Oeuvres de Delille, Том 10

Лицевая обложка
 

Отзывы - Написать отзыв

Не удалось найти ни одного отзыва.

Избранные страницы

Другие издания - Просмотреть все

Часто встречающиеся слова и выражения

Популярные отрывки

Стр. 359 - S'ils n'eussent été que hideux, les critiques auraient tort; et c'est ici le cas de rappeler les vers de Boileau: II n'est point de serpent ni de monstre odieux Qui, par l'art imité, ne puisse plaire aux yeux : D'un pinceau délicat l'artifice agréable, Du plus affreux objet fait un objet aimable. Art
Стр. 56 - Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem Impulit in latus : ac venti, velut agmine facto , Qua data porta, ruunt, et terras turbine perflant. Incubuere mari, totumque a sedibus imis Una Eurusque Notusque ruunt, creberque procellis Africus; et vastos volvunt ad littora fluctus. Insequitur clamorque virum , stridorque rudentum. Eripiunt subito nubes cœlumque diemque Teucrorum ex oculis : ponto
Стр. 142 - sanguine et igni, Sibila lambebant linguis vibrantibus ora. Diffugimus visu exsangues. Illi agmine certo Laocoonta petunt ; et primum parva duorum Corpora natorum serpens amplexus uterque Implicat, et miseros morsu depascitur artus. Post, ipsum, auxilio subeuntem ac tela ferentem , Corripiunt, spirisque ligant ingentibus, et jam u Bis médium amplexi, bis collo squamea
Стр. 234 - Conjugis, et scelerum Furiis agitatus, Orestes Excipit incautum, patriasque obtruncat ad aras. Morte Neoptolemi regnorum reddita cessit Pars Heleno, qui Chaonios cognomine campos, Chaoniamque omnem Trojano a Chaone dixit ; Pergamaque, Iliacamque jugis hanc addidit arcem. Sed tibi qui cursum venti, quae fata dedere ? Aut quisnam ignarum nostris deus appulit oris ? Quid puer Ascanius
Стр. 70 - Illyricos penetrare sinus atque intima tutus Régna Liburnorum, et fontem superare Timavi, Unde per ora novem vasto cum murmure montis It mare proruptum, et pelago premit arva sonanti. Hic tamen ille urbem Patavi sedesque locavit Teucrorum, et genti nomen dédit, armaque fixit Troïa; nunc placida compostus pace quiescit. Nos, tua progenies, cœli quibus
Стр. 98 - Tum breviter Dido, vultum demissa, profatur : « Solvite corde metum, Teucri, secludite curas. Res dura et regni novitas me talia cogunt Moliri, et late fines custode tueri. Quis genus jEneadum, quis Trojae nesciat urbem, Virtutesque, virosque, aut tanti incendia belli ? Non obtusa adeo gestamus pectora Pœni
Стр. 218 - Quod tibi delato Ortygiam dicturus Apollo est, Hic canit; et tua nos en ultro ad limina mittit. Nos te, Dardania incensa, tuaque arma secuti; Nos tumidum sub te permensi classibus aequor ; Idem venturos tollemus in astra nepotes , Imperiumque urbi dabimus : tu mœnia magnis Magna para, longumque fugae ne linque laborem. Mutandse
Стр. 126 - ipse miserrima vidi, Et quorum pars magna fui. Quis, talia fando, Myrmidonum, Dolopumve, aut duri miles Ulyssei, Temperet a lacrymis? Et jam nox humida cœlo Praecipitat, suadentque cadentia sidéra somnos; Sed, si tantus amor casus cognoscere nostros, Et breviter Trojee supremum audire laborem, Quamquam animus meminisse horret, luctuque refugit, Incipiam. Fracti bello
Стр. 80 - Corripiunt, onerantque auro ; portantur avari Pygmalionis opes pelago : dux femina facti. Devenere locos, ubi nunc ingentia cernes Mœnia, surgentemque novae Carthaginis arcem : Mercatique solum, facti de nomine Byrsam, Taurino quantum possent circumdare tergo. Sed vos qui tandem, quibus aut venistis ab oris, Quove tenetis iter? » Quserenti talibus ille Suspirans, imoque trahens a pectore vocem :
Стр. 86 - magalia quondam ; Miratur portas, strepitumque, et strata viarum. Instant ardentes Tyrii : pars ducere muros , Molirique arcem, et manibus subvolvere saxa; Pars optare locum tecto, et concludere sulco. Jura magistratusque legunt, sanctumque senatum. Hic portus alii effodiunt ; hic alta theatris Fundamenta locant alii, immanesque columnas Rupibus

Библиографические данные