Изображения страниц
PDF
EPUB

Β

B

confisus eram : quandoquidem ipsum paribus atque cæteros apostolos donis affecerat. Confidebat autem ei Salvator, et bonam de ipso spem habebat,▾ quia in eo liberum arbitrium esset. Neque enim Judas ex hujusmodi naiura erat, quæ non posset salutem consequi; sed poterat, si quidem voluisset, ut et cateri apostoli, a Filio Dei erudiri, ac bonus probusque discipulus effici. Unde palam est eum gratiam versatilem, ad utrumlibet, sive bonum sive malum indifferentem, in omnibus prorsus hominibus, etiam impiis et peccatoribus, constituisse.

VI. Et prædestinationem post prævisa merita. Nec minus aperte prædestinationem post prævisa merita docet ad psalm. LVI, ubi hane Pauli senten

εἶναι καὶ δόλον. Πάνυ δὲ ταῦτα ἑκὼν εἵλετο· ἅτε δὴ A dum Aquilam, & confisus sum, aut ut Symmachus, αὐτεξούσιος ὢν, καὶ δυνάμενος μὲν τὴν ἀγαθὴν μετελθεῖν ὁδὸν, μὴ βουληθείς δέ. Hoc est: Palam autem ille se peccato dedidit, ita ut verba oris ejus iniquitas et dolus essent. Hæc autem ipse admodum libere elegit, utpote liberi arbitrii, penes quem erat viam adire bonam quod ille noluit. Quamobrem dictum est, 4 Noluit intelligere ut bene ageret : sed iniqui talem meditatus est in cubili suo. » Et ad psalmum Lvu : Ἐπειδὴ γὰρ φύσεως ελευθέρας καὶ αὐτεξουσίου γενόμενοι, διακριτικοί τε τοῦ καλοῦ καὶ τοῦ ἐναντίου, τήν τε εἰς ἑκάτερα ῥοπὴν τὴν ἐν ἑαυτοῖς κεκτημένοι, οὐκ ὀρθῶς ἐχρήσαντο τῷ κριτηρίῳ, οὐδὲ ἠγάπησαν τὴν εὐθεῖαν, καίπερ εἰδότες αὐτήν, οὐδ ̓ ἔργοις μετῆλο θον τὴν δικαιοσύνην, ἣν λόγῳ μόνῳ καὶ χείλεσιν ἐπηγγέλλοντο, τῷ παλαιῷ δὲ ὄφει ὁμοιωθέντες, ἀσπίδος κωφῆς χείρους ἐγένοντο· τούτου χάριν ἐπακούσατε τίνα καὶ αὐτοὺς περιμένει, id est : Quoniam enim libera et sui arbitrii natura præditi, vi internoscendi boni et contrarii instructi, atque liberam ad utrumlibet inclinationem nacti, non recte judicio suo sunt usi, neque rectam viam, etsi notam sibi, dilexerunt, neque operibus justitiam adierunt, quam verbis duntaxat et labiis sunt professi, veterique serpenti similes, aspide surda deteriores evascre; ideo quæ, ipsis eventura sunt audite. Similiter de Hebrais agens, psalmi Lxxvit ad hunc versum, Et oblili sunt benefactorum ejus, ita loquitur : Πάντων γὰρ τούτων λήθην πεποιημένοι, τῶν πρὸς τοὺς πατέ ρας αὐτῶν ἐπιδεδειγμένων, ὅπλα ἤραντο κατὰ τοῦ Θεοῦ, οὐ βουληθέντες τῷ νόμῳ αὐτοῦ πορεύεσθαι· “ καίτοι ἐπ' αὐτοὺς κειμένου τοῦ δύνασθαι, καὶ τοῦ βούλεσθαι, id est : Nam omnium eorum oblili, qua patribus suis ostensa sunt, arma tulerunt contra Deum, cum nollent in lege ejus ambulare, etiamsi penes ipsos esset ut possent et vellent.

V. Gratiam indifferentiæ ad utrumlibet, seu versatilem, docet.

C

Ne quis vero opinetur putare Eusebium, ex solo liberi arbitrii motu hominem, nec gratia fultum, bonum perinde atque malum adire posse; huic suspicioni occurrit ille his verbis : Quos præscienlia sua prævertens Deus, antequam in lucem prodirent, tales futuros esse noverat; sed tamen permisit ut nascerentur, gratia sua ipsis quoque concessa, ut D palam eorum propositum fieret, τὴν παρ' αὐτοῦ χάριν καὶ αὐτοῖς δωρησάμενος, εἰς τὸ φανερούς γενέσθαι τὴν προαίρεσιν. Siquidem et ordinem justorum reclam ac minime deflexam viam suapte voluntate initurum prævertens Deus noverat. Deinde utrique ordini liberum arbitrii motum dimisit, concedens ut in stadio cursum conficerent. Ac cum univerSOS natura similes constituisset, voluntate sua quemque meliora deligere pariter permisit. Illi vero, utpote qui sui ipsorum domini, sui juris, ac liberi quoad motum essent, arbitratu suo disjuncti sunt, aliis rectam, obliquam aliis viam cooptantibus. Pari sententia de Juda loquens hæc habet ad psalm. XL: Sed,cin quo speravi, ait; vel secun

tiam explicans, Nam quos prascivit, et prædestinavit (Rom. viii, 29), etc., ait : "Ωσπερ οὖν τούτους προγνούς μέλλοντας ἀγαπᾶν αὐτὸν προώρισεν· οὕτως καὶ τοὺς ἀσεβεῖς, ἐπειδὴ προέγνω μέλλοντας λαλεῖν δικαιοσύνην διὰ τὸ γινώσκειν αὐτὴν, οὐ μὴν καὶ τοῖς ἔργοις αὐτὴν μετελευσομένους, διὰ τὸ ταῖς χερσὶν ἀδικίαν συμπλέ κειν, τούτου χάριν ἀπηλλοτρίωσεν ἀπὸ μήτρας, καὶ ἐν πλανωμένοις καὶ λαλοῦσι ψευδή παρ' ἑαυτῷ κατά ηρίθμησε πρὶν γενέσθαι, συνεχώρησέ τε, εἰδὼς αὐτοὺς τοιούτους ἐσομένους, εἰς φανερὸν ἐλθεῖν, ὡς ἂν τὸ διάφορον τῶν δικαίων καὶ θεοσεβῶν ἀνδρῶν ἐκ τῆς τῶν χειρόνων παραθέσεως διαλάμψειεν. Μιᾶς γὰρ ὄντες φύσεως οι πάντες, οἱ μὲν ἑκόντες εἵλαντο τὰ κρείτα τω, οἱ δὲ τὴν ἐναντίαν ὤδευσαν, αὐτεξουσίῳ προαιρέσει χρησάμενοι. id est : Quemadmodum igitur cum eos prascivisset, qui amaturi ipsum erant, etiam præ destinavit eos; sic et impios cum prævidisset justitiam quidem locuturos, utpote qui nossent illum, sed ipsam tamen non operibus adituros esse, quia injustitiam manibus complicaturi erant; ideo alienavit eos a vulva, et, vel antequam fierent, in errantium et mendacia loquentium numero apud se computavit : permisitque tamen, etsi tales futuros esse nosset, ut palam prodirent, quo præstantia justorum et religiosorum hominum ex pejorum comparatione eluceret. Nam cum ex una omnes natura constarent, libero usi arbitrio, ali quidem sponte bonum elegerunt, alii contrariam iniere viam. Quæ omnia ita perspicue enuntiantur, ut OEdipo non egeant.

CAPUT VI.

EUSEBII DE VERBO ET FILIO DEI SENTENTIA.

1. Varie circa Eusebii de Filio Dei doctrinam opiniones. II. Eusebius docet unitatem deitatis in uno Patre servari. 111. Filium longe minorem ·Patre. IV. Diversæ substantiæ. V. Interpres Latinus Demonstrationis evangelicæ de industria Eusebium ad catholicam sententiam detorsit. VI. Eusebius Filii deitatem aliam statuit a paterna. VII. Grandis_paralogismus Eusebii. Vill. Non obscure docet Filium non esse vere Deum. IX. Quo sensu Filium Deum esse dicat. X. Quam adversa rationi et priscorum Patrum sententiæ tradat. XI. Cum Arianis plane consentit. XII. Qua sententia τῷ ὁμουσίῳ, sive consubstantiali, subscripse rit. xiii. Quo sensu ἐξ οὐκ ὄντων neget, et genitum Filium dicat. XIV. Filium negat aternum.

XV. Summa doctrine Eusebii. XVI.Ægre defendi- Α occupat Eusebius, dum ait ad psalmum Asaphi tur.XVI.Arianum probant tam gesta quam scripla.

I Variæ circa Eusebii de Filio Dei doctrinam opiniones. Jamdiu inter doctos disceptatum est, quæ vera fuerit Eusebii Cæsariensis de Filio Dei opinio; alii enim catholice sensisse defendunt, nec quidpiam Ariana labis in scriptis ejus deprehendi pugnant; vel si quid deprehendatur, in iis certe scriptis observari, quæ anle Nicænam synodum edidit; in posterioribus non item: alii contra ab Arianismi exortu, ad obitum suum, adeo manifestas cum gestis tum scriptis suis dedisse contendunt Arianismi notas, ut incunctanter inter Arianorum primipilares connumerandum censeant. Talemine, inquiunt, hominem, qui semper augendæ Arianicæ rei tam acriter adlaboravit, qui diuturnas cum Arianis ad restituendum Arium excubias egit, qui capitalibus odiis catholicæ rei proceres assiduc exagitavit, catholicum censeamus? Hinc si scriptis ejus attendas, aiunt, probe cum gestis consonare deprehendes : nam qui Filium passim minorem Patre, alterum Deum inferiorem, ac ministrum purum ait, qui catholicus habeatur? Ego vero iis qui orthodoxum Eusebium censent ad tanti viri purgationem astipulari peroptarem, si per ejus scripta liceret; at secus suadent cum catera ejus opera, tum maxime hi commentarii, ubi Arianismum aperte profitetur. Non ex aliqua igitur præjudicata opinione ad eam sententiam accedimus: nedum enim ægre feram, summopere gaudebo, si quis ab eo non modo culpam, sed etiam suspicionem, dinovere possit : idque mihi non minus ex voluntate, quam præter opinionem cadet. Vereor enim ut qui catholicum Eusebium affirmant, tantam in adversum mox proferendam locorum siivam concoquere, et ad sincera dogmata detorquere valeant. Eusebii itaque de Verbo et Filio Dei sententiam in certa capita distinctam, tam ex his commentariis, quam ex aliis ejus scriptis, maximeque ex evangelica Demonstratione, et ex libris Contra Marcellum in medium affcremus eamque sententiam amplectemur, quæ ab ipsa rei veritate et perspicuitate suadebitur.

II. Eusebius docet unitatem Dei in uno Patre servari, III. Filium longe minorem Patri.

Ab unitate Dei ordiri operæ pretium erit, quam Eusebius in uno Patre servari, neque Filium, multoque minus Spiritum sanctum, in ejusdem unitatis consortium venire clare et multis in locis affirmat. Patrem enim in se totam deitatis plenitudinem, excluso Filio, complecti indicat, dum ipsum solum passim vocat, τὸν τῶν ὅλων Θεὸν, τὸν ἐπὶ πάντων Θεὸν, τὸν ἐπέκεινα πάντων Θεόν, id est, Deum universorum, Deum supra omnia, Deum ultra omnia; Filiumque contra nuncupat, δεύτερον Θεόν, δεύτερον Κύριον, secundum Deum, secundum Dominum. Ne quis vero reponat, Patrem ideo Deum universorum ab Eusebio vocari, quod sit origo et fons Trinitatis, et in ratione principii primus exsistat; hoc catholicum interpretandi genus respuere

C

decimum : Ἵνα μή τις αὐτὸν ψιλὸν ὑπολάβοι ἄνδρα καὶ τοῖς πολλοῖς ὅμοιον, θεολογεῖ αὐτὸν ἐν τοῖς μετὰ χεῖρας, φήσας· Ὁ Θεὸς ἔστη ἐν συναγωγῇ θεῶν. Καὶ ὅπως μὴ ταραχθείη τις εἰς τὸν περὶ μοναρχίας λόγον, Θεὸν ἀκούων τὸν Χριστὸν τοῦ Θεοῦ, εἰκότως καὶ πλείονας θεοὺς ὀνομάζει τοὺς διὰ τῶν ἑξῆς κατα ηγορουμένους, μονονουχί παρακελευόμενος μὴ ἀπὸ οκνεῖν καὶ τὸν Υἱὸν τοῦ Θεοῦ Θεὸν ἀποκαλεῖν. Εἰ γὰρ οἱ διαβαλλόμενοι τοῦ ἔθνους ἄρχοντες θεοὶ ἠξιώθησ σαν ὀνομασθῆναι, ποῖος ἂν γένοιτο κίνδυνος τὸν ἄνο δρα τῆς δεξιᾶς τοῦ Θεοῦ καὶ τὸν Υἱὸν τοῦ ἀνθρώπου τὸν κεκραταιωμένον Θεὸν ὁμολογεῖν ; id est : Nε quis ipsum merum hominem, et multis aliis similem, arbitraretur, ipsum hic Deum prædicat his verbis: B. Deus stetit in synagoga deorum. Ac ne quis ob monarchiæ, sive unius principii, rationem turbaretur, Christum Dei Deum esse audiens; congruenter hic multos deos nominat eos, qui sub hæc incusan tur tantum non præcipiens ut ne cunctemur Filium quoque Dei Deum vocare. Si enim gentis principes, qui male audiebant, Dei nomine dignati sunt, quod, quæso, periculum fuerit, si virum dexteræ Dei et Filium hominis confirmatum, Deum fateamur? Clarius autem in expositione psalmi LXXXVIII, vers. 7, idipsum exprimit his verbis: Δοκεῖ δέ μοι ὁ Προφήτης.... ὑπερεκπλήττεσθαι τὸν ἐπέκεινα πάντων, καὶ ὑπὲρ πάντας τὸν Μονογενῆ τοῦ Θεοῦ· εἶτ ̓ ἐκ τοῦ θαύμα τος ἀναπεφωνηκέναι τὸ, "Οτι τίς ἐν νεφέλαις ίσωθήσεται τῷ Κυρίῳ; ἢ κατὰ τὸν Σύμμαχον· Τις γὰρ ἐν αἰθέρι ἀντιπαραθέσει τῷ Κυρίῳ ἐν υἱοῖς Θεοῦ; Ταῦτα δὲ περὶ μὲν τοῦ Μονογενοῦς τοῦ Θεοῦ λεγόμενα σώζοι ἂν εὐσεβῆ τὴν διάνοιαν, οὐ μὲν περὶ τοῦ Πατρὸς καὶ Θεοῦ τῶν ὅλων· ἀνοίκειος γὰρ καὶ ἀσεβὴς ἡ παράθεσις. Τὸ γὰρ υἱοῖς Θεοῦ παραβάλο λειν τὸ πάντων αἴτιον, καὶ τὸ συγκρίνειν ἑτέροις τολμᾶν τὸν ἐπέκεινα τῶν ὅλων Θεὸν, πάντων ἂν γένοιτο ἀνοσιώτατον. Ακίνδυνος δ' ἂν εἴη ὁ λόγος υἱοῖς Θεοῦ συγκρίνειν Υἱὸν Θεοῦ μονογενῆ, καὶ τὸ πρὸς πάντας ἀσύγκριτον αὐτοῦ καὶ ἀπαράθετον, καθ' ὑπερβολήν τε ὑπερέχον σημαίνειν. ld est : Videturque mihi Propheta..... eum qui omnes excedit, omnes superat, Unigenitum Dei cum stupore considerare: deinde ex admiratione hæc effari : « Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino? sive secundum Symmachum, Quis enim in æthere conferet se Domino in filiis Dei? Hæc de Unigenito Dei dicta, piam servant sententiam; de Patre vero ac Deo uni. versorum secus: impropria enim et impia comparatio esset. Nam filiis Dei omnium causam conferre, et eum qui supra omnia est Deus aliis comparare, improbissimus omnium ausus esset. At sine periculo Filius Dei unigenitus, filiis Dei comparatur, ac dicitur eum incomparabilem esse, cum nullo conferen dum, atque admodum antecellere asseritur ? Hic manifeste vides Filium longe inferiore quam Patrem gradu ab Eusebio reponi; ita ut nec ad unitatem Dei, nec ad unitatem principii universorum pertineat, neque deitate cum illo primo principio unum

D

ait. Nam ubi dictum illud, Deus stelit in synagoga A ἐπεὶ καὶ αὐτὸς ὁ Υἱὸς ἀρχὴν ἐπιγράφεται τὸν αὐτ deorum, de Filio Dei explicat, ac nihil metuendum ait, etsi Filius Deus vocetur, ne unitas principii et deitatis tollatur; non veram ille causam affert, cur hinc nulla multiplicitas deorum metuenda sit, quia scilicet Pater et Filius, unus Deus, unum principium rerum sunt; sed, ait, quoniam ipsi homines dii vocantur, quin ulla hinc deorum multiplicitas inferri possit, posse pariter Filium Deum dici, quin multos esse deos suspicemur. Etenim ut in loco sub hæc allato significatur, longe inferioris gradus est, quam ut possit ad primam illam Dei unitatem pertinere, utpote quem creaturis comparare liceat, etsi multo excellentior iis sit: quod de Patre asserere impiissimum et improbissimum esse ait Eusebius. Similia habet in Demonstratione evangelica, I. vi, p. 257, ubi de Patre et Filio talia fatur : Σαφῶς ἐν τῷ πέμπτῳ συγγράμματι τῆς Εὐαγ. γελικῆς Ἀποδείξεως ὡρισμένου τοῦ περὶ Πατρὸς καὶ Υἱοῦ λόγου, καὶ Θεοῦ μὲν ἑνὸς τοῦ ἐπὶ πάντων ὡμολογημένου, δευτέρας δὲ μετ' αὐτὸν ἀποδειχθείσης οὐσίας ἡγουμένης τῶν γενητῶν ἁπάντων, ἣν σοφίαν Θεοῦ, κ. τ. λ. Ηoc est : Cum in quinto Evangelica demonstrationis libro, clare de Patre et Filio definitum statutumque fuerit, ac Deum quidem unum supra omnia esse declaratum, secundam vero post ipsum substantiam esse, quæ omnibus opificiis præsit, commonstratum sit, quam sapientiam Dei, etc., ubi interpres qui solet Eusebii dicta ad piam sententiam in versione sua detorquere, postrema sic interpretatur: Et Patrem quidem Deum unum esse constitit; alteram autem præter illum et cum illo personam esse, quæ omnia quæ facta sunt antecedat, demonstratum est. Quo in loco οὐσίαν ille personam, vertit, etsi substantiam significet hic et in aliis Eusebii locis, ut ex repetitis sub hæc exemplis propalam erit : illud autem μετ' αὐτόν, perperam vertit ille, prater illum et cum illo, cum aperte significet, post illum, nec numero tantum, sed dignitale et præstantia; ut ex jam dictis manifestum est, et ex infra dicendis liquidius constabit. Ait siquidem lib. ut Contra Marcellum, p. 109 : Οὐδὲ δύο θεοὺς ἀνάγκη δοῦναι τὸν τὰς δύο ὑποστάσεις τιθέντα: οὐδὲ γὰρ ισοτίμους αὐτὰς οριζόμεθα, id est : Neque necesse est eum duos deos faleri, qui duas admiserit D Υἱὸς κατὰ τὴν κοινωνίαν τῆς δόξης, ἧς τοῖς αὐτοῦ substantias : non enim illas honore pares esse definimus; ita ut eatenus unitatem deitatis statui velit, quatenus illa prima deitas, primumque principium in uno Patre servatur, cui longe inferior Deus Filius, in unitate illa non comprehendatur. Quod ille ibidem aflirmat his verbis: ̓Αλλὰ φοβῇ, ὦ ἄνθρωπε, μὴ δύο ὑποστάσεις ὁμολογήσας, δύο άρχὰς εἰσαγάγοις, καὶ τῆς μοναρχικῆς θεότητος ἐκπέσοις. Μάνθανε τοίνυν, ὡς, ἑνὸς ὄντος ἀνάρχου καὶ ἀγεννήτου Θεοῦ, τοῦ δὲ Υἱοῦ ἐξ αὐτοῦ γεγεννημέ νου, μία ἔσται ἀρχὴ, μοναρχία τε καὶ βασιλεία μία

τοῦ Πατέρα. Κεφαλὴ γὰρ Χριστοῦ ὁ Θεὸς, κατὰ τὸν Απόστολον, hoc est : At vereris, mi homo,ne, si duas faleare substantias, duo item principia inducas, el a monarchica deitate excidas. Discas igitur, quod cum unus sit sine principio et ingenitus Deus, Filius autem ex illo gignatur, unum necessario principium fuerit, monarchia et regnum unum; quia ipse Filius Patrem suum principium ascribit: caput enim Christi Deus est, secundum Apostolum (I Cor. x1, 3). Ubi videas monarchicam sive unam illam et primariam deitatem, ex Eusebio in Patre solo servari. Quia vero aliquam Patris et Filii unitatem esse concedere necesse fuit secundum illud: Ego et Pater unum sumus (Joan. x, 50), animadverte in quo B talem constituat unitatem Eusebius, 1. Contra

(a) Comment. in Psal. p. 86, 344, 357, 558, 372, 376, 377, 410, 426, 491, 533, 534, 582, 584, 597, 598; Demonstr. evang. 147, 148, 149, 248, 255;

Marcellum, c. 19, p. 192: Καὶ δὴ κατὰ τοῦτον τὸν τρόπον ἓν πρὸς τὸν Πατέρα καὶ τὸν Υἱὸν οἱ πάντες γενησόμεθα. Ὥσπερ γὰρ αὐτὸς ἑαυτόν τε καὶ τὸν Πατέρα ἓν εἶναι ἔλεγε, φάσκων· Ἐγὼ καὶ ὁ Πατὴρ ἔν ἐσμεν· οὕτω καὶ πάντας ἡμᾶς, κατὰ τὴν αὐτοῦ μίμησιν, τῆς ἑνότητος τῆς αὐτοῦ μετασχεῖν εἶχε ται· οὐ κατὰ Μάρκελλον τοῦ Λόγου ἑνωμένου τῷ Θεῷ, καὶ τῇ οὐσίᾳ συναφθησομένου· καθὼς δὲ ἐμαρ τύρησεν ἡ ἀλήθεια, ὁ Σωτὴρ αὐτὸς εἰπών· Τὴν δό ξαν ἣν ἔδωκάς μοι, δέδωκα αὐτοῖς, ἵνα ὦσιν ἕν, καθὼς καὶ ἡμεῖς ἔν ἐσμεν. Hoc est : Atque ad hunc modum nos omnes cum Patre et Filio unum erimus. Quemadmodum enim ipse se et Patrem unum esse dixit, Ego, inquiens, et Pater unum sumus; › ita C quoque, ut ad ipsius imitationem nos omnes ejusdem unionis participes simus, precatus est. Non quod Verbum, ut Marcellus vu!t, uniatur Deo, et substantialiter ipsi conjungatur : sed ut veritas, ipse Servator scilicet, testificatur dicens: « Gloriam quam dedisti mihi dedi eis, ut sint unum sicut et nos unum sumus (Joan. xvi, 22). Ubi unitatem illam substantialem Patris cum Filio dilucide explodit Eusebius; vultque tantum illam unitatem concedere, qua ex dignatione quadam Pater Filium gloriæ suæ participem efficit, ut et Filius nos ejusdem gloriæ consortes reddidit. Sub hæc autem eidem comprobandæ sententiæ totus insistit, atque ita demum concludit: Οὕτως οὖν ἕν εἰσιν ὁ Πατὴρ καὶ ὁ

[ocr errors]

μαθηταῖς μεταδιδοὺς, τῆς αὐτῆς ἑνώσεως καὶ αὐτοὺς ἠξίου, hoc est : Ita Pater et Filius unum sunt communione gloriæ: quam cum discipulis suis impertiat, ejusdem eos unionis participes efficit. Qua in re grandi paralogismo utitur Eusebius, ut infra videbitur, dum unitatem illam gloriæ, in quam ex dignatione tantum discipuli Christi vocantur, pari modo a Patre communicari Filio suo, atque hinc substantialem unitatem excludi, contendit. Hanc porro deitatis unitatem et monarchiam sexcentis in locis (a) docet ille, quæ ne longius abducamur inContra Marc. 65, 66, 69, 70, 90, 96, 106, 107, 110, 127, 141.

dicare solum sum iat. Cæterum ubi vox ὑπόστασις A erat. Et ille quidem per seipsum perfectus et prioccurrit, nos substantiam vertimus; tum quia sic Eusebii ævo ex recepto more accipiebatur, ut halet Athanasius; tum quia, cum Eusebius diversam in Patre et Filio substantiam admittat et doceat, inutilis sane fuerit personarum et hypostasium vulgata distinctio.

IV. Diversæ substantie.-V. Interpres Latinus Demonstr. evangelicæ Eusebium de industria ad catholicam sententiam detorsit.

[ocr errors]

Licet autem ex præmissis propalam sit Eusebium diversam a paterna substantiam et deitatem in Filio constituere: nam duas in allatis locis substantias aperte profitetur : et sane qui unitatem principii et deitatis in uno Patre, excluso Filio, Β servat, consequenter aliam in Filio et diversam substantiam et deitatem, si quidem Deus sit, statuat necesse est; e re tamen fuerit ex multis pauca Eusebii loca in medium afferre, ubi ille substantiam et deitatem Filii, a paterna aliam et diversam, separatam, ipsique multo inferiorem commonstrare nititur: unde etiam planius evadat quod superius probatum est, Eusebium videlicet unitatem prin. cipii et deitatis in uno Patre, excluso Filio, statuere. Ait igitur in Demonstratione evangelica, I. ιν, c. 5, p. 147 : ̓Αλλὰ τοῦ μὲν αἰσθητοῦ φωτός ἀχώριστος ἡ αὐγὴ, ὁ δὲ Υἱὸς ἰδίως παρὰ τὸν Πατέρα καθ ̓ ἑαυτὸν ὑφέστηκε. Καὶ φωτὸς μὲν ἡ αὐγὴ χώραν ἐνεργείας ἐπέχει, ὁ δὲ Υἱὸς ἕτερόν τι ἢ κατὰ ἐνέργειαν τυγχάνει, καθ ̓ ἑαυτὸν οὐσιωμένος. Καὶ πάλιν, ἡ μὲν αὐγὴ συνυπάρχει τῷ φωτὶ, συμπληρω τική τις οὖσα αὐτοῦ· ἄνευ γὰρ αὐγῆς οὐκ ἂν ὑποσταίη φῶς, ὁμοῦ τε καὶ κατ' αὐτὸ συνυφέστηκεν· ὁ δὲ Πατὴρ προϋπάρχει τοῦ Υἱοῦ, καὶ τῆς γενέσεως αὐτοῦ προϋφέστηκεν, ᾗ μόνος ἀγέννητος ἦν. Καὶ ὁ μὲν καθ' ἑαυτὸν τέλειος καὶ πρῶτος, ὡς Πατήρ, καὶ τῆς τοῦ Υἱοῦ συστάσεως αἴτιος, οὐδὲν εἰς συμπλήρωσιν τῆς ἑαυτοῦ θεότητος παρὰ τοῦ Υἱοῦ λαμβάνων· ὁ δὲ ὡς ἐξ αἰτίου γεγονώς υἱὸς, δεύτερος οὗ ἐστιν υἱὸς καθέστηκε, παρὰ τοῦ Πατρὸς καὶ τὸ εἶναι, καὶ τοιόσδε εἶναι εἰληφώς. Καὶ πάλιν, ἡ μὲν αὐγὴ οὐ κατὰ προαίρεσιν τοῦ φωτὸς ἐκλάμπει, κατά τι δὲ τῆς οὐσίας συμβεβηκὸς ἀχώριστον· ὁ δὲ Υἱὸς κατὰ γνώμην καὶ προαίρεσιν εἰκὼν ὑπέστη τοῦ Πατρός. Βουληθεὶς γὰρ ὁ Θεὸς γέγονεν Υἱοῦ Πατήρ, καὶ φῶς δεύτερον κατὰ πάντα ἑαυτῷ ἀφωμοιωμένον ὑπεστήσατο. Quæ sic ego interpretor: Sed a sensibili quidem lumine splendor separari non potest, Filius vero seorsum a Patre per seipsum subsistit. Ac luminis quidem splendor locum efficientiæ obtinet, Filius autem aliud quidpiam quam secundum efficientiam est, Der seipsum substantia præditus. Rursum, splendor simul exsistit cum lumine, illudque quodammodo complet: nam sine splendore lumen nequaquam subsistat, simulque cum illo ac secundum illud subsistit; Pater autem Filio præersistebat, et ante ortum ejus exsistebat, quatenus solus non-genitus

[ocr errors]

mus, utpote Pater, et constitutionis Filii causa, nihil ad deitatis suæ complementum a Filio accipiens; hic autem tanquam ex causa factus filius, secundus est ab eo cujus est filius, quippe qui a Patre et ut sit, et ut talis sit, acceperit. Ac rursum, splendor quidem non ex proposito et voluntate luminis splendet, sed secundum accidens quidpiam a substantia inseparabile; Filius vero ex sententia et proposito voluntatis, imago Patris substitit. Volens enim Deus Filii Pater exstitit, ac secundum lumen per omnia simile sibi subsistere (a) fecit. Ubi interpres sive ex insito erga Eusebium affectu; sive alia ignota de causa, multa secus posita ad catholicam sententiam pro more suo deflexit : nam illud, καθ' ἑαυτὸν οὐ σιωμένος, sic transtulit : Non per seipsum substantiam nactus, sed a Patre; cum disparatam omnino sententiam efferat Eusebius, scilicet, per se el seorsim substantiam habens. Pari modo illud : Ὁ δὲ Πατὴρ προϋπάρχει τοῦ Υἱοῦ, καὶ τῆς γενέσεως αὐτοῦ προϋφέστηκεν, ᾗ μόνος ἀγέννητος ἦν· sic ille vertit: At a Patre Filius procedit, et illum generat, at ipse non genitus est. At vera sententia hæc est: Pater autem Filio præcxsistebat, et ante ortum ejus exsislebat, quatenus solus non genitus erat. Sic etiam ille fere ubique Eusebii dicta in aliam sententiam dctorsit, ut catholicum redderet : nam lib. IV, c. 15, p. 175, hæc Eusebii verba, Καὶ μόνον ἐξ αὐτοῦ γεννηθέντα Θεὸν Λόγον, μετοχῇ τε τοῦ γεννήσαντος, ἀγεννήτου καὶ πρώτου καὶ μείζονος, Θεὸν ἐκ Θεοῦ ἀποφανθέντα, Χριστὸν καὶ ἠλειμμένον ἀπεκάλεσε, sic transtulit ille: Et qui solus ex illo genitus Deus Verbum, communicatione gignentis ingeniti, Deus de Deo est declaratus, Christum atque unctum vocavit; ubi voces illas πρώτου καὶ μείζονος, primi et majoris, praetermisit ille, sic autem vertendum fuit : Εt solum ex ipso genitum Deum Verbum, participatione genitoris non-geniti, primi et majoris, Deum de Deo declaratum, Christum et unctum vocavit. Et p. 181 Β : Διόπερ ἐπὶ τούτῳ ἔχρισέ σε, ὦ Θεέ, ὁ ἀνωτάτω καὶ μείζων αὐτὸς, ὁ καί σου Θεὸς, ὡς εἶναι καὶ τὸν χριόμενον καὶ τὸν χρίοντα πολύ πρότερον, πάντων μὲν ὄντα Θεὸν, καὶ αὐτοῦ διαφερόντως τοῦ χρισμέ you, ubi in Græcis necessario legas, ὡς εἶναι καὶ τοῦ χρισμένου τὸν χρίοντα πολὺ πρότερον, alias sententia non constabit. Locum ita vertit, sive potius pervertit interpres. Propterea ob hanc ipsam causam, unxit te, o Deus, ille, qui tuus quoque est Deus; ut sit et qui ungitur, Deus, et qui ungit : qui quidem sit omnium Deus. Ea porro est vera dicti sententia : Ideo unxit te, o Deus, qui supremus et major, ac tui quoque Deus est : ita ut ungens uncto multo prior sit, cum omnium quidem sit Deus, præsertim vero ejus qui ungitur. Et p. 236 A: Kał ó Oɛds 'loaàx, & xal στήλην ἀνέστησεν ὁ θεοφιλής, Θεὸς μὲν ἦν καὶ Κύριος ( αὐτῷ γὰρ λέγοντι πιστευτέον), οὐ μὴν ὁ ἐπὶ πάντων, ἀλλ' ὁ ἐκείνου δεύτερος, τὰ τοῦ Πατρὸς εἰς ἀνθρώπους διακονούμενος καὶ διαγγέλλων, ubi inter

(α) Quo sensu per omnia similem Filium dicat, vide infra.

Jam quo destinavimus pergamus: substantiam ergo Filii Eusebius, aliam et diversam docet a Patris substantia, idque non in præmissis modo locis, sed etiam alibi plerumque; sic in Demonstratione evangelica, lib. v, cap. 1, pag. 215, postquam in quo quadret comparatio Patris et Filii cum luce et splendore, explicaverat; in quo differant Pater et Filius a splendore et luce sic enarrat : 'Aλλ'où toïç úTOδείγμασι κατὰ πάντα τρόπον ὁμοίως, ώσπεροῦν ἤδη πρότερον εἴρηται. Τὰ μὲν γὰρ ἄψυχα σώματα τὸ συμβεβηκὸς ἐν ποιότησι κέκτηνται· ἥ τε γὰρ αὐγὴ, σύμ φυτος οὖσα τῇ τοῦ φωτὸς φύσει, καὶ οὐσιωδῶς συν υπάρχουσα τῷ φωτὶ, οὐκ ἂν δύναιτο ἐκτὸς ὑφεστάναι τοῦ ἐν ᾧ ἐστιν· ὁ δέ γε τοῦ Θεοῦ Λόγος καθ ̓ ἑαυτὸν οὐσίωταί τε καὶ ὑφέστηκε, καὶ οὐκ ἀγεννήτως συνυπάρχει τῷ Πατρὶ, ἀλλ' ὡς μονογενής Υἱὸς μόνος πρὸ πάντων τῶν αἰώνων ἐκ τοῦ Πατρὸς γεγεννημέ vos, hoc est: Sed non omnimode exemplorum similitudo convenit, ut jum dictum fuit: nam corpora inanimata accidens in qualitatibus obtinent: splendor enim cum naturæ lucis connatus sit, et substantialiter cum luce coexsistat, extra idipsum in quo est ne quaquam subsistere possit; at Dei Verbum per se et seorsim substantiam obtinet et subsistit ; neque ingenite (i. e. ut non-genitus) Patri coexsistit ; sed ut unigenitus Filius, solus ante omnia sæcula ex Patre genitus. Pariterque lib. vi initio proœmii, in eo quem supra retulimus loco, ait Filium esse secundam post Patrem substantiam, quæ rebus factis omnibus præsit. Et lib. 1 Contra Marcellum, p. 5, ait, eum qui dixerit Patrem et Filium substantia unum, aperte Sabellianum esse; et p. 25 accusatus a Marcello Eusebius, quod teste Narcisso Neroniadis, duas esse Patris et Filii substantias diceret, rem ille non negat, sed alio rem et sermonem divertit. Tempus me deficeret, si similia Eusebii loca congerere vellem de industria enim ille passim rem agitat et comprobare nititur (a).

pres more solito: Et Deus Isaac, cui et titulum A rem Græcum vitiavit, et catholice loqui compulit. erexit Dei amicus, Deus quidem erat et Dominus (ipsi enim dicenti credendum est ), non tamen is qui Pater est el a nullo est; sed qui ea, quæ ad Patrem pertinent, hominibus subministrat et nuntiat. Ubi vertendum erat: Et Deus Isaac, cui et titulum erexit vir ille religiosus, Deus quidem erat et Dominus; ipsi enim dicenti credendum est; nec tamen erat ille supra omnia [Deus], sed illi secundus, qui res Patris in hominibus ministrat et nuntiat. Quæ recidunt in illam superius commonstratam Eusebii sententiam, unitatem scilicet Dei universorum in uno Patre servari, Filio excluso, et in secundum locum ablegato. Similiter p. 153, C, hæc Eusebii verba : "Οτε δὲ Κύριον καὶ Θεὸν οἶδε τὸν ἐπιφαινόμενον, ταύταις αὐταῖς σαφῶς κέχρηται ταῖς προσρήσεσι. Κύριον δὲ καὶ Θεὸν Β ὅτι μὴ τὸν αἴτιον λέγοι, προφανῶς ἐπέδειξαν τῆς θείας Γραφῆς αἱ λέξεις, ἄγγελον Θεοῦ προσειποῦσαι τὸν ἐπὶ τοῦ Ἰακὼβ Κύριον καὶ Θεὸν προωνομασμένον. Λεί πεταί τις ἄρα ὢν ἐν τοῖς οἶσι Θεὸς καὶ Κύριος μετά τὸν παμβασιλέα καὶ Θεὸν τῶν ὅλων· εἴη δ' ἂν οὗτος ὁ πρὸ αἰώνων τοῦ Θεοῦ Λόγος, ὁ κρείττων μὲν ἢ πᾶσα ἀγγελικὴ φύσις, μείων δὲ ἢ κατὰ τὸ πρῶτον αἴ Tov, ita Latine fecit ille : Quoties vero Dominum et Deum, eum qui apparet intelligit, his ipsis palam utitur locutionibus : quod vero Dominum Deumque non eum significet qui Pater est, ipsæ Scripturæ divinæ locutiones in superioribus evidentissime ostendunt, ubi angelum Dei appellant eum quicum de Jacob sermo esset; superest igitur ut quæramus, quisnam sit, in iis quæ sunt, Deus et Dominus, præter Patrem omnium, et regem Deumque universi : erit autem hic Verbum Dei, quod est ante sæcula, superior quidem omni angelica natura, profectus autem ab eo, qui Pater est. Sed longe alia profert Eusebius, scilicet: Cum vero Dominum et Deum, qui apparet, esse agnoscit, iisdem ipsis clare utitur appellationibus: quod vero Dominum et Deum dicens, non eum, qui Causa est, significet, evidenter ostendunt divinæ Scripturæ voces, quæ angelum Dei ipsum nuncupant, qui Jacobo [visus] Dominus et Deus antea appellatus est. Restat ergo quispiam inter ea quæ exsistunt Deus et Dominus, post omnium regem et Deum un versorum : is autem fuerit, qui ante sæcula est, Dei Verbum, major quidem omni angelica natura, minor vero illa prima causa. Ubi de more Eusebius Filium Dei, a primaria illa deitate et omnium causa seclusum, dignitate et ordine ceu medium inter Deum et angelos constituit. Sexcenta alia ex evangelica Demonstratione loca afferre in promptu esset, ubi interpres Eusebium ad catholicam doctrinam vel invitum deduxit: sed hæc lectori erunt ad cautelam satis, ne in Latina versione se Eusebii sententiam expiscari posse confidat. Estimo sane multos interpretis artificio ad Eusebii (utandas partes accessisse: nam is sciens et prudens scripto

C

D

VI. Eusebius Filii deitatem aliam statuit a paterna.

Cum ergo Filium diversæ a paterna substantiæ dicat, hinc consequitur ut deitatem aliam a paterna in Filio esse doceat: quod licet eodem recidat, ex ipsis Eusebii dictis planius evadet : unde etiam asseratur quod initio comprobavimus, scilicet Eusebium unitatem deitatis in uno Patre constituere. Ait igitur lib. v Dem. evang., c. 30, p. 255 : 'Alλ¿ γὰρ δι' ὅλων τριάκοντα προφητικῶν κεφαλαίων δεύ τερον Θεὸν μετὰ τὸν ἀνωτάτω καὶ ἐπὶ πᾶσι, τὸν Σω τῆρα καὶ Κύριον ἡμῶν, τὸν τοῦ Θεοῦ Λόγον, εἶναι μεμαθηκότες, ἐφ' ἑτέραν τῆς κατ' αὐτὸν οἰκονομίας ὑπόθεσιν μεταβησόμεθα. Ubi interpres pro more hae impia dicta ad catholicam sententiam detorsit: nam sic transtulit: Atenim postquam hactenus ex totis triginta propheticis capitibus, Deum, Salvatorem ac

(a) Vide comment. in Psal. pag. 219, 554; Demonstr. erang., 148, 155, 202, 230, 233, 231, 235; contra Marcellum, 4, 69, 79, 404.

« ПредыдущаяПродолжить »