλμός μὲν σώματος κίνησις ἐναρμόνιος εἰς ἐργασίαν ἀγαθήν, κἂν μὴ πάνυ τις ἐπακολουθῇ θεωρία· ᾠδὴ δὲ χωρίς πράξεως ἀληθείας κατάληψις, φωτιζομένης ψυχῆς περὶ Θεοῦ καὶ τῶν λογίων αὐτοῦ. Ὠδὴ δὲ ψαλμοῦ, προαγούσης πράξεως γνώσεως· κατὰ τό· Ἐπιθυμήσας σοφίας διατήρησον ἐντολὰς, καὶ Κύριος χορηγή σει σοι αὐτήν. Ψαλμὸς δὲ ᾠδῆς πρᾶξις ὑπὸ γνώσεως ὁδηγουμένη, περὶ τοῦ πῶς καὶ πότε πρακτέον· διὸ καὶ πρῶται τῶν ψαλμῶν αἱ ἐπιγραφαί· οὐ γὰρ ἀπὸ θεω ρίας ὁ ἅγιος ἄρχεται, ἀλλ' ἅπαν πίστει ταῖς πράξεσιν ἐπιτρέχει. Ἐπὶ δὲ τῷ τέλει πολλαὶ αἱ ᾠδαί· καὶ ὅπου ἀναβαθμοί, οὐδαμοῦ ψαλμός, οὔτε καθ ̓ ἑαυτὸν, οὔτε μετ' ἐπιπλοκῆς. ᾠδαὶ δὲ πάντα καθ ̓ ἑαυτάς· ἡ γὰρ ἀνάβασις πρὸς μόνην ὁρᾷ θεωρίαν. Διάψαλμα δὲ παρὰ μὲν ̓Ακύλᾳ καὶ τῷ Ἑβραϊκῷ οὐ κεῖται· ἀντὶ δὲ αὐ

Centum et quinquaginta psalmi sunt : et sane sacer est quinquagenarius numerus, illo siquidem dierum curriculo instituitur Pentecoste, ac totidem annorum numero Jubilaus, ut vocant Hebræi, celebratur. Nabla apud Hebræos vocatur psalterium; quod ex musicis instrumentis solum rectissimum est, neque ab infimis partibus ad sonum adhibetur, sed a supernis sonanti ære instruitur. Psalmi itaque vocantur quotquot sola instrumentorum pulsatione,nullis admistis vocibus,persolvuntur. Canticum dicitur quod suavi æquabilique voce canitur; canticum psalmi, quod una cum instrumentis consonas admittit voces ; psalmus cantici rursum, cum instru- Β mentorum musicorum sonus vocibus præit. Si allegorice res accipiatur, psalmus est concinnus corporis motus ad opus bonum exsequendum, etiamsi contemplatio parva subsequatur. Canticum nullo opere admistum est veritatis comprehensio, mente ad Dei ejusque sermonum contemplationem illustrata. Canticum psalmi dicitur cum cognitio actum praecedit, juxta illud : Concupiscens sapientiam, serva mandata, et Dominus præbebit illam tibi 1. Psalmus cantici est actus ducente cognitione admissus, docente scilicet quo pacto quove tempore sit agendum : quapropter in inscriptione psalmorum vox canticis præit; non enim a contemplatione vir sanctus orditur, sed fide omnino ad opera exsequenda currit. Sub finem multa cantica sunt. Ubi C τοῦ τὸ ἀεί.

autem gradus habentur nusquam psalmus, neque per se solus, neque alia adjuncta voce inscribitur: sed ibi cantica solum apponuntur; nam ubi ascensus graduum est, ibi sola contemplatio spectatur. Diapsaima porro apud Aquilam et in Hebraico non exstat : sed ejus loco, semper ascribitur.

ARGUMENTUM EUSEBII PAMPHILI.

Libri Psalmorum isthæc divisio fuerit, ut cum ipsa accuratiora exemplaria, tum Hebraicus textus circumferunt. Neque vero, ut quis forte existimaverit, omnes psalmi sunt Davidis; sed aliorum quoque prophetarum, qui psallendo prophetica oracula edebant. Quare apud Hebræos, universa psalmorum scriptura, non Davidis fert inscriptionem, sed indefinite liber Psalmorum vocatur. In partes porro quinque Hebræi librum Psalmorum dividunt. Prima pars a primo ad quadragesimum psalmum complectitur; secunda, a quadragesimo primo ad septuagesimum secundum; tertia a septuagesimo secundo ad octogesimum octavum; quarta, ab octogesimo

1 Eccli. 1, 33.

ΥΠΟΘΕΣΙΣ ΕΥΣΕΒΙΟΥ ΤΟΥ ΠΑΜΦΙΛΟΥ.

Τῆς βίβλου τῶν Ψαλμῶν ἤδε ἂν εἴη ἡ διαίρεσις, ὡς τὰ ἀκριβῆ τῶν ἀντιγράφων αὐτό τε τὸ Ἑβραϊκὸν περιέχει. Οὐχ ὡς ἄν τις υπολάβοι πάντες εἰσὶ τοῦ Δαυΐδ οἱ ψαλμοί, ἀλλὰ καὶ ἑτέρων προφητῶν ἐν τῷ ψάλλειν προφητευόντων. Διόπερ ἡ πᾶσα γραφὴ παρ' Εβραίοις τῶν ψαλμῶν οὐ τοῦ Δαυΐδ ἐπιγράφει· ἀλλ ̓ ἀδιορίστως βίβλος ψαλμῶν ὀνομάζεται. Εἰς πέντε δὲ μέρη τὴν πᾶσαν τῶν Ψαλμῶν βίβλον παῖδες Εβραίων διαιροῦσι· πρῶτον εἰς τοὺς ἀπὸ α' μέχρι μ' δεύτε ρον εἰς τοὺς ἀπὸ μα' μέχρις οβ' τρίτον εἰς τοὺς ἀπὸ οι' μέχρις πη' τέταρτον εἰς τοὺς ἀπὸ πθ' μέχρις ρε πέμπτον εἰς τοὺς ἀπὸ ρς' μέχρι τέλους. Ανεπίγρα φοι δέ εἰσι ψαλμοὶ ιθ', ἐπιγεγραμμένοι ρλα'. Τῶν ἐπι

« ПредыдущаяПродолжить »