Tusculanarum disputationum libri V.

Передняя обложка
B.G. Teubner, 1912
 

Другие издания - Просмотреть все

Часто встречающиеся слова и выражения

Популярные отрывки

Стр. 39 - In quo eo magis nobis est elaborandum, quod multi iam esse libri Latini dicuntur scripti inconsiderate ab optimis illis quidem viris, sed non satis eruditis. Fieri autem potest ut recte quis sentiat et id, quod sentit, polite eloqui non possit...
Стр. 53 - Aristoteles longe omnibus (Platonem semper excipio) praestans et ingenio et diligentia, quum quattuor nota illa genera principiorum esset complexus, e quibus omnia orirentur, quintam quandam naturam censet esse, e qua sit mens. Cogitare enim, et providere, et discere, et docere, et invenire aliquid, et tam multa alia, meminisse, amare, odisse, cupere, timere, angi, laetari : haec et similia eorum in horum quattuor generum inesse nullo putat. Quintum genus adhibet vacans nomine ; et sic ipsum animum...
Стр. 37 - An censemus, 4 2s si Fabio, nobilissimo homini, laudi datum esset, quod pingeret, non multos etiam apud nos futuros Polyclitos et Parrhasios fuisse? Honos alit artes, omnesque incenduntur ad studia gloria, iacentque ea semper, quae apud quosque improbantur.
Стр. 21 - Arcesilas eum revocavit instituitque, 15 ut ii, qui se audire vellent, non de se quaererent, sed ipsi dicerent, quid sentirent; quod cum dixissent, ille contra. Sed eum qui audiebant, quoad poterant, defendebant sententiam suam.
Стр. 82 - Immo vero, inquit, hi vivunt, qui e corporum vinculis tamquam e carcere evolaverunt, vestra vero, quae dicitur, vita mors est.
Стр. 25 - ... posset. Totidem subsecuti libri " Tusculanarum disputationum " res ad beate vivendum maxime necessarias aperuerunt. Primus enim est de contemnenda morte, secundus de tolerando dolore, de aegritudine lenienda tertius, quartus de reliquis animi perturbationibus, quintus eum locum complexus est, qui totam philosophiam maxime illustrat : docet enim ad beate vivendum virtutem se ipsa esse contentam. 3. Quibus rebus editis tres libri perfecti sunt " de natura deorum," in quibus omnis eius loci quaestio...
Стр. 34 - ... atqui multo id facilius cognosces', n inquit Africanus, 'si progredientem rem publicam atque in optimum statum naturali quodam itinere et cursu venientem videris; quin hoc ipso sapientiam maiorum statues esse laudandam, quod multa intelleges etiam aliunde sumpta meliora apud nos multo esse facta, quam ibi fuissent unde huc translata essent atque ubi primum extitissent, intellegesque non fortuito populum Romanum n sed consilio et disciplina confirmatum esse, nec tamen adversante fortuna.
Стр. 80 - Itaque commemorat, ut cygni, qui non sine causa Apollini dicati sint, sed quod ab eo divinationem habere videantur, qua providentes quid in morte boni sit cum cantu et voluptate moriantur, sic omnibus bonis et doctis esse faciendum.
Стр. 143 - Nam scutum, gladium, galeam in onere nostri milites non plus numerant, quam humeros, lacertos, manus. Arma enim membra militis esse dicunt.
Стр. 52 - Tu vero enitere et sic habeto, non esse te mortalem, sed corpus hoc; nec enim tu is es quem forma ista declarat, sed mens cuiusque is est quisque, non ea figura quae digito demonstrari potest.

Библиографические данные