Изображения страниц
PDF
EPUB

Vercellensis, qui omnium Psalmorum commentarios A vulgo in recensione opera non pauca ipse vel conhæretici hominis vertit in nostrum eloquium; licet hæretica prætermittens, optima quæque transtulerit. Hæc porro Eusebii Vercellensis interpretatio jamdiu interiit: nec memini me uspiam ejus vel codices, vel fragmenta memorata deprehendisse.

IV. Theodoretus eorum meminit.

Theodoretus, non quidem ut hodie in Psalmorum Expositionibus legitur, quæ passim truncatæ et in compendium redacta sunt, et quidem, ut conjectare licet, a Græculis catenarum auctoribus; sed ut ab Agellio laudatur, p. 486, in hæc psalmi LXXXVIII verba: Tu vero repulisti et despexisti, distulisti Christum tuum: evertisti testamentum servi tui, profanasti in terra sanctuarium ejus, hæc habet : Εὐσέβιος δὲ εἰς τὸ πάθος τοῦ Χριστοῦ ταῦτα πειραθεὶς λαβεῖν, οὔτε διασῶσαι τὸν εἱρμὸν τῆς ἑρμη νείας ἡδυνήθη, οὔτε δυσφημίας παντελῶς ἀπαλλα Tivat, id est, Eusebius autem, cum hæc de passione Christi explicare tentaverit, neque seriem narrationis servare, neque blasphemia penitus vacuus esse potuit. Hanc autem Eusebii interpretationem füsissime enarratam habes, psal. LXXXVII. An vero hic Eusebio impietatis nota jure inuratur, necne, expendere inutile fuerit; cum ipse temeratæ divini Verbi doctrinæ notam in aliis multo liquidius incurrat, ut suo loco comprobatur.

V. Gelasius eos memorat.

B

C

Gelasius de duabus naturis in Christo, inter Patrum testimonia, Eusebii Cæsariensis locum in psalmum decimum septimum affert, qui sic habet: Deus qui inclinavit cælos et descendit, ascendens in hominem quem assumpsit, quem nunc cherubim sermo nominat, evolavit cum eo, ascensum faciens cum divinis, spiritualibus, obsequentibus sibi pennarum ventis, ipsis etiam appellatis. Ubi paucioribus sententiam exprimit, quam ibidem ab Eusebio enuntiatur, etsi eadem prorsus mente el interpretatione : nam Eusebius ibidem cherubinum illum in psalmo memoratum, pro humanitate Christi habet. Et paulo post idem Gelasius ex eodem commentario hæc affert : Si vero jurantem eum audieris per sanctum et Patrem suum, audi jurantem per Deum Verbum, quod omnibus sæculis præexsistit, sanctum et D unigenitum ejus Filium, quem Deum varie locula sunt dudum a nobis propositæ voces: per quem jurat Deus et Pater ejus tanquam dilectum eum, qui ex semine David est, in infinitum sæculum glorificaturus, quod etiam factum est, quando Verbum incarnatum eum qui ex semine David est assumpsit, atque deificat; unde et Filium eum appellat dicens: Ego ero ei in Patrem,et ipse erit mihi in Filium (II Reg. v11,14); > et iterum : < Ego primogenitum ponam illum (Psal. LXXXVIII, 28). » Hæc item compendio exprimuntur ex interpretatione psalmi LXXXVIII, maximeque ex vers. 4, 5, 36, 37 et 38.

Etsi vero Photius inter Eusebii opera hos commentarios non recenseat, nihil mirum; tum quia

sulto mittit; tum quia, vti supra dictum est, ex catenarum usu bene multa in Scripturam sacram commentaria pene obsoleverant. Indeque forte fuerit quod tam infrequens apud scriptores Græcos horum mentio occurrat.

CAPUT III.

NOTÆ EUSEBIANI STYLI ET ÆVI IN HIS COMMENTARIIS.

1. Hi commentarii aperte Eusebii sunt. II. Demonstrationi evangelicæ stylo similes. III. De stylo Eusebii. IV. Maximini carnificinam ut oculatus testis memorat Eusebius. V. Itemque aliorum Christiani nominis hostium. VI. Quo tem pore hos commentarios ediderit.

I. Hi Commentarii aperte Eusebii sunt.

A Deo manifesta et per se clara res est, hos ipsissimos esse Eusebii Cæsariensis commentarios, ut ne vel minimum dubii eruditis et sagacibus adversum suboriri possit. Verum quia hoc ævo non pauci, ut criticorum nomen sibi pariant, de libris quos ne vel primoribus quidem labris attigerunt, sententiam ferre nihil verentur: et primo conspectu ita pronuntiant: Non sapit stylum scriptoris, indignum auctore tanto; ac plerumque in partem negandi procliviores sunt, hinc sibi nasutorum famam conciliaturos esse rati, quibus non facile sit verba dare; ideo nobis aliquid de Eusebiano stylo his in commentariis conspicuo, deque manifestissimis ibidem Eusebiani ævi notis, edisserere animus est.

II. Demonstrationi evangelicæ stylo similes.

Nulli ex Eusebii operibus ita affinis horum commentariorum stylus est, ut evangelicæ Demonstrationi non modo enim dictiones et tractandi ratio consonant, sed etiam Scripturarum interpretationes, sententia semper, verbis non infrequenter similes sunt. In Demonstratione item evangelica, perinde atque in hoc commentario passim offendas in illud, vonsets mothsas, intelliges si animum adhibueris, inque sexcentas alias dicendi formulas, queis sermonis ab alio ad aliud series transfertur: voces Eusebio frequentatas, aliisque scriptoribus minus usitatas, in utroque opere ritu pari adhibitas deprehendas: explicationes de Verbi substantia et deitate ita consimiles, ut illico unam Eusebii mentem, unam utrobique manum olfacias. Verum isthæc exercitatione prius, quam ratiocinio, quivis experiri valeat: neque his diutius insistere libet, de quibus nullam spero, apud cordatos saltem, controversiam futuram.

III. De stylo Eusebii.

Est porro styli genus hic ut in aliis ejus operibus, quale describit Photius in Bibliotheca, num. 13: Τὴν δὲ φράσιν οὐκ ἔστιν οὐδαμοῦ, οὔτε ἡδὺς, οὔτε λαμπρότητι χαίρων. Πολυμαθής δέ ἐστιν ὁ ἀνήρ, hoc est: Dictione autem nusquam suavis est, neque elegantia ornatus. Eruditissimus tamen vir est. Stylus itaque ejus nonnihil strigosus et perplexus est, non arte limatus: oratio nedum excurrat libere,

adeo intricata plerumque est, ut scriptoris mentem A sunt, ita ut divinitus immissum sibi flagellum ani

vix assequare. Periodos ita prolixas ducit, ut ex-
tractam longius seriem, si quid novi menti succur-
rerit, subinde intercipiat, dum suspensus animo
lector, nec quo deducere, nec ubi claudere argu-
mentum velit, intelligere valet. Quod maxime his in
commentariis observes, ubi perpetuus veterum ver-
sionum, quæ ut plurimum subbarbaræ sunt, usus,
aliquam stylo ejus intulit peregrinitatem. Neque
tamen par ubique styli ratio est: nam ubi ad de-
scriptiones vertitur, seriem exornat verbis quam
potest lectissimis; non ut otiosos inani voluptate
demulceat, sed ut ex rerum quæ sub aspectum ca-
dunt pulchritudine et concentu, ad opificis con-
templationem alliciat. Sic ad psalmum xvIII, de
cursu solis floridiore stylo mirifice edisserit : alias B
similiter de verno tempore, deque aquarum divor-
tiis, quæ sapientissimi Conditoris nutus ad terræ
cultum et fecunditatem moderatur. Divine autem
loquitur sicubi contra eos disceptat, qui tempe-
rante fortuna rerum humanarum aleam cadere ar-
bitrantur; sive etiam, qui res omnes, quæ sunt
homini expetendæ, voluptate metiuntur: frequen-
tissime vero illos exagitat, qui mundum fortuito
ac ex temerario partium concursu sponte coaluisse
pugnabant, in hisque sane invenimus Eusebium
Eusebio elegantiorem.

IV. Maximini carnificinam ut oculatus testis memorat
Eusebius.

C

Evo suo grassantem Maximini in Christianos carnificinam ut oculatus testis memorat ad psal. xxxvi, ubi postquam gentilium immanitatem recensuit, haec subdit : Ὥσπερ δὲ ταῦτα ἱστορησάμενοι, οὕτω καὶ τὴν μετελθοῦσαν αὐτοὺς Θεοῦ δίκην τεθεάμεθα, τοιαύτην γενομένην, ὡς μὴ ἁμαρτεῖν τὸν φήσαντα ἀληθῶς, τὴν ῥομφαίαν αὐτῶν εἰσεληλυθέναι εἰς τὴν καρδίαν αὐτῶν, καὶ τὰ τόξα αὐτῶν συνTeTply0a, id est : Ut autem hæc vidimus, ita et ullionem Dei ipsos invadentem suspeximus, quæ talis utique fuit, ut nihil aberraverit is qui dixit, gladium eorum infixum in corda ipsorum, et arcus eorum confractos esse. Et alibi: Quis autem oculis contemplatus impios (nam Græca compendii causa mittimus) qui avo nostro ex divitiis, gloria, dignitatibus in admiratione fuere, in multasque gentes D imperium obtinuere, repente ab hac celsitudine lapsos, non fateatur verum esse oraculum hujusmodi ?

V. Itemque aliorum Christiani nominis hostium. Diserte vero ad psal. XLVII quinam illi Christianorum carnifices imperatores, et quo mortis genere sublati sint enarrat his verbis: Hæc porro opere completa nos ipsis oculis percepimus: quibus sane verisimile est posteros nostros incredulos, cum hæc audient, fidem non habituros esse. Quotquot igibur ævo nosiro fuere Ecclesiæ Dei inimici, principes hujus sæculi et tyranni, divinitus immissis flagellis laniati; alii quidem corporis cariem perpessi sunt, ut otiam vel adhuc viventes cum intolerabili, fetore vermibus scaterent: alii viventes item oculis capti

madverterent, palinodiamque canerent, ac Ecclesiæ Deum magnum verumque, et solum esse Dominum confiterentur, summaque cura præciperent, ut civitas. illa Dei, ab se olim impugnata, restauraretur, ac denuo construeretur. Videlicet Galerius Maximianus, qui vermium fetore computruit, ut habet Eusebius Hist. eccl. lib. vin, c. 16; alius qui captus oculis fertur, est Maximinus Orientis imperator, ut ait Eusebius, 1. ix, c. 10. Utrumque vero palinodiam cecinisse narrat Eusebius hic et in Historia ecclesiastica. Similiter ad psalmum LXXVII, hæc habet Neque solum iis (qui tempore Antiochi passi sunt) hæc tradita fuere; omnibus quippe similia patientibus competunt: quia in persecutionibus, quæ nostra ætate contigerunt, sexcenti supra recensitis similia sunt perpessi. Et ad psalmum xc, vers. 9, se non unius tantum sed plurimarum persecutionum testem fuisse narrat, tyrannosque non diu ab illata Christianis clade, interitu plexos his testificatur: Nos autem veritatem ipsa exemplorum interpretatione percepimus, conspecto variis temporibus Ecclesiam Christi impugnantium exitu, qui confestim, ne diuturno post tempore, debellati sunt. Ipse namque viderat Diocletianum, Maximianum Galerium, Maximinum et Licinium, qui in Christianos carnificinam exercuerant, infausto mortis genere periisse.

ad

VI. Quo tempore hos commentarios ediderit. Manifestissimis igitur notis indiciisque sese horum commentariorum auctorem prodit Eusebius: jam vero restat ut exploremus quo tempore hoc opus ediderit. Qua de re ex uno tantum loco lucem mutuari licet. Est is in psalmo LXXXVII, hunc versum: Nunquid mortuis facies mirabilis? ubi sic habet : Εἰ δέ τις νοῦν ἐπιστήσειε τοῖς καθ' ἡμᾶς ἀμφὶ τὸ μνῆμα καὶ τὸ μαρτύριον τοῦ Σωτῆρος ἡμῶν ἐπιτελεσθεῖσι θαυμασίοις, ἀληθῶς εἴσεται ὅτ πως πεπλήρωται ἔργοις τὰ τεθεσπισμένα, id est: Quod si quis animum adhibeat iis, quæ nostro tempore ad sepulcrum et martyrium Salvatoris nostri patrata sunt, mirabilibus, is sane deprehendet quo pacto ea quæ prænuntiata fuerant, opere completa sint. De miraculis in sepulcro et martyrio Christi editis ne verbum quidem Eusebius in Vita Constantini; etsi detectum, curante Helena, sepulcrum et martyrium memoret, exstructam eodem loco per Constantinum magnificentissimam ecclesiam enar ret, synodum in ejusdem ecclesiæ encæniis seu dedicatione celebratam anno 335, ninutatim et xou describat. Verum hic de miraculis agi que a Rufino, Sulpicio Severo, Socrate, Sozomeno et Theodoreto recensentur, ne ambigas. Aiunt quippe illi, afflante numine locum sepulcri Helenam detexisse, tres ibi cruces repertas esse; hærentesque omnes quænam ex tribus Christi suspendio consecrata fuisset, dubio tandem levatos fuisse, cum in extremis agens mulier, ex aliarum contactu nihil remedii consecuta, admota demurn vera Christi

pertineat, intactum relinquit. Parem arguendi vim el methodum animadvertas, cum eorum sententiam depellit, qui numeri rationem ad cujusque psalmi intelligentiam conferre pugnabant: quam Philonianam explanandi methodum, ut futilem et à postó Vusov, explodit Eusebius.

III. De litterali explanatione.

cruce, statim a morbo penitus recreata, et pristinæ A tentim vero ratiocinia profert, nihil, quod ad rem valetudini restituta est. Cum autem hæc anno 327, art insequenti gesta sint, hinc consequitur Eusebium sua in Psalmos commentaria sub hæc edidisse. Neque tamen statim postea, sed multis hinc elapsis annis hæc elucubrasse suadere videtur vox xan jμãs, quæ nostra ætate significat; neque enim pro præsentibus aut ita nuperis rebus hæc loquendi ratio usu venire solet. Sic ille cum de tyrannis agit, qui jam multos ante annos fato functi erant, voce x10' hμãs utitur, quam tamen nusquam usurpat cum de rebus, quæ vel illo scribente, vel nuperrime gestæ sunt, agitur. Verum ut hæc conjectando solum dicimus, ita post annum 527, quam supra diximus de causa, editos commentarios affirmari posse putamus. Detecti item Domi- B nici sepulcri meminit Eusebius ad psalmum cvIII, his verbis: Hoc autem ediscas, si consideres qua mente sint Judæi, videntes quidem veneranda et sancla sua funditus deleta; illius vero qui ab ipsis ignominia affectus, ac in crucem et mortem traditus est, sepulcrum, studio et honoribus celebrari, Ecclesias autem, quæ ejus virtute per totum orbem fundatæ sunt, in dies accrescere, etc.

CAPUT IV.

ea

DB GENERE INTERPRETANDI EUSEBII, DEQUE ANTIQUIS
VERSIONIBUS AB EO ALLATIS.

1. Interpretandi genus Eusebium commentarii aucto-
rem prodit. 11. Observationes criticæ egregiæ notæ.
111. De litterali explanatione. IV. De mystago-
gica. V. Eusebius Origenem sequitur, alii Euse-
bium. VI. Antiquis interpretibus frequenter utitur. C

I. Interpretandi genus Eusebium commentarii auctorem prodit.

Hosce commentarios germanum esse Eusebii opus, non ex præmissis modo, sed etiam ex interpretandi genere, ex frequente illo veterum interpretum usu, ex Scripturæ sacræ peritia comprobatur. His se tesseris et argumentis exhibet Eusebius ille Pamphili martyris socius, quicum, teste Hieronymo, Divinam Bibliothecam diligentissime pervestigarat. Tria porro cum primis contemplanda nobis offert celeberrimus interpres criticas in Psalmorum ordinem notas, interpretationem litteralem, et mystagogicam explanandi viam, de quibus pauca prælibare e re fuerit.

II. Observationes critica, egregiæ notæ. Observationes Eusebii critica, egregiæ notæ sunt: nam præter ea quæ in præfationibus feruntur, non spernenda sane, multa expositionibus suis de ordine et de auctore cujusque psalmi subinde præmittit, quæ judicium peritiamque scriptoris arguant qua in re sane vix accuratius sagaciusque disputari posse æstimabunt periti. In his autem Eusebius, qui nunquam compendio studuit, sine aliquo lectoris tædio fastidiove prolixius agit. Id vero præsertim observes in ejus de Abimelecho dissertatione, in perquisitionibus de vera Psalmorum serie et de germano cujusque auctore maximeque ubi de psalmo in spelunca mirifice edisserit. Pede

Litteralem Psalmorum mentem ubi explicat Eusebius, genuinum vulgo sensum attingit, neque ita frequenter aberrat a scopo et a vera Psalmorum sententia. Aderat quippe opima illa Hexaplorum supellex, unde et Hebraicam lectionem et veterum interpretum versionem mutuari posset. Neque enim, braice peritus fuit Eusebius: siquidem de Hebraica ut ex his commentariis deprehendere licet, Heille lectione plerumque non ita docte edisserit, utpote qui Hebraica Græcis litteris expressa, qualia in Hexaplis erant, tantum legerit; sed si quid de vocibus et litteris Hebraicis hinc inde tradat, id ex Hebræis mutuatus est. Et mirum sane hominem qui in Palæstina ætatem egit, cum Judæis frequenter sermonem habuit, Hexaplis et Bibliothecæ divinæ cum Pamphilo martyre digerendis operam dedit, Hebraice ineruditum fuisse? Doctoribus autem suis nimis credulum persæpe deprehendas, utpote qui nonnulla interdum afferat, ubi accuratior notitia desideretur; exempli causa ad hunc versum psalmi cx1, Ex utero ante luciferum genui te, ubi Hebraicum, Merehem habet, ut probabilem cujusdam opiniorem affert, qui putabat hic beatam Mariam Deiparam indicari, quod sane åжpood:6VuGov est: nam Maria, nomen apud Hebræos frequentissimum, Miriam scribebatur; et Merehem nihil aliud quam, ex utero, significat.

IV. De mystagogica..

Mystagogicam explanandi viam, qua ad Christi personam vel Ecclesiam, sive ad fidelem animam, aut demum ad cœlestem Sionem omnia reducuntur, admodum frequentavit Eusebius: quia illo ævo cum Judæi perpetuo Christianis obgannirent, atque ex prave detorta Scripturarum sententia, Christiana de Servatore dogmata traducerent in dies, scriptores ecclesiastici contra, ut petulanti et protervo D generi occurrerent, omnia ad Christum et ad Christi Ecclesiam referebant: nec modo ea quæ de Christo et de Christi fidelibus diserte et evidenter enuntiata fuerant, sed etiam quæ, haud ita dilucide enarrata, possent in utramvis partem derivari. Nec tutum erat illis temporibus interpretandi aliam inire rationem: certe non impune fuit Theodoro Mopsuesteno, quod neglecta mystagogica illa, litterali solum attenderet.

Cæterum hunc explanandi ritum, auctore Christo, commonsirantibus apostolis, sectati sunt Ecclesiæ scriptores. Non modo enim lex vetus legis novæ figura exstitit; sed etiam res in veteri Eeclesia gestæ, præsertim nobiliores, umbra Christi ejusque discipulorum erant. Nam hæc omnia in fi

guris contingebant illis : scripta sunt autem ad no- A rat Eusebius ad psalmum cxvm. Theodoretus item, stram admonitionem (I Cor. x, 11). Unde Tertullianus de resurrectione carnis, Talia interim, ait, divinarum virium lineamenta, non minus parabolis operato Deo, quam locuto. Inter prophetas autem et præstantes viros, qui in veteri lege Christi typum gessere, nemo propius personam ejus retulit, quam David, genere item propinquior. Cujus non modo gesta, sed etiam dicta in Psalmis præsertim, ad Christi personam Ecclesiamque pertinere, divino ipsius Christi ore didicimus. Ille vero sensus an Topоúμevos, sive mystagogicus. non a Christianis modo, sed etiam a Judæis adhibitus est etsi illi, ut obcæcati atque sensilium rerum mole obruti erant, omnia ad res temporarias, divitias, terreni regni latitudinem, Messiæ sui imperium, reduce. rent qua in re a justa allegoriæ ratione immane quantum aberrabant. Allegoria quippe, figura, typus et umbra, signa sunt rerum non earumdem atque illæ quæ allegoriæ et typi munus præstant : atenim vel ipsa allegoriæ vox, signa hujusmodi, rem aliam longe diversam, disparem et digniorem significare subindicat. Multo igitur præstantior et verior illa Christianorum interpretatio, qua res corporeas el sensibiles, ad intelligibiles ac cœlestes, incolumi tamen litteræ sensu, referunt.

qui plerumque ab Eusebiana interpretatione defleetit, non raro tamen illa pene ad verbum utitur, etsi breviore ut plurimum stylo: nam Eusebius, ut jam diximus, ita prolixas subinde periodos ducit, vix ut seriem deprehendas, et ubi sententiam claudat non ita facile comperias. Asterii vero interpretatio psalmi Iv, quam commentario Eusebii in eumdem psalmum subjunximus, a quodam scholiaste invecta est, qui Asterium Arianum esse indicat, scilicet sophistam illum circulatorem, qui in ipsis Arianismi exordiis contra catholicos antistites classicum canebat, et doctrinam de Filio Dei spargebat, vel ipsa Arianica deteriorem. Ex hoc autem specimine deprehendas, Asterium partim litE teralem, partim mystagogicum interpretandi morem sectatum : nec iis ingenii doctrinæque partibus instructum, quæ fuissent ad tantum opus perficiendum satis. Scholiastes porro ille non Asterium modo Arianica labe aspersum indicat, sed etiam Eusebium, sicubi ad Arianismum deflectit, ut Arianum traducit, ut suo loco videas. VI. Antiquis interpretibus frequenter utitur. LXX Interpretes.

Hoc ergo genus interpretandi summe est ab Eusebio frequentatum. Illud autem hujusmodi est, ut sicubi inimici insurgentes et tumultuantes exprimantur, quod in psalmis frequentissime occurrit, id vel ad Judæos contra Christum frementes et ma- C chinantes, vel ad Ecclesiam ab hostibus, scilicet a principibus hujus sæculi, aut a dæmonibus oppugnatam, vel ad fidelem animam vexatam a spiritibus immundis, referatur: si læta et jucunda efferantur, cœlesti Jerosolymæ, sive Ecclesiæ, seu Christiani cujuslibet animæ, totum adscribatur: si flumina inundantia memorentur, id de confluenti ad Christi doctrinam gentium multitudine intelligatur. Quam explanandi viam, non Eusebius modo, sed etiam Theodorus Heracleotes, Chrysostomus, Theodoretus et alii plerique sectati sunt, qua in parte si unum noris, omnes noris. Neque tamen inter mystagogicas interpretationes accensendæ illæ, quæ litteram ipsam ad unum Christum referri nec infrequenter comprobant; ut exempli causa, D cum Eusebius psalmum xvit, Deus, Deus meus, respice in me, in uno Christo impletum esse asseverat in hoc enim et in similibus, ut nemo non fateatur, sensus ipse litteralis Christum respicit. Hæc de interpretandi ritu dicta sunto.

V. Eusebius Origenem sequitur, alii Eusebium. Cæterum Eusebius Origenis expositiones haud obscure sectatur, tam quod ad ipsam explanandi rationem, quam quod ad verborum seriem; ut in manuscriptis et editis catenis videre est nam commentarios Origenis plenos integrosque jamdiu amisimus ejus porro commentarios semel memo(a) Pag. 316.

Nihil autem his in commentariis præstantius, nihil pretiosius frequentissimo illo veterum interpretum usu. Atenim multo plura ex Aquila, Theodotione et Symmacho affert Eusebius, quam in Drusii vel Nobilii collectionibus usquam compareant, ita ut ejus adminiculo non raro psalmos integros, ex Symmachi maxime versione, restaurare liceat. Illas porro versiones modo ad litteralem, modo ad mystagogicam asserendam sententiam usurpat nonnunquam ad decem versus una serie affert expositionesque eorum Septuaginta Interpretum versioni anteponendas asserit haud infrequenter. Aquilam Hebraicæ litteræ servientem, deuλεύοντα τῇ Εβραϊκῇ λέξει, hic et in evangelica Demonstratione multis in locis nuncupat. Is nimirum ita litteræ hæsit, ut dum verba redderet, sententiam non ita curaverit. Symmachum sæpe mirabilein dicit interpretem, ejusque versione utitur libentius, frequentius et copiosius. Ambos tamen ait in gratiam Judæorum prophetias de Christo aliam in sententiam derivasse 'lovozïxúτepov, sic ille, ̓Ακύλας καὶ Σύμμαχος τὴν ἑρμηνείαν ἐκτεθείκασι, id est, Modo ad Judaicam doctrinam propius accedente, Aquila et Symmachus interpretati sunt. Nam in Demonstratione evangelica (a) ait utrumque Judæum aut semi-Judæum fuisse. Theodotionem cum laude memorat, et accuratum interpretem ail. Quinta minus frequenter, Sexta vero rarissime interpretationibus utitur. Notas in hujusmodi versiones raras et brevissimas dedimus: quia a multis jam annis ad Hexaplorum excerpta ex codicibus cum editis tum manuscriptis colligenda animum appuli: quodque habui cæteris quæ tractabam otii, buic provincie consecravi: et jam tanta eo

zum accessio facta est, ut quadruplo saltem plura A Opaoù xal πportetés, arbitror illud esse, pronuntiare penes nos habeamus, quam Nobilius et Drusius ediderint. His propediem postremam admovere manum, eaque publicare animus est. Quare a prolixio ribus in veteres interpretes notis consulto abstinuimus, ne sub hæc actum agere cogeremur.

Ait Eusebius Septuaginta Interpretes cum Ptolemæi Philadelphi tempore vertendis Scripturæ sacræ libris operam darent, loca quædam, queis Christi ortus apertius prænuntiaretur, ne in Græcorum, quibus versio parabatur, notitiam venirent, obscurius interpretatos esse. Qua de re adeundus ipse, cum psalmi LXXXVI, Fundamenta ejus in montibus sanctis, expositionem edit. Nec silentio mittendum est, Eusebium persæpe Scripturæ sacræ loca secus, quam in exemplaribus hodiernis leguntur, afferre, partim quod exemplaria sua variam lectionem præferrent, partim quod ille nonnunquam, sine prævia monitione aliorum interpretum lectiones admisceat partim etiam quod plerumque memoriter Scripturarum dicta enuntiet, ac synonyma et extranea verba interserat.

CAPUT V.

DE REBUS DOCTRINAM SPECTANTIBUS IN HOC

COMMENTARIO.

1. In scriptoribus sacris ne minimum vitium admittit Eusebius. II. Sanctorum merita nobis prodesse putat. II. Veram Christi in Eucharistia præsentiam declarat. IV. Quid de libero arbitrio sentiat. V. Gratiam indifferentiæ ad utrumlibet, seu versatilem, docet. VI. Et prædestinationem post prævisa merita.

Haud ingratum lectori fore speramus, si quæ sparsim variisque in locis, quo fors tulit, inducta sunt doctrina capita, hic in unum collecta ipsi offeramus, cum ad manum nobis sit ea, quæ assidua tractatione hinc inde decerpsimus, una complecti; ut labore diuturno parta harumce rerum notitia, eruditis ingratæ perquisitionis tædium levet.

I. In scriptoribus sacris ne minimum vitium admittit Eusebius.

Estimat Eusebius non sine audacia et temeritate credi posse, scriptores illos, qui afflante Numine divinas nobis litteras transmiserunt, vel in Ininimis errasse; ita ut etiam nomen pro alio vel ex imprudentia vel ex incogitantia substituerint. Id diserte ait, explanando 'titulum psalmi xxxIII, in quo dicitur immutasse David vultum suum coram Abimelech ubi Achimelech legendum, atque in exemplaribus, beth in caph mutatum fuisse putat Eusebius quod sane ob litterarum beth et capr inter se affinitatem perfacile fuit. Tum allata eorum sententia qui dicerent, Achimelech pro Achis positum fuisse, ibique agi de Davidis in Geth peregrinatione, ubi cum periculum capitis immineret, insaniam ille simulavit, et immutavit vultum suum coram Achis rege Geth; hæc in adversum reponit ille : At ego audax temerariumque facinus, ἔργον δὲ (a) Cl. De præparatione evang., p. 575.

B

confidenter divinam Scripturam lapsam esse, et tale vitium præferre, ut pro viro alienigena sacerdos Domini ponatur, cum maxime Hebraica lectio et reliqui interpretes omnes Achimelech circumferant. Ubi notes velim Hebraicam lectionem hodie circumferre, et in Græcis Bibliis 'A6tμédex • unde patet Eusebii exemplaria diversam ab ea, quæ nunc habetur, lectionem prætulisse. Utut vero sit de Eusebii in memoratum titulum opinione, quæ fortassis non omnibus placitura est, putat sane ille nefas esse vitium, si quod vel minimum subsit, in scriptorem sacrum refundere.

II. Sanctorum merita nobis prodesse putat.

Ait non semel Eusebius sanctorum, sive martyrum, sive aliorum Deo acceptorum hominum merita, subsidio apud Deum nobis esse. Sic psal. LXXVIII, vers. 10: Ad hæc in precibus tempore persecutionis dicenda instituimur, hostiarum et holocaustorum loco sanguinem sanctorum martyrum proponentes,ac hujusmodi supplicationes emittentes ; el vers. 11: Nos siquidem non digni habiti sumus qui ad finem usque certare. mus, ac pro Deo sanguinem funderemus; sed quia filii sumus eorum qui hæc sunt perpessi, virtute patrum nostrorum ornali, precamur ut illorum gratia misericordiam consequamur.

III. Veram Christi in Eucharistia præsentiam declarat. Veram Christi in Eucharistia præsentiam (a) profitetur cum hunc versum explicans, Cibavit Ceos ex adipe frumenti, et de petra melle saluravit eos (Psal. Lxxx, 17), ait: Karà touto d ἐπλήρου καταξιώσας αὐτοὺς τῆς οἰκείας τροφῆς, οὐ μόνον σωματικῆς, ἀλλὰ καὶ τῆς ἐπουρανίου καὶ πνευματικῆς, ὁπηνίκα πρώτοις αὐτοῖς ἐπεδήμει ὁ Χριστὸς τοῦ Θεοῦ, τροφὴν αὐτοῖς παρεῖχεν τὸν ἐπουράνιον ἄρτον, ΑΥΤΟΣ ΕΑΥΤΟΝ, id est : Tunc porro proprio illos cibo replere dignatus est, non corporeo solum, sed etiam cælesti et spirituali, cum ad ipsos primos Christus Dei peregrinatus est, atque in cibum ipsis cœlestem panem, ipse semetipsum, dedit. Ad psalmum vero XXXVI, hæc habet : Κατατρυφῶν δὲ τοῦ Κυρίου δυνήσεται ὁ τῆς ψυχῆς τὰ αἰσθητήρια κεκαθαρισμένος, ὡς δύνασθαι ἐσθίειν τὸν ζῶντα ἄρτον καὶ τὰς ζωοποιοὺς αὐτοῦ σάρκας, πίνειν τε τὸ σωτήριον αὐτοῦ αἷμα. Τούτοις τρεφόμενος καὶ πιαινόμενος, τῆς ἐνθέου μέθης ἀπολαύων, κατατρύφησαν τοῦ Kuplov, id est : Delectari autem in Domino valebit, quisquis animæ sensibus puris purgatisque fuerit, ita ut panem vivum et vivificas carnes ejus edere possit, ac salutarem ejus bibere sanguinem. His enutritus et impinguatus, divina fruens ebrietate, delectare in Domino.

[ocr errors]

IV. Quid de libero arbitrio sentiat. Liberum arbitrium in homine ad bonum malumve deligendum sic explicat ille, ad psalmum xxxv : Ακαλύπτως δὲ ὁ τοιοῦτος ἐξέδωκεν ἑαυτὸν τῇ ἁμαρ τίᾳ, ὡς καὶ τὰ ῥήματα τοῦ στόματος αὐτοῦ ἀνομίαν

« ПредыдущаяПродолжить »